Antequam plura de vocibus ac sententiis addo, videtur pauca de notis dicere. Inferius ergo notas Arabicas et earum nomina enumerabo; quos etiam singulae sonos designent, quantum potero, exponam. Eas quoque notas paene Latinas quibus Arabicae transcribuntur elucidabo.
Pleraeque notae Arabicae forma aliquantulum differunt prout aut solae per se aut in initio vocis aut in medio aut in fine scribuntur, itaque omnium horum exempla ponam. Praeterea vocales breves, nec non vocum exitus qui sunt -un et -in, plerumque non scribuntur; ergo ubi finem vocis dicam, nonnumquam significabo non id quod ultimum enuntiatur, sed quod ultimum scribitur.
- ا est alif. Haec a longam saepe designat, praecipue cum in media aut extrema voce est nec hamzam (de qua inferius dicetur) gerit, ut in his رجال, rijālun, id est viri, et لا, lā, id est non. In initio tamen vocis saepe brevis est, ut in articulo definitivo ال, al-, atque etiam alias vocales signare potest, ut in hoc ابن, ibnun, id est filius. Saepe etiam hamzam gerit, de qua plura inferius dicemus. Si hamza super alif posita est, ea vocalis quae hamzae sonum sequitur aut a est aut u. Si autem hamza subter alif est, vocalis est i. Quattuor vocum exempla ponam: أب, ʾabun, id est pater; أنوف, ʾunūfun, id est nasi; إلا, ʾillā, id est nisi (duae in hoc alif sunt: altera cum hamza et i litterae sono, altera a longam signans); امرأة, imraʾatun, id est femina (duas rursus hic alif habemus: alteram sine hamza et cum i litterae sono, alteram cum hamza et a litterae sono). Ponitur etiam alif ad signandum exitum casus accusativi status indefiniti, qui est -an, ut in hoc رجلا, rajulan, virum. Interdum etiam nullum omnino sonum habet, quod praecipue fit in exitu verborum temporis perfecti tertiae personae pluralis, ut in hoc كتبوا, katabū, scripserunt. Denique cum alif hamzam non gerens prima vocis littera est, plerumque post aliam vocem eliditur, ita ut scribatur quidem sed non enuntietur, ut in his الكتاب الكبير, al-kitābu l-kabīru, liber ille magnus.
- ب est ba. Scilicet b Latinae par est. In initio vocis sic scribitur ut in hoc بيت, baytun, id est domus. In medio ut in hoc نبي, nabīyun, id est propheta. In fine ut in hoc كتب, kataba, id est scripsit.
- ت est ta, t Latinae par. Exempla: in initio vocis: تكبر, takburu, magnus es; in medio: كتب, kataba, scripsit; in fine: بنت, bintun, filia.
- ث est tha et ṯ transcribi solet. Eum sonum signat quo haec Anglica incipiunt: think, thane, thin. In initio: ثوم, ṯūmun, allium. In medio: كثير, kaṯīrun, multus. In fine: بعث, baʿaṯa, misit.
- ج est jim et j transcribitur. Idem sonat atque j littera in his Anglicis: joy, jeans, jar. In initio vocis: جاء, jāʾa, venit. In medio: نجم, najmun, stella. In fine: خليج, ḵalījun, sinus maris.
- ح est hha et ḥ transcribitur. Hunc sonum satis explanare nequeo, neque ullum aliis in linguis novi cui eum comparare possim. Est quasi exspiratio quaedam. Vide sis 4:14. In initio vocis: حديقة, ḥadīqatun, hortus. In medio: نحن, naḥnu, nos. In fine (nec non rursus in medio): صحيح, ṣaḥīḥun, integer.
- خ kha vocatur et eius transcriptio est ḵ. Sonum facit eundem quem χ Graeca vel ch linguae Teutonicae. In initio vocis: خرج, ḵaraja, exiit. In medio: يخلق, yaḵluqu, creat. In fine: شيخ, šayḵun, senex vel princeps.
- د est dal, scilicet eadem ac d. In initio: دمشق, dimašqu, Damascus. In medio: وجدنا, wajadnā, invenimus. Item in fine: ولد, waladun, puer.
- ذ est dhal et ḏ transcribitur. Eius sonus idem est qui Anglice primus in his auditur: the, there, they. In initio: ذلك, ḏālika, ille. In medio: نذر, naḏara, vovit. Item in fine: أخذ, ʾaḵaḏa, cepit.
- ر est ra, par Latinae r. In initio: رجل, rajulun, vir. In medio: أمرنا , ʾamarnā, imperavimus. Item in fine: أمر, ʾamara, imperavit.
- ز vocatur zayn at transcribitur z. Idem sonat ac prima horum littera in lingua Anglica: zoo, zero, zebra. In initio: زجاج, zujājun, vitrum. In medio: نزل, nazala, descendit. Item in fine: حجز, ḥajaza, retinuit.
- س, cui nomen sin, s litterae par est. In initio: سمع, samiʿa, audivit. In medio: يسمع, yasmaʿu, audit. In fine: نفس, nafsun, anima.
- ش, cui nomen shin, š transcribitur et sonum habet eundem quem in lingua Anglica sh. In initio: شيخ, šayḵun, senex vel princeps. In medio: بشر, bašarun, homo. In fine: جيش, jayšun, exercitus.
- ص est sad et ṣ transcribitur. Similem atque s sonum habet, sed quodam modo graviorem, ut aiunt, cum quadam faucium constrictione. Hunc describere non sufficio, qua re vide 12:00. In initio: صلاة, ṣalātun, precatio. In medio: عصير, ʿaṣīrun, sucus. In fine: رقص, raqaṣa, saltavit.
- ض, cui nomen dad et transcriptio ḍ, sic a d littera ut ص ab s differt. Vide 12:39. In initio: ضل, ḍalla, erravit. In medio: يضل, yaḍillu, errat. In fine: ركض, rakaḍa, cucurrit.
- ط est toh et ṭ transcribitur. Sic a t ut ص ab s et ض a d differt. Vide 13:19. In initio: طاووس, ṭāwūsun, pavo. In medio: بطريق, biṭrīqun, patricius. In fine: خيط, ḵayṭun, filum.
- ظ est dhoh et ẓ transcribitur. Hanc alii enuntiant quasi sic a ذ ut ص ab s et ض a d et ط a t differat; alii quasi sic a ز. Vide 13:40, ubi quidem huic ذ similior fit. In initio: ظرف, ẓarfun, vas. In medio: عظيم, ʿaẓīmun, magnificus. In fine: وعظ, waʿaẓa, praedicavit.
- ع est ʿayn et ʿ transcribitur. Huius mirus est sonus e gutture proveniens. Vide 14:04. In initio: عبد, ʿabdun, servus. In medio: فعل, faʿala, fecit. In fine: سمع, samiʿa, audivit.
- غ ghain vocatur et eius transcriptio est ḡ. Sonus ei similior est quem in lingua Francogallica vel Teutonica r littera facit. Vide 14:28. In initio: غزال, ḡazālun, dorcas. In medio: صغير, ṣaḡīrun, parvus. In fine: صبغ, ṣabaḡa, tinxit.
- ف est fa, scilicet f litterae par. In initio: فعل, faʿala, fecit. In medio: نفعل, nafʿalu, facimus. In fine: أنف, ʾanfun, nasus.
- ق est qaf et q transcribitur. Q ipsi Latinae vel c litterae similem sonum habet, tamen ab iis et a kaf, de qua proxime dicetur, sic differt ut ص ab s etc. Vide 14:55. In initio: قوم, qawmun, populus. In medio: بقرة, baqaratun, vacca. In fine: خلق, ḵalaqa, creavit.
- ك, cui nomen kaf, k transcribitur et idem sonat quod Latine c. In initio: كبير, kabīrun, magnus. In medio: يكتب, yaktubu, scribit. In fine: ملك, malikun, rex.
- ل vocatur lam, l litterae par. In initio: لعن, laʿana, maledixit. In medio: خلق, ḵalaqa, creavit. In fine: أهل, ʾahlun, gens.
- م est mim et m sonat. In initio: مدينة, madīnatun, urbs. In medio: سمع, samiʿa, audivit. In fine: اسم, ismun, nomen.
- ن est nun et n sonat. In initio: نبي, nabīyun, propheta. In medio: منع, manaʿa, prohibuit. In fine: ابن, ibnun, filius.
- ه est ha, h litterae par. In initio: هر, hirrun, feles. In medio: نهر, nahrun, flumen. In fine: اللّٰه, allāhu, Deus.
- و est vav. Haec potest et v consonantem et u vocalem longam sonare. Ubi consonans est, w transcribi solet. In initio: ولد, waladun, puer. In medio: ملوك, mulūkun, reges. Item in fine: حلو, ḥulwun, suavis.
- ي est ya. Potest et i consonantem et i vocalem longam sonare. Ubi consonans est, y transcribi solet. In initio: يوم, yawmun, dies. In medio: بيت, baytun, domus. In fine: نبي, nabīyun, propheta.
- ء est hamza et ʾ transcribitur. Eum sonum signat, ut iam ante dixi, qui Anglice inter duas has voces, grade A, interponi potest ut ab his gray day differant. Vide 17:36. Hamza, cum interdum per se ponatur ut in fine huius ماء, māʾun, id est aqua, tamen saepe numero alteri litterae superponitur, quae littera potest esse alif, ut in hoc امرأة, imraʾatun, femina; aut vav, ut in hoc مؤمن, muʾminun, credens (in Deum); aut ya (orbata tamen iis punctis quae ei subiacere solent), ut in hoc ملائقة, malāʾikatun, angeli. Verum tamen ubi hamzam alif iunctam sonus i brevis sequitur, hamza non super alif ponitur sed sub ea, ut iam ante dictum est cum de alif ageremus, ut in hoc إلا, ʾillā, id est nisi. Regulas secundum quas hamza litterae huic aut illi superponitur nondum omnes didici.
Hae sunt praecipuae litterae Arabicae. De quibusdam tamen quasi aliis aliquarum formis adhuc dicendum est.
- ة est ta marbutah nec usquam, ut puto, ponitur nisi in fine quarundam vocum, plerumque generis feminini, quae t sonum ante exitum habent ut مدينة, madīnatun, urbs. Tamen vocis in fine sententiae vel ante quamvis pausam positae exitus solet non enuntiari; quod cum in voce hac littera desinente fit, ta marbutah sonum h litterae habet, ut ex hoc madīnatun fiat madīnah. Non igitur mirum, quod ta marbutah et formam ha litterae et duo illa puncta ta litterae habet, cum utriusque sonum signare possit. Interdum tamen etiam h sonus excidit, ut vox quasi a littera desinat.
- ى, quasi ya sine punctis, est alif maqsurah et in fine quarundam vocum a longam signat ut in hoc عيسى, ʿīsā, Iesus.
- آ est alif cum a longa et hamzae sono, ut in hoc آدم, ʾādamu, id est Adam.
Denique cur litterae aliter in initio vocis, aliter in medio, aliter in fine scribantur ea causa est quod litterae inter se conecti solent eoque fit ut litterarum formae quasi sponte variae fiant. Verum cum alif, dal, dhal, ra, vav sequenti litterae non conectantur, ut in quibusdam exemplis supra positis apparet (unum hic iterum ponam: ملوك, mulūkun, reges: vides و et ك non esse conexas sed spatium aliquod inter eas esse) utique fit ut littera quae unam harum sequitur eadem forma sit qua esset si nulla praecederet. Sic in hoc ملوك, mulūkun, reges, kaf littera eadem forma est quam habet ubi sola ponitur; in hoc رقص, raqaṣa, saltavit, qaf eadem forma est qua solet esse ubi prima vocis est.