Quid sum? (What am I?) Latin writing game

Agrippa

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Western Europe
Regis tactu sanari olim credebar. Quid sum?
Rete pervagatus in Guiberti De pignoribus Sanctorum libro hoc scriptum video:
„Quid quod dominum nostrum Ludovicum regem consuetudinario uti videmus prodigio? Hos plane, qui scrophas circa jugulum aut uspiam in corpore patiuntur, ad tactum eius, superaddito crucis signo, vidi catervatim, me ei coherente et etiam prohibente, concurrere. Quos tamen ille ingenita liberalitate, serena ad se manus obuncans, humillime consignabat. Cuius gloriam miraculi cum Philippus pater ejus alacriter exerceret, nescio quibus incidendbus culpis amisi." (Migne PL 156, 616)
His verbis lectis cogitare te puto de scrophis quem morbum reges olim sanavisse dicuntur. Qua de causa haec infirmitas etiam vocatur Malum Regis.
 
Last edited:

john abshire

Well-Known Member

  • Patronus

Commutationes praedicere possum.
Olim ad numerandum adhibitus sum.
Quid sum?

Edit: olim....... added.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ego affirmo (nam experimento didici) prophetas haud facile concoqui. Quid sum?
 

Agrippa

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Western Europe
:puzzled: Prophetae multas res in lucem proferunt veritatis, quae saepe molesta, odiosa, intempestiva hominibus videtur esse. :think:
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ita vero; sum cetus ille qui Ionam sorbui et tribus post diebus evomui. Quanta mihi tormina propheta ille intulit misero!
 

Agrippa

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Western Europe
Porcus qui ad mercatum ivit sum.
Quattuor fratres qui minores me sunt habeo.
Quid sum?
??? Pollicem pedis (i. e. the big toe) te esse puto. Nota est nutricis cantiuncula "This Little Pig".
https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/a/a5/ThisLittlePig1912.png
 
Top