Quid agitis?

 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
nuper soleo quoddam podcast cui nomen est "Quomodo dicitur" in raeda audire. de rebus non magni momenti garriunt sed iocundum est aliquid latine audire dum ad officium eo
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Collega quidam bonus et qui me saepe in officio adiuuit hac nocte me flagitauit ut diei Saturni hora octaua aliquo me conferam et quam plurimos amicos adducam. Conuentūs causam aperire noluit, sed magnam pecuniae obtinendae occasionem fore dixit. Haec omnia minime placent et nunc anxietate rumpor, nescius quomodo huic amico, qui mihi auxilio fuit, respondendum sit.
duo filii (et una filia). filia nondum tam avida est, etsi clamosior ;)
Linguaene Latinae student?
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
Fortasse hoc in foro sodales reperire potes?

Linguaene Latinae student?
Nunc hic paucae sunt scholae quae linguam Latinam docent, sed fortasse fortunati sunt cum, mirabile scriptu, liberi peiores sint in rebus grammaticis quam pater ;)
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Fortasse hoc in foro sodales reperire potes?
Cur sodales reperiam?
Nunc hic paucae sunt scholae quae linguam Latinam docent, sed fortasse fortunati sunt cum, mirabile scriptu, liberi peiores sint in rebus grammaticis quam pater ;)
Heu! Ipse eos doce! :D
Collega quidam bonus et qui me saepe in officio adiuuit hac nocte me flagitauit ut diei Saturni hora octaua aliquo me conferam
Hm, mecum reputo num potius "adiuerat" et "conferrem" dicendum esset.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hm, mecum reputo num potius "adiuerat" et "conferrem" dicendum esset.
"Conferrem" dicendum est, sed "adiuvit" recte habet.


Mira narras, Laurenti. Ego fortasse amico dicerem nolle me venire nisi scirem quid ad agendum.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
"Conferrem" dicendum est, sed "adiuvit" recte habet.


Mira narras, Laurenti. Ego fortasse amico dicerem nolle me venire nisi scirem quid ad agendum.
Gratias tibi permultas ago! Tempus praesens adhibendum putaui quia nondum Saturni diem agimus.
Si huius locutorii leges recte intellexi, non licet sodalium uerba corrigere nisi eidem auxilium poscunt. Per me licet scripta mea emendetis, si quis error inest.

Collegae nihil respondere constitui, ut conuentum participare mea non interesse intellegeret. Vereor ne silentii causa inurbanus uisus sim, sed, si quid dixissem, eum mihi persuadere perrecturum esse pro certo habeo.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
Si huius locutorii leges recte intellexi, non licet sodalium uerba corrigere nisi eidem auxilium poscunt.
Licet et non numquam opportet ;) non aperte sed ut cum amiciis, qui non bene Anglice loquntur, fabulari solemus.

ergo, ut opinor, Pacifica modo optime monuit

scopus est per exempla docere
e.g.
Cinefactus: spero te nunc vales
Pacifica: ego quoque spero te nunc valere
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Capio! Recte dicis, nonnumquam sententias emendari oportet.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
si aliquid sine mendis scriberem, mirarer ;)
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Hodie nihildum dignum memoratu egi, praeterquam quod Rudentem T. Macci Plauti legere pergo.
 
 

Imperfacundus

Reprobatissimus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Collega quidam bonus et qui me saepe in officio adiuuit hac nocte me flagitauit ut diei Saturni hora octaua aliquo me conferam et quam plurimos amicos adducam. Conuentūs causam aperire noluit, sed magnam pecuniae obtinendae occasionem fore dixit.
Cave ne filmatio sit pelliculae pornographicae.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Ad scholam mox proficiscar. Cum autem annus scholasticus paene finitus sit, et ultimas probationes iam peregerim, nihil iam est quod magistri nos doceant. Licet ergo chartulis lusoriis (id est, quod Anglice "playing cards" vocant) ludere, vel (quod mihi facere in animo est) Plautinas fabulas legere.
 
Top