dē nātiōnibus: pars ūndecima

Blog entry posted by Siegfried Zaytsev, Jan 7, 2018.

(diē Lūnae, ante diem octāvum īdūs iānuāriās annō bis mīllēsimō duodēvīcēsimō post Christum nātum)
  • Rōmānia est cīvitās in Eurōpā orientālī. In Rōmāniā paene ducentiēns centēna mīlia hominum habitant.
  • Laotia est nātiō in Āsiā. Laotiam paene septuāgiēns centēna mīlia hominum incolunt.
  • Columbia est rēs pūblica in parte septentriōnālī Americae Austrālis. In Columbiā nōnāgiēns ac quadringentiēns centēna mīlia hominum habitant.
  • Libanus est cīvitās in Āsiā occidentālī cuius caput est Bērȳtus. In Libanō sexāgiēns centēna mīlia hominum habitant.
  • Afgania est rēs pūblica in Āsiā merīdiōnālī sita. In Afganiā quīnquāgiēns ac trecentiēns centēna mīlia hominum habitant.
  • Slovacia est nātiō in Eurōpā centrālī sita. In Slovaciā quīnquāgiēns centēna mīlia hominum habitant.
Siegfried Zaytsev

About the Author

Practicing writing in Latin. Please point out mistakes if you notice any. Thanks!

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.