Sallust - Bellum Iugurthinum 1 - Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. 1 - Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. 4 - Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. 4 - Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo. 5 - Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. 5 - Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. 5 - Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. 7 - Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. 9 - "Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor." 10 - "Postremo, quod difficillimum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti." 10 - "Quis autem amicior quam frater fratri?" 10 - "Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?" 10 - "Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur." 11 - Micipsa paucis post diebus moritur. 12 - Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt. 13 - Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur. 13 - Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. 14 - "Eheu me miserum!" 14 - "Numquamne ergo familia nostra quieta erit?" 14 - "Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi." 14 - "Quid agam? Aut quo potissimum infelix accedam?" 14 - "Pater, uti necesse erat, naturae concessit." 14 - "Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem?" 14 - "Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit?" 14 - "Nunc neque vivere libet neque mori licet sine dedecore." 15 - Senatus statim consulitur. 19 - Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. 19 - De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum. 20 - Ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere. 24 - Numidae paucis diebus iussa efficiunt. 24 - Litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit: 24 - "Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit." 24 - "Quid est relicuum nisi vis vestra, quo (is) moveri possit?" 25 - In quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. 28 - Ita infectis rebus illi domum discedunt. 28 - In quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. 28 - Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. 29 - Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. 29 - In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur. 31 - "Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis." 31 - "vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis?" 31 - "At qui sunt ii, qui rem publicam occupavere?" 31 - "vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini?" 31 - "Dicet aliquis 'quid igitur censes?'" 31 - "Nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat?" 31 - "Nam fidei quidem aut concordiae quae spes est?" 31 - "Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse?" 32 - "Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis." 35 - Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. 37 - Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur. 39 - Senatus ita, uti par fuerat, decernit suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. 41 - Ita quod in adversis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. 41 - Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi quisque ducere trahere rapere. 41 - Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata. 42 - Quam ob rem ad inceptum redeo. 45 - Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit. 51 - Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. 53 - Deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. 53 - Elephanti quattuor capti, relicui omnes numero quadraginta interfecti. 57 - Marius ad Zamam pervenit. 58 - Ille brevi mandata efficit. 58 - Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur. 60 - Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. 60 - Denique utrimque proelium nox diremit. 61 - Ceterum exercitum in provinciam, quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia collocat. 62 - Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci. 64 - Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat. Annos natus circiter viginti. 67 - Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid potissimum facerent, trepidare. 68 - Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. 68 - Deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxima cura ultum ire iniurias festinat. 68 - Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam artissime ire et signa occultare iubet. 72 - Ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. 73 - Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. 73 - ea res frustra fuit. 74 - Sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. 75 - Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. 77 - Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. 77 - Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus. 78 - Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant. 79 - neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. 79 - Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere, Cyrenenses tardius iere. 79 - Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. 79 - Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. 79 - Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. 79 - Nunc ad rem redeo. 81 - Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. 83 - Ad ea rex satis placide verba facit: 84 - Sed ea res frustra sperata: 85 - "Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit." 85 - "Ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat." 85 - "Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;" 85 - "Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior." 85 - "Et profecto ita se res habet:" 85 - "Nunc videte, quam iniqui sint." 85 - "Ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant." 85 - "Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant." 85 - "Hoc est utile, hoc civile imperium." 85 - "Ceterum homines superbissimi procul errant." 85 - "Quae mihi libet confiteri, Quirites." 85 - "Verum non ita est." 85 - "Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt." 85 - "Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites." 85 - "Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, imperitiam atque superbiam." 85 - "Et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus." 87 - At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, diversi in locos difficilis abeunt. 90 - Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain. 91 - Denique sexto die, cum ad flumen ventum est, maxima vis utrium effecta. 92 - Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. 92 - Sed ea res forte quam consilio melius gesta. 95 - Nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere. 96 - Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus. 97 - Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. 98 - Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant. 99 - Nam somno et metu insolito impedita fuga. 100 - Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant. 100 - Ipse armatus intentusque, item milites cogebat. 101 - Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat. 101 - Denique hostes iam undique fusi. 102 - Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. 102 - "Multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes." 102 - "Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse." 104 - Legatis potestas Romam eundi fit, et ab consule interea indutiae postulabantur. 104 - "Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet." 105 - Interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant. 106 - Simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. 107 - At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. 107 - Suos hortatur, uti fortem animum gererent: 107 - Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est. 109 - Simul edocet, quae sibi responderentur. 109 - Deinde ambo in sua castra digressi. 109 - Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. 109 - Ac statim sic rex incipit: 110 - "Numquam ego ratus sum fore uti rex maximus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem." 110 - "Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indiguus." 110 - "Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor." 110 - "Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est." 110 - "Nam, ut ego aestimo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est." 110 - "Ceterum de re publica vestra, cuius curator huc missus es, paucis accipe." 110 - "Bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui;" 110 - "at finis meos adversum armatos armis tutatus sum." 110 - "Id omitto, quando vobis ita placet." 111 - Ita composito dolo digrediuntur. 112 - Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur. 113 - Ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est. 114 - Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum. 114 - Quo metu Italia omnis contremuerat. 114 - Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.