ludus publicus quaestionum latine

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hmm, fortasse "discam" debet "discerem" esse? Legisti enim wikipediam ut de Hedy Lamarr disceres, nec dicis (nunc) ut de Hedy Lamarr discas...sed certa non sum quomodo "ordo temporum" ("sequence of tenses") in oratione obliqua huiusmodi scribendus sit.
"Discerem" scribi oportuit.
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Responsum quaestioni quis unica persona fuerit quae Praemium Academiae et P. Nobelianum tulerit est George Bernard Shaw.

Nova:
Potestis hanc sententiam (ab La Rochefoucauld) complere:

Recusatio laudis est solum cupido XXX.

[Responsum non erit solum unum verbum]
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Mehercle, celer es!
... laudis maioris. Fere!
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Celer (masc.), celeris (fem.), celere (neut.).
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
admiror quomodo dicatur latine "Even Homer nods"?; quomodo dicatur francogallice?
Videtur Horatius scripsisse "dormitat Homerus". Pro "even" addas "et" fortasse: "dormitat et Homerus". Francogallice... "Même Homère s'endort"... fortasse... sed insolitum sonat... forsitan melius sit si "parfois" addas.
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Videtur Horatius scripsisse "dormitat Homerus". Pro "even" addas "et" fortasse: "dormitat et Homerus". Francogallice... "Même Homère s'endort"... fortasse... sed insolitum sonat... forsitan melius sit si "parfois" addas.
Gratias.
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Quaestio.

Sententiam hanc complete: “qui mori scit XXX nescit”.
Postea me abire debere credo.
Si responsum scis, quaeso, quaestionem novem pone.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
"Vivere"? Sed nimis facile videtur...
 
Top