Caesar (and Hirtius) - De Bello Gallico: I.1 - Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. I.1 - Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. I.2 - Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. I.3 - Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. I.3 - Is sibi legationem ad civitates suscipit. I.4 - Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. I.6 - Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. I.6 - Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. I.6 - Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus. I.9 - Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. I.10 - Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi. I.12 - Id (flumen) Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. I.12 - Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. I.14 - Hoc respono dato discessit. I.15 - Postero die castra ex eo loco movent. I.18 - Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. I.18 - Dicit liberius atque audacius. I.20 - Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit. I.22 - Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. I.22 - Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit. I.23 - Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. I.25 - Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. I.26 - Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. I.26 - Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. I.26 - Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. I.26 - Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit. I.27 - Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. I.27 - Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. I.29 - Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et X. I.33 - Hac oratione habita, concilium dimisit. I.38 - Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. I.38 - Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat. I.40 - Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime. I.43 - Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. I.43 - Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. I.43 - Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. I.43 - Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. I.47 - Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. I.47 - His mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent. I.48 - Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub monte consedit. I.48 - Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. I.49 - Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. I.49 - Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. I.50 - Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. I.50 - Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. I.50 - Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. I.50 - Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. I.52 - Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. I.52 - At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt. I.53 - Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. I.53 - Item M. Metius repertus et ad eum reductus est. II.2 - Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. II.2 - Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. II.2 - Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit. II.5 - Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. II.5 - His datis mandatis eum a se dimittit. II.5 - In eo flumine pons erat. II.6 - Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. II.6 - Id (oppidum) ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. II.6 - Aegre eo die sustentatum est. II.6 - Quod tum facile fiebat. II.8 - Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt. II.9 - Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. II.9 - Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. II.9 - Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. II.9 - Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. II.10 - Acriter in eo loco pugnatum est. II.10 - His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat. II.11 - Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. II.12 - Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. II.12 - Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. II.15 - Eorum fines Nervii attingebant. II.17 - His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant. II.18 - Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. II.18 - Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. II.18 - Fluminis erat altitudo pedum circiter trium. II.19 - Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. II.19 - Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt. II.20 - Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. II.22 - Itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur. II.32 - Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt. II.35 - Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. II.35 - Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli. III.1 - Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret. III.1 - Eum locum vallo fossaque munivit. III.6 - Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. III.7 - Eius belli haec fuit causa. III.9 - His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. III.11 - Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. III.11 - Ipse eo pedestribus copiis contendit. III.12 - Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. III.16 - Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. III.16 - Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. III.16 - Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit. III.18 - Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. III.19 - Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille. III.19 - Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. III.19 - Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. III.20 - Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt. III.21 - Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. III.21 - Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. III.22 - Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. III.23 - Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. III.23 - Quorum adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur. III.23 - Duces vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. III.23 - Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. III.23 - Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit. III.24 - Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat. III.24 - Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. III.26 - Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. III.26 - Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. IV.1 - Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. IV.1 - Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. IV.1 - Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. IV.1 - Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. IV.2 - Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. IV.2 - Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. IV.2 - Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur. IV.6 - Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. IV.6 - Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. IV.7 - Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. IV.9 - Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. IV.14 - Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. IV.15 - Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. IV.15 - Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. IV.15 - His Caesar libertatem concessit. IV.16 - Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur. IV.17 - Rationem pontis hanc instituit. IV.18 - Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur. IV.18 - Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. IV.21 - Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. IV.21 - Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. IV.21 - Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire. IV.21 - Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. IV.22 - Quibus adductis eos in fidem recipit. IV.22 - P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit. IV.23 - His dimissis, et VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit. IV.25 - Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. IV.25 - Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. IV.25 - Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt. IV.26 - Pugnatum est ab utrisque acriter. IV.26 - Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. IV.27 - Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. IV.27 - Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt. IV.30 - Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt. IV.31 - Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. IV.31 - Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit. IV.33 - Genus hoc est ex essedis pugnae. IV.34 - Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. IV.34 - His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt. IV.35 - Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. IV.36 - Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. IV.37 - Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus. IV.38 - Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. IV.38 - Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. IV.38 - Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. IV.38 - His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est. V.1 - Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. V.5 - His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. V.6 - Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est. V.6 - Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. V.6 - Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur. V.12 - Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus. V.13 - Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. V.13 - Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. V.13 - Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. V.13 - Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum. V.15 - Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. V.15 - Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur. V.23 - Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. V.25 - Defertur ea res ad Caesarem. V.27 - Hac oratione habita discedit Ambiorix. V.28 - Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt. V.31 - Res disputatione ad mediam noctem perducitur. V.31 - Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini. V.31 - Pronuntiatur prima luce ituros. V.34 - At barbaris consilium non defuit. V.35 - Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. V.36 - Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat. V.37 - Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. V.37 - Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. V.38 - Facile hac oratione Nerviis persuadet. V.39 - Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. V.40 - Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. V.40 - Eadem ratione, qua pridie, ab nostris resistitur. V.40 - Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. V.42 - Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna cingunt. V.43 - Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est. V.44 - Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. V.44 - Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. V.45 - Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. V.45 - Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur. V.46 - Exit cum nuntio Crassus. V.47 - Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. V.48 - Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. V.48 - Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. V.48 - Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. V.49 - Hae erant armata circiter milia LX. V.50 - Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. V.52 - De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. V.56 - Quae fieri velit praecipit. V.58 - Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. VI.2 - Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. VI.2 - Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. VI.3 - Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. VI.4 - Obsidibus imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. VI.4 - Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus. VI.6 - Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. VI.7 - Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum exspectare constituunt. VI.7 - Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. VI.7 - Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat. VI.7 - Augebatur auxiliorum cotidie spes. VI.7 - His rebus fugae similem profectionem effecit. VI.8 - Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. VI.8 - Nam Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum receperunt. VI.9 - Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. VI.12 - Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. VI.13 - In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. VI.13 - Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. VI.13 - Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. VI.13 - Haec poena apud eos est gravissima. VI.13 - His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. VI.14 - Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. VI.14 - Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. VI.15 - Alterum genus est equitum. VI.15 - Hanc unam gratiam potentiamque noverunt. VI.17 - Deum maxime Mercurium colunt. VI.17 - Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. VI.18 - Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. VI.20 - De re publica nisi per concilium loqui non conceditur. VI.21 - Germani multum ab hac consuetudine differunt. VI.21 - Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. VI.22 - Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. VI.23 - Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. VI.26 - Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. VI.27 - Sunt item, quae appellantur alces. VI.28 - Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. VI.28 - Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. VI.28 - Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. VI.28 - Hos studiose foveis captos interficiunt. VI.28 - Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. VI.28 - Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. VI.29 - Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. VI.30 - Basilus, ut imperatum est, facit. VI.30 - Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna. VI.30 - Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit. VI.31 - Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. VI.32 - Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. VI.32 - Id castelli nomen est. VI.32 - Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit. VI.34 - Magnus undique numerus celeriter convenit. VI.35 - Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. VI.35 - Invitati praeda longius procedunt. VI.35 - Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. VI.37 - Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. VI.37 - Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. VI.37 - Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. VI.37 - Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant. VI.39 - Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur. VI.40 - Calones in proximum tumulum procurrunt. VI.40 - Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. VI.40 - Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. VI.41 - Quem timorem Caesaris adventus sustulit. VI.44 - Nonnulli iudicium veriti profugerunt. VII.1 - Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. VII.3 - Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. VII.4 - Cognito eius consilio ad arma concurritur. VII.4 - Rex ab suis appellatur. VII.4 - Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. VII.4 - Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. VII.7 - Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat. VII.9 - His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. VII.11 - Huc biduo pervenit. VII.12 - Ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare instituerat. VII.15 - Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur. VII.15 - Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi. VII.15 - Defensores oppido idonei deliguntur. VII.17 - Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur. VII.18 - Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. VII.18 - Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expediri iussit. VII.19 - Collis erat leniter ab infimo acclivis. VII.20 - "Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites." VII.23 - Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. VII.23 - Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. VII.27 - Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt. VII.36 - Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. VII.37 - Reliqua qua ratione agi placeat constituunt. VII.38 - Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. VII.41 - Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. VII.41 - His rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit. VII.42 - Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. VII.44 - Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. VII.45 - His paucos addit equites qui latius ostentationis causa vagarentur. VII.45 - Augetur Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. VII.48 - Eorum ut quisque primus venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. VII.49 - Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat. VII.50 - (")Vos data facultate vobis consulite." VII.50 - Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum summovit. VII.50 - Ita puguans post paulum concidit ac suis saluti fuit. VII.51 - Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. VII.51 - Legiones, ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. VII.51 - Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. VII.51 - Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati. VII.54 - His datis mandatis eos ab se dimisit. VII.55 - Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum. VII.57 - Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. VII.57 - Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. VII.58 - Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. VII.59 - Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat. VII.62 - Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur. VII.62 - Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. VII.62 - Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. VII.62 - Eandem fortunam tulit Camulogenus. VII.63 - Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. VII.63 - Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. VII.63 - Eodem conveniunt undique frequentes. VII.63 - Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. VII.63 - Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent. VII.64 - Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit. VII.64 - His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. VII.64 - Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur. VII.67 - Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. VII.67 - Pugnatur una omnibus in partibus. VII.67 - Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. VII.67 - Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant. VII.67 - Omnibus locis fit caedes. VII.70 - Summa vi ab utrisque contenditur. VII.70 - Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. VII.70 - Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. VII.70 - Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet. VII.70 - Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. VII.70 - Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese recipiunt. VII.71 - His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit. VII.71 - His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare. VII.72 - Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. VII.72 - Post eas (fossas) aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. VII.73 - Hos cippos appellabant. VII.73 - Huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. VII.73 - Id ex similitudine floris lilium appellabant. VII.77 - Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. VII.77 - Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. VII.79 - Erat ex oppido Alesia despectus in campum. VII.80 - Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. VII.80 - Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. VII.80 - At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt. VII.81 - Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. VII.81 - Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. VII.81 - Complura tormentis tela coniciuntur. VII.82 - Ita re infecta in oppidum reverterunt. VII.83 - Haec (castra) Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. VII.83 - His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. VII.85 - Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibus summittit. VII.85 - Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. VII.87 - Accelerat Caesar, ut proelio intersit. VII.88 - Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. VII.88 - Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. VII.88 - Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. VII.88 - Fit magna caedes. VII.88 - Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. VII.88 - Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. VII.89 - Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. VII.89 - Iubet arma tradi, principes produci. VII.90 - His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. VII.90 - Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. VII.90 - Imperat magnum numerum obsidum. VII.90 - Legiones in hiberna mittit. VII.90 - Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. VII.90 - Ipse Bibracte hiemare constituit. VII.90 - His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur. VIII - Erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia suorum consiliorum explicandorum. VIII.8 - Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. VIII.8 - Hac ratione paene quadrato agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit. VIII.9 - Portis fores altioresque turres imposuit. VIII.10 - Huius munitionis duplex erat consilium. VIII.12 - Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. VIII.13 - Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad vada transitusque fiebant paludis. VIII.15 - Quorum pertinacia cognita Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco mutatis muniri iubet castra. VIII.15 - Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit. VIII.15 - Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu texit Romanorum. VIII.15 - Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu refugerunt. VIII.19 - Fit magna contentione diversum proelium. VIII.21 - Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. VIII.23 - Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. VIII.23 - Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire. VIII.24 - M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. VIII.26 - Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. VIII.27 - Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. VIII.27 - Ita re bene gesta se recipiunt in castra. VIII.28 - Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. VIII.28 - Fit proelium acri certamine. VIII.31 - Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur. VIII.31 - Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus. VIII.34 - Eo consilio probato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. VIII.35 - Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra. VIII.36 - Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. VIII.36 - Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. VIII.36 - Ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. VIII.36 - Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur. VIII.36 - Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. VIII.36 - Capitur ipse eo proelio Drappes. VIII.37 - Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum. VIII.38 - Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione sanat. VIII.39 - Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. VIII.42 - Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. VIII.43 - Ita nostri fine proeli facto celeriter opera flamma comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. VIII.43 - Itaque se necessitate coacti tradiderunt. VIII.44 - Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum. VIII.46 - Quam rem sicuti cetera celeriter feliciterque confecit. VIII.46 - Namque omnes Aquitaniae civitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. VIII.47 - Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. VIII.48 - Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit. VIII.48 - Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. VIII.48 - Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur. VIII.48 - Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere. VIII.48 - Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit. VIII.51 - Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore. VIII.51 - Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. VIII.51 - Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. VIII.51 - Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores. VIII.52 - T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. VIII.52 - Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. VIII.52 - Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. VIII.53 - Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. VIII.54 - Ipse in Italiam profectus est.