LITTERÆ DIURNÆ

Lucius Aelius

Linguistics Hippie

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Greensburgus, Carolina Septentrionalis
America scilicet non est purgatorium, sed infernum, ut videas, quod non modo Americanus sed Septentriocarolinianus, non iam δημοκρατίας (ut forte dictum est) incola, etiam dico. Sed forsan redemptio est infernalibus, ad quam laboro forsan frustra.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Vtinam et nos Itali similiter antidemocratici essemus! Nobis enim democraticissimis et sinistimis anno 2008 praesidem eligere ultimum licuit. Interim 4 creati sunt.
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Greensburgus, Carolina Septentrionalis
Heu! Amicae gressurae (ad diploma accipiendum) cuidam quoddam donum -- id est, volumen Anglicum Ciceronis de Amicitia -- dare volo, sed bonum volumen singulare bene translatum in Amazon invenire difficilius est (et difficillime librariis in tabernis!). Penguin de Bene Vivendo Moriendoque certe habet translationem bonam, cuius nomen forsan male accipietur, in quo non solum Cicero de Amicitia inest. Illi autem in quibus Cicero de Amicitia solum inest me, ut observo, translatorem cernere vel translationem aestimare vetant.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Semester habet finem!
Optime!
Tibi propino Luci Aeli hanc pateram albi vini ex Piceno referta dum prandium sumo (ex Sardinia insula rabiolas cuius fartum tuber solani, mentha et crocus, linguā sardā "culurgiones"), deinde ferculum ex Latio ("vignarola" italice vocatur), sunt pisa, caepulae, mentha silvestris, fabae et cardui. Prosit!
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Greensburgus, Carolina Septentrionalis
Optime!
Tibi propino Luci Aeli hanc pateram albi vini ex Piceno referta dum prandium sumo (ex Sardinia insula rabiolas cuius fartum tuber solani, mentha et crocus, linguā sardā "culurgiones"), deinde ferculum ex Latio ("vignarola" italice vocatur), sunt pisa, caepulae, mentha silvestris, fabae et cardui. Prosit!
Melioribus quam ego gustas -- hodie burricittum (id est fabae, caro, oryza, et holera in tortilla veluta) modo edi, quamquam abhinc dies quattuor piscem assatum cum jure ex butyro et limone facto et cucurbita saltata (lingua Anglice sautéed) feci.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Ut valetis, amicae et amici? Ferendumne difficile tempus? En vobis fabella ad animos ralaxandos:

Erant in monasterio quodam, ad exercitationes spirituales perferendas, sacerdotes duo, alter Iesuita, alter Dominicanus. Per perystilium deambulabant, orantes sacrasque scripturas legentes. Dominicanus autem animadvertit Iesuitam legentem et orantem fumum haurire, sigarello accenso. Statim ex altero quaerit: "Haurisne tabaci fumum dum oras?"
"Profecto" respondet Iesuita, "id ex antistete meo quaesivi, et concessit ille"
"Ego quoque" ait Dominicanus "ab antistete meo petivi, sed ille negavit!"
"Sed quomodo petivisti?"
"Dixi: Possumne tabaci fumum haurire dum oro?"
At veterator Iesuita:" Intellego...ego autem ex illo quaesivi: Possumne orare dum tabaci fumum haurio? Cui antistes meus respondit: Semper. fili mi.."
Valete :)
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
«Fumare» saepius dicitur.
Non ita sentiunt nonnulli hodierni auctores, "fumum facere" dicit Desessard, "fumum haurire" aut "tabaci fumum haurire" dicit Lexicon Anglum et Latinum by D. Morgan.
Mihi "fumare" uti facillimum esset, nam idem verbum est italum, sed haud bene latine id explicare puto.
 
 

Imperfacundus

Reprobatissimus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Estne aliqua lingua hodierna ubi «fumare» multis verbis dicitur ? Innaturale videtur.

Haud credo romanum, translatum per saecula in diem praesentem, alio modo dicturum «fumare» quam «fumare».
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Eo maxime nonnulli "fumare" isto sensu dicere dubitant quia tempore antiquorum Romanorum id verbum et semper intransitivum erat et adhibebatur eo tantum sensu, quo dicitur ardens quid fumare. Contra in isto "fumum haurire" et aliis quae dixit Navarchus, non adhibetur ullum verbum ratione antiquis ignota; ideo sunt qui haec praeferant. Atqui in contrariam partem dici potest, ea aliquantum longiora atque incommodiora videri posse, esseque satis veri simile, si qui quibus Latinus sermo patrius esset usque in nostram aetatem vixissent isteque mos fumi hauriendi sive fumandi notus eis fuisset, et ipsos verbo fumandi ad eam rem fuisse usuros. Est quidem hoc veri simile, quamquam, fateor, haud certum. Numquam sane sciemus. Itaque cum sint argumenta in utramque partem, alii aliam locutionem eligent...
 
 

Imperfacundus

Reprobatissimus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Verbum russum, exempli gratia, sensus habet duos- transitivum et intransitivum, quorum primus non dicitur nisi de fumanda sigaretta vel aliqua simili re, quique recentius videtur ortus esse. Quod saepe in linguis hodiernis factum esse credo.

In lingua italica- et franca et hispanica et catalonica et portugallica et ruminica- dicitur «fumare» modo regionali. Et eo excepto quod dixisset romanus, verbum jam usitatum est.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ad tuam equidem sententiam inclino, Imperfacunde, etsi nihil mihi de hac re dubii esse dicere non possum.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

nón fas est sinere aliquem facile 'fúmáre', ob fétidum odórem et iactúram sánitátis; ergo fortassé melius 'fúmum hauríre' dictú, quod longius.

quae quamvís sit mea sententia, mí vidéntur quí fúmum hauriunt véró fúmáre, nam sícut móntés perículósí aut ígnés réstinctí fúmum effundunt.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Iter feci Ravennam praeclaram urbem, de qua certe dici potest non esse urbem illam sicut sepulcra dealbata, sed contra: dimissa veste induta videtur, interior autem pars splendidissima. Talia sunt momumenta, taliae mihi visae sunt incolae.
De monumentis mentionem facere nolo, notissima a fere omnibus sunt; de tumba autem Dantis illius aliquid didici et operae pretium est id reddere.
Omnes sciunt Dantem Florentia igni et aqua interdictum esse (inscripta sunt in sepulcro verba quae a Dante ipso dictata esse traditur: "..parvi Florentia mater amoris"), fortasse pauci autem sciunt qua vi Florentinos corpus eius defunctum in urbe sua habere conatos esse, Ravennatibus negantibus. Cum Papa factus est Leo X, cuius nomen “Medici” et Florentinus erat, ipse Florentiae concessit, saeculo XVI ineunte, ossa Dantis recipere atque in urbem suam transferre: tandem filium suum intra moenia habere posse videbatur! Sed ubi ad sacellum pervenierunt legati sepulcrumque aperuerunt nihil in eo invenierunt…fratres enim proximae Ecclesiae Sancto Francisco dicatae ossa poetae surripuerant ut Ravennae manerent. Et adhuc Ravennae manent.
Hodie Florentinis una res tantum permittitur: oleum e Tuscis collis semel in anno donare ut lucerna quae de sacelli tecto pendet perenniter ardeat.
 

Attachments

Serenus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Estne aliqua lingua hodierna ubi «fumare» multis verbis dicitur ? Innaturale videtur.
Sane est: lingua Polonorum, qui dicunt "urere [aliquid, e.g. tabacum]".

Quod mihi iucundior videtur, quia, cum notas scribunt ad prohibendum quominus fumum hauriant alii, solum verbo (sine sequenti nomine) uti solent: nie palić ("noli urere"), palenie wzbronione ("urere inconcessum"), prosimy nie palić ("quaeso noli urere").
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Spectaculum cinematographicum vidi, cuius inscriptio “Vectores” ("Passengers", anglice). Est fabula de viro quodam et quadam muliere qui, temporibus futuris navi siderali vecti, ex somno brumali inducto experrecti sunt nonaginta annis ante constitutum, ceteris vectoribus adhuc dormientibus, nec in somnum rursus brumalem induci possunt.
Intellegunt duo homines igitur se morituri antequam navis ad locum designatum advenerit et usque ad fabulae finem modum se et navem servandi invenire conentur.
Spectaculum haud parvi momenti ponit quaestiones. Quod tamen miratus sum, est nunquam invenisse in personarum sermonibus cogitationibusque nomen Dei, aut immanentis entis cuiusdam ex quo quaerere, quem orare, ut vita sua servaretur; nihil, ne in extremo discrimine quidem, spiritualis, cui se ipsum commendare et committere, quasi futura tempora certe sine Diis immanentibus erit, spectaculi auctoris sententia.
Fides habenda videtur exigue rerum naturae aut technicae arti et informaticae disciplinae.
Quid de hoc censetis, sodales, temporibusne futuris hi erunt Dii?
Valete quam optime
 
Top