Very short and very basic stories in Latin

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Pons Aemilius ("Ponte rotto", Roma: Insula Tiberis and Pons Fabricius in the background) (source of the picture: a great aunt who has learnt how to use a camera)
ATHENIS ROMAM
I - Duo amici: Lucius et Demophǐlus
Lucius et Demophǐlius, natus alter Tuscǔli, alter ad radices Hymetti, familiarissimi erant inter se, sed raro una convenerant: cum alter Romae, alter Athenis vitam degěret. Lucius enim in Graeciam adulescens venerat, quin etiam in urbe Pallǎdi sacrā aliquot menses commoratus erat, in literrarum et philosophiae studia incumbens; atque illo tempore suavem iunxerat amicitiam cum Demophǐlo, pari aetate atque ingenio. Insequentibus autem annis non semel Lucius in Atticam reverterat, ut veteres visěret magistros; Demophǐlius contra numquam in Italia fuerat. Lucius vero itěrum atque itěrum ab urbe septem collium epistulas Demophǐlo miserat, dilectum amicum domum suam invītans; sed Demophǐlus nondum se venturum promittere poterat.
Ecce tandem, si tabulam geographicam Maris Nostri spectamus, onerariam navem conspicǐmus, ad ostium Tiberis contendentem. Quas merces, quos hospites navis vehit? Fortasse mirum quoddam Lucio paratur
II – Ab Attica ad Latium, per undas
Quidquid id est, navis illīus itinerarium nobis licet consectari. Piraei portu relicto, nautae respicientes adhuc cernebant, sive oculis sive potius animi desiderio, solis occidentis radiis opposǐtam, Pallǎdis Athenae virginis statuam auream in summa Athenarum arce splendentem, quae “Acropǒlis” nominatur. Sed celeriter venti navem per aequǒra rapiunt. Praetěrit nox; Iterum sol orǐtur et occǐdit; iterum per caelum nocturna siděra volvuntur. Iam laevā Cythērǎ insulam onustǎ puppis relīquit, dextrā Taenǎrum promunturium; et Ionium mare capientes nautae ultimum vale Greciae dixerunt. Iam tanto undarum emenso spatio inter Scyllam et Carybdim incolumes iter fecerunt, et Tyrrhenum mare nunc prorǎ secat, dum Strongy̌lē Neptuni regni viatores nocturnis ignibus salutat.
Decimo navigationis die exeunte procul fumat ad dextram Vesuvius, et prima luce proximi solis, Latii litora cernentes: -Italiam! Italiam!- nautae exclāmant. Ex alto tandem Ostiae portum navis intrǒit, ad oramque appellitur.
III – In Ostiae portu
Magna erat in Ostiae viis omnium rerum perturbatio. Mercatores navibus exponebant quae a longinquis regionibus attulěrant; gerǔli huc atque illuc propěrabant, ingentia oněra portantes; tabernarii maximo convicio advěnas eliciebant; pueri quoquoversus, cum exsultationis saltibus, praecipǐtes currebant; omnes strepebant atque clamǐtabant. Sed in tanto tumultu, unum vidēres tacitum atque immotum, qui advěnas attente lustrabat. Ecquis erat? Lucius noster, qui cum certior factus esset magnam navem nuper Pyraeo pervenisse, bonam conceperat spem se aliquando Atheniensem amicum amplexurum. Revērā subito exclāmat: -Salve, Demophǐle! Diu te non sine curis expectabam. Cur tantum morae?
-Salve etiam tu!- inquit Demophǐlus -Non piratae nos captaverunt: sed bona tempestate haud per totum iter gavīsi sumus nec semper sudum fuit. Nunc tandem te revīso Romamque spectabo. Respondit Lucius, animo vultuque hilaris: -Diis omnibus, et praesertim Neptuno et Portunno, laus esto. Properamus igitur. Hic est locus aurigarum – Et extemplo clamat: - Heus, auriga, allǐga mulos. Desidero quam primum domi cenare.

IV – Secundum Tiberim, flumine adverso
-Ecce Tiběris fluvius, amice- inquit Lucius. -Plurimae fabulae a poëtis de fluvio narrantur. Agricolis Tiberis deus est, eumque summa religione adōrant, quamquam haud raro inimicum agricolarum se praebet. Nam copiam aquarum de Apennino defert, et saepius agricolarum industriam vastat. Tum fluvio sacrificant, sed non semper superbiam et iram dei mitǐgant. Ego fluvium amo: qui adulescentulus cotidie in fluvio natabam ac puellas intuebar:browaction2:.
Dum loquuntur, muli inter hortos propěrabant. Iam vesper aděrat, et rustici ex agris domos revertebant, asinos bacǔlis incitantes. Quot villae ad flumen videbantur! Nec non vici frequentes; et circum vicos erant consǐti agri et patǔla pascua, ubi ovium greges odoratas herbas pascebant et boum armenta placide errabant.
Sed iam viatores nostri in suburbia veněrant et moenibus Romae appropinquabant. De muris illis veteribus agitur, quos a Servio Tullio exstructos fuisse fama est; non iam utiles ad arcendos hostes, cum tam longe a Tiberi Romanae legiones fines Imperii propagavissent. Ubi ad portam Capēnam ventum est, Lucius et Demophilus raedam relīquerunt, per Urbisque vias, ubi multitudo ingens concursabat trepidabatque, pedibus iter perrexerunt. - Mehercǔle, Luci- inquit Demophǐlus. - Quando Romae gloriam satis praedicabo? Romani sunt domini terrarum! Si Roma imperaverit, quis non obtemperabit?
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

20210918_102022.jpg

Palazzo dei Cesari sul Palatino -Cesars' Palace, Rome- (source: Parnaso, A.F. Giachetti & A. Oxilia, Sansoni Editore Firenze, 1961)

V – In Palatio
Domus Lucii erat in Palatio. Demophǐlus iam procul alta Palatii tecta spectat; Lucius amico aedificia, statuas, deorum simulacra, columnarum copiam digǐto monstrat - Hīc, inquit, Augustus habitavit, ibi Tiberius: Romulus quoque hīc olim sedem posuit. Palatium ubi antea silvarum ferae errabant, Imperii domicilium factum est. Vide hinc, ad meridiem, Circi Maximi vallem usque ad Aventinum collem patēre, illinc Forum Romanum usque ad Capitolium. Sed aliquando tandem pervenǐmus! Iam dudum cenae hora praeteriit.
Intrant per vestibulum. Ianua patet, sed fidus ianǐtor in parva cella vigǐlat. Magna cum laetitia Demophilus amplum atrium spectat, et in medio atrio tectum apertum ut per compluvium aquǎ pluvia in impluvium colligatur. Post atrium haud exiguus hortus patet, et circa hortum porticus ampla, columnis fulta, praeclaris statuis, picturis aliisque artificiis exornata. Amici in triclinium intrant et in lectos tricliniares accumbunt. Sedǔli servi pocǔla argentea, cibos, graeca vina exquisitissima apportant. Post cenam grata colloquia convīvas delectant.
 
VI – Forum Romanum
Postridie mane Lucius amicum e somno excǐtat – Somni, inquit, satis est – Et subrīdens adiēcit: - Non iam es apud Graecos, Demophile; in Palatio sumus! Servus tibi mox ientacǔlum apportabit; hora tertia mecum in Forum migrabis, nam eo me vocant negotia.
- Certe scio, Luci, Demophilius respondit, me nunc apud Romanos esse; atqui hoc semper desiderabam. Vos strenuis estis et alǎcres; nos Graecos magis otium delectat quam negotia: itǎque vos Graecorum domini estis. Sed ecce famǔlus cibos apportat. Dum Demophilus ientat, Lucius ad simulacra Larium sacrificat servisque pauca mandat. Postea duo amici domo foras exěunt, Forumque petunt. Cum in via essent clivoque Palatino descenděrent, dixit Demophilus: - Graecia etiam nunc floret artificiis et ornamentis; sed deest nobis, quod vos habetis, fortitudo et concordia. Ipsi, heu! Bellis intestinis patriam delevimus.
- Greciae autem fortunam non ignoro: quae non solum artibus carminibusque clara fuit, eritque in perpetuum, sed etiam gloriā belli. Miltiǎdes ille, Cimonis filius, copias Darīi ad Marathona profligavit, Themistǒcles Xerxis classem Salaminiā pugnā demersit; Alexander Magnus autem Macedǒnum Graecorumque phalanges usque ad Indum flumen victor duxit. Nunc Graecia Romana provincia est; at fortasse etiam nos aliquando dolebimus. Nunc vides Romam florēre, eamque aeternam vocamus; Graecia capta autem non solum ferum victorem cepit et artes intǔlit agresti Latio, sed, fortunae cedens, nos insǔper docet deorum iram timēre.

Dum inter viam ita loquuntur iam ad arcum Titi imperatoris pervenerant, qui extremum Fori locum occupat ad orientem solem versus; Et Viā Sacrā per medium Forum ibant, qua Romani duces, hostibus devictis, innumerabiles duxerunt triumphos. Aedem Virginum Vestalium, templum Vestae, fontem Iuturnae, Basilicam Iuliam amplissimam, centum fultam columnis, sinistrā praeterěunt, dextrā arcum Augusti, templum divi Iulii, arcum Tiberii. Ubi templum Saturni praetergressi sunt, et ad pedes sacri Capitolini clivi venerunt, Lucius dixit: - Hic haud pauca monumenta adhuc exstant quae consulum aetates repětunt, ut Basilica Aemilia, Curia Vetus, sacra quondam Senatūs sedes, Tabularium; nec non Rostra illa (scilǐcet rostris captarum navium ornatǎ), ex quibus oratores apud populum contionantur. Sed, ecce, Miliarium aureum mirare, a quo initium capiunt viae omnes Romā in provincias totius Romani Imperii deducentes: hic est Umbilīcus Urbis et Orbis.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Nummus Iunonis Monetae

VII – Capitolium
«Multa iam tibi monstravi, Demophile » inquit Lucius, cum, pransi potique, in peristylio domūs, prope aquam dulci murmure salientem, sedērent placideque sermocinarentur. «Heri Palatium quoquoversus spectavisti, hodie mane per Forum te circumēgi. Mox ascendemus in Capitolium».
«Viam arduam esse video», inquit Demophǐlus.
«A dextra», Lucius excēpit, «templum deae Monetae conspicěre potes: ibi nummi cuduntur signanturque. A sinistra Iovis Optimi Maximi templum extollǐtur, quod duos Tarquinios primum aedificavisse tradǐtur. Antiquissimis illis temporibus Etrusci nobis imperǐtabant, sed ab Etruscorum dominatione Brutus aliique nos aliquando liberaverunt. Volventibus annis Iovis aedes olim deflagravit; sed Senatus Populusque Romanus eam non solum renǒvavit quin etiam ampliorem splendidioremque fecit. Quae quidem iam ex materia fuerat, nunc marmorea surgit; summi autem dei simulacrum aureum est. Patri Omnipotenti proximǎ, Minerva, dilectissima filia, templum inhabitat; tertiam cellam Iuno habet: horum trium nempe deorum illa fit quae Trias Capitolina nuncupatur. Immo vero unā cum hac summa Triǎde, templum adhuc tenet Terminus: quia, cum nova Capitolia flerent, cuncta deorum turba Iovi cessit, Terminus autem restǐtit et supra eum templi tectum exiguum foramen habet.»
«Quidnam?» Demophǐlus interrogavit.
«Religio est», Lucius respondit, «ne sancti termini umquam loco amoveantur, et solem semper et sidera cernant. Sed nunc huc accēde ad saxum Tarpeium spectandum. Sabinos quondam Capitolium oppugnavisse fama est. Die quodam Tarpeia, Romanorum praefecti filia, aquam e Foro in Capitolium apportabat. Subito Sabini, qui sub saxis se occultaverant, exsiliunt, eorumque dux: “Magnum”, inquit, “praemium, puella, merebis, si mihi obtemperaveris. Nam si tuo auxilio Capitolium expugnaverimus, tibi id donabimus quod optaveris”. Tum Tarpeia: “Si mihi”, inquit, “id donaveritis quod sinistris brachiis portatis, sub vesperum portam invenietis apertam”. Puellae enim aurea Sabinorum armillae placebant. Tum hostium dux: “Praemium”, inquit, “habebis; fidem meam tibi do”. Nox ubi venit, Tarpeia portam reclusit, Sabini intraverunt. Nec fidem frustrati sunt: Tarpeiae enim donaverunt quod sinistris brachiis portabant, perfidam puellam scutorum iactu obruentes. Hoc saxum autem Romani Tarpeium nominaverunt; et dehinc per multa saecula proditores scelestosque de saxo Tarpeio praecipitabant».
 
VIII – Per mirabilia Romae
«Hodie mane», inquit nova luce Lucius cum lectulis ipse eiusque sodalis surrexerunt, «in Campum Martium descendemus». Dicto factum sequǐtur. Alta Palatii reliquunt, Tiberis ripas petunt, iuxtaque flumen pedibus ambulant, comǐter inter se loquentes. «Quondam», Lucius dicere exorsus est, «cum Tiběris impetus, arte nondum coercǐtus, campos saepe inundaret, haec loca palustria fuisse mirum non est. Sed diuturno hominum labore aquae deductae, agri exsiccati sunt. Huc pastores cum armentis conveniebant, hic alǎcres pueri virique, cum Romanis graeca illa gymnasia deessent, cursu et armorum usu se exercebant. In Campo Martio copiae pedestres et equestres a magistratibus lustrabantur, et comitia centuriata habebantur. Sed postea aedificia cuiusque generis exstrui coepta sunt. Primus Pompeius theatrum lapideum aedificavit, mox Agrippa, divi Augusti temporibus, templum illud cui nomen est “Pantheon”, diis omnium gentium apertum, erexit. Sed iam sepulchrum vides quod Caesar Augustus, pace renovata, sibi suisque condǐdit».
«Quam suavis hīc umbra», inquit Demophilus, «Quam dulcis est cantus avium, quam mirabile istud aedificium!».
In summo sepulchro statuam Imperatoris Demophilus agnovit, iuxta autem introǐtum marmoreas tabulas miratus est quibus Augustus res a se gestas insculpserat.
«Praeter Augustum hīc etiam eius propinqui et amici siti sunt», Lucius ait; «Inter quos nomino Agrippam, prudentem illum et fidelem ministrum, qui Augusti et gener factus est cum Iuliam, eius filiam, uxorem duxisset; Tiberium, Liviae amatissimae uxoris filium, qui ei in imperio successit; Agrippinam, Agrippae et Iuliae filiam, Germanici uxorem; Germanicum, Liviae nepotem fratremque Claudii imperatoris, a quo tot tantǎque bella in Germaniae regionibus feliciter gesta sunt. Reliquias Neronis vero, cuius turpem mortem nemo deflevit, procul ab hoc sepulcro servi humaverunt. Sed ad Esquilas versus», addǐdit, «Iam propěramus, ut amphitheatri spectaculo intersīmus». Inter colles Palatinum, Esquilium et Caelium, in aequo campo, etiam nunc moles stat Amphitheatri Flavii, quod Vespasianus erigěre coepit, Titus Domitianusque perfecerunt. Hoc, quod maximum inter Romana monumenta supěrest, “Colosseum” medio aevo nominatum est, et adhuc vulgo appellatur, cum triplicem arcuum suorum ordinem extollat non longe a Neronis “Colosso” sive aheněā statuā illā, quae olim fuit, centum circiter pedes altǎ, Imperatorem sum Solis radiantis specie fingens.
«Ingrediamur», Lucius inquit, «Mirum spectaculum hodie tibi praebebǐtur. Dummǒdo ne bestiarum servitiā terrearis». «Non terrebor», inquit Demophilus, «Iam pridem huius spectaculi cupidus eram».
In medio amphitheatro arena patebat. «Videasne illos carcěres illasque, Demophile? Ibi bestiae continentur. Tam saevae sunt, vix ut retineri possint».
Permagnā virorum feminarumque turbā theatrum completur. Subito beluae liberantur et vel cum beluis vel cum viris armatis pugnant. Iam non modǒ multae bestiae sed etiam aliquot viri humi iacent. Tamen qui spectant tam vehementi studio flagrant, ut alias bestias flagǐtent, novǎque certamina. Iterum atque iterum pugnatur, tumultus ingravescit. Tum Demophilus, qui intentis oculis contuebatur: «Non doleo», inquit, «Luci, haec spectacula Graecis non praebēri».
Prope “Colosseum” est arcus Titi. Hoc arcu admonemur de Tito, qui bello Iudaeorum, postquam Vespasianus imperator factus est, execitui Romano praefuit. Iam diu Iudaei sub imperio Romano erant, sed suo iure suisque legibus, Romanorum liberalitate, utebantur. Cum vero seditiosiores semper essent nec Romanorum imperio parēre parati, tandem Titus eos coërcendi consilium cepit. Iudaei sperabant Hierosoly̌ma, quae altis muris erant firmata, capi non posse: itaque Romanorum adventus post muros ab iis exspectatus est. Sed Titus, minime terrǐtus, oppidum summa pertinacia oppugnavit. Postquam diu acriterque pugnatum est, Hierosolyma expugnata sunt et flammis data, sicut prophetae portenderant. Titus splendidum egit triumphum, cuius effigies illo arcu, paulo post aedificato, servatur.
Cum Lucius Demophilusque arcūs toreumǎta tam affǎbre sculpta, magna animi delectatione lustravissent, haec Flavianae aetatis clarissima monumenta reliquerunt, et Traiani thermas quae longe ab illis nuper exstructae erant, ingressi sunt. «Tam miro adspectu», inquit Demophilus, «Paene perturbor». Quot columnae et fenestrae, quanti muri et arcūs, quae statuarum copia!
«Nempe opus hoc», Lucius excepit, «Dignum est Traiano nostro feliciter imperante. Quae in tanto viro sollertia, quae virtus, quanta iustitia et liberalitas! Nunc in Assyria et Persǐde contra Parthos bellum gerit, multis hostium exercitibus devictis, multisque urbibus captis, in his Babylone et Ctesiphonte, quod ipsum regni caput est. Utǐnam quam primum Romam redeat partā victoriis pace! Sed istic tepidarium vides», subiecit Lucius, «Dum spatiari pergunt per xystos et exědras thermarum». «Hic frigidarium, illic multo celebrius calidarium. Romani prisci frigida aqua non minus recreabantur quam nos calida. Sed “tempora mutantur, nos et mutamur in illis”!».
 
Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Libri titulus?
Da veniam, iam eius sum oblitus pigetque quaerere. :D
 
IX – Imperator Traianus
Dum, post balneum, multi Lucio et Demophilo occurrunt amici, et invicem salutant salutanturque, subǐto magnus multitudinis concursus quadam ex parte factus est et ingens perturbatio visa: quin etiam clamores et ululatus passim audiebantur. Quidnam? Lucius prope accessit, mox autem ad Demophilum revertit, vultu magno maerore luctuque picto. Eā ipsā horā Romam nuntius allatus erat Traianum in Asia animam efflavisse. «Utinam medicorum sapientiǎ Traiano prodesse potuisset!» miserē doluit Lucius. «Utinam ne mortuus esset! Bis decem annos imperio romano praefuit. Quisnam rem publicam ita iuvabit? Quis dignē de eo scribet? Taciti vitam dii longius producunto, ut in suis historiarum libris de Traiano, quo modo meruit, enarrare possit. Ego Imperatoris facta vix enumerare queo. Primo Germaniam nondum pacatam castellis a Gallia separavit, ne Germani gentes Romano imperio pārentes vexarent. Deinde duobus bellis effecit ut Daci in nostras provincias iam non invaděre possent, immo vero Daciam omnem subēgit, ita ut Decebǎlus rex, de se despērans, mortem sibi conscivěrit. Cochlǐdem Columnam* vidisti, novissime erectam, ubi varii eventus Dacorum belli mira arte ficti appārent. Traianus ipse exercitui suo praeest et cum peditatu equitatuque in saltus penetrat (nam Dacia saltibus plena est); loca explōrat, pontes in latissimis fluminibus faciendos curat, oppida oppugnat expugnatque, captivos innumerabiles collǐgit, colonias constituit, diis sacrificat; quae omnia, in marmoreis columnae ecty̌pis sculpta, mirandi copia est. Tantum enim fortitudinis in eo fuit, quantum pietatis et misericordiae: ita ut nemo umquam adeo perfecte Vergilii monitui paruisse videatur: parcěre subiectis et debellare superbos. Postremo in Asia bellavit cladesque a Domitiano acceptas ultus est. Quod neque divus Caesar neque Augustus potuěrat, potuit Traianus: imperium enim Romanum usque ad Oceanum Indicum pertǐnet. Sed quid haec omnia repěto? Imperatorem nostrum posthac non videbimus umquam. Orbi eius in perpetuum erǐmus. Attǎmen, ne fleamus! Traianum, heu! Ab inferis excitare non possumus». Haec flens Lucius dixit, cum flere nolle diceret.

Sed nos aliud quoddam compertum habemus. Traditur enim Sanctus Gregorius Magnus, qui Romanus Pontǐfex fuit sexto saeculo exeunte, summa huius Principis iustitiā vehementer commotus esse, et ad altare Sancti Petri pro eo amarissime flevisse a Deoque impetravisse ut Traiani animam liberaret et ad caelorum gloriam assumeret. Quem vero Dantes inter beatos a se conspectum esse assevērat, in sexto caelo, ubi reges iusti piique in aeternum laetificantur.

*Eutropius, VIII, 5
 
X - In Tusculano
Cum iam tempus Athenas revertendi Demophilo maturaret: «Velim», Lucius inquit, «Uno saltem die mecum in Tusculano sis. Itaque meos quǒque parvos liberos cognosces». Nec mǒrǎ, iter suscipiunt, Tuscǔlum perveniunt, villam ingrediuntur: ibīque, in laurorum silvǔla, Lucii matrem nanciscuntur, a nepotǔlis nepticǔlisque cinctam, eisque intentis historiǒlas de antiquis Romae aetatibus narrantem. Qui omnes statim surgunt, hilaresque laetique patrem familias et advěnam excipiunt eosque urgent.

Sic, ille dies et postěrus inter seria iocosque iucundissime consumptus est: cum pueri per totum praedium, quod duobus ante saeculis Ciceronis fuerat, hospitem circumducerent, Demophilusque illis de Achillis et Ulixis miris facinoribus omnia persequeretur. Tertia denǐque luce, multo mane duo amici e lectǔlis surrexerunt. Romam et inde Ostiam properantes, cum navis iam ancǒras solutura esset. Quattuor Lucii liberi, puerǔli atque puellǔlae, omnes convenerunt ad proficiscentem hospitem salutandum.

«Revertěre cito, revertěre quam primum» unā subtristes clamitabant, dum equi trepidant viamque carpunt. Demophilus, ex imo corde commotus, eos respiciebat passisque manibus solutabat, quin etiam oscǔla summis digitis iactabat. Magnus erat ei, ut homini Graeco, antiquae patriae amor; at memoriam Romae gratissimam secum ferebat. Qui quidem se non Atheniensem solum, sed iam orbis terrarum incolam, id est Romani imperii civem esse sentiebat.
 
Last edited:

Tlepolemus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

The Crocodile and the tiger

Nuper miles in Gange flumine se lavabat. Cito eum crocodīlus vĭdet. Miles summis viribus ad terram nătat, et vix ad ripam tutus pervĕnit. Ibi ingens tigris in insidiis cŭbat, et praedae ăvĭdus se in mīlĭtem praecipĭtat. Miles repente corpus deflectit, et tigris in apertas crocodīli fauces insĭlit.

From "First Latin Translation Book" (Thomas, 1902)
 
EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

De oris salute
Lividus et rodens

Putrescat in ore suo dens

Qui velut sorex

Mea rodit et atterit, O rex,

O Deus hunc puni

Cessaverit ā crepitu ni.

Clam lacerat caecos

Bona limat, ut invidiae eos

De Valachis
O Valachi

Vestri stomachi

Sunt amphora Bacchi.

Vos estis

Deus est testis

Teterrima pestis.

De consuetudine bibendi inter fratres

Quicumque vult esse frater,

bibat bis, ter et quater

bibat semel, et secundo

donec nihil sit in fundo.

Bibat hera, bibat herus,

Ad bibendum nemo serus:

Bibat iste, bibat illa,

Bibat servus cum ancillā.

Et pro Rege, et pro Papā

Bibe vinum sine aquā

Et pro Papā et pro Rege,

Bibe vinum sine lege.

Haec una est lex Bacchica,

bibentium spes unica.

Mihi est propositum in Tabernā mori.

De Papilionibus

Ah! Sim Papilio natus in flosculo,

Rosae ubi liliaque et violae halent;

Floribus advolans, avolans, osculo

Gemmulas tangens, quae suavē olent!

Sceptra et opes ego neutiquam postulo,

Nolo ego ad pedes qui se volutent:

Ah! Sim Papilio natus in flosculo,

Osculans gemmas quae suavē olent;

Magicam si possem virgam furari,

Alas has pulchras aptem mî, eheu!

Aestivis actis diebus in aëre

Rosā cubans Philomelae cantu!

Quemque horum vagulum dicis horrore,

Frigora autumni ferire suo;

Aestas quando abiit, mallem ego mori,

omni quod dulce est cadente pulchro.

Brumae qui cupiunt captent labore

Gaudia, et moras breves trahunto;

As! Sim Papilio; vivam in errore,

concidamque omni cadente pulchro!
 
EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

IN FESTO SANCTAE LUCIAE
Lucia virgo Syracusana, genere, et Christiana fide ab infantia nobilis, una cum matre Eutychia, quae sanguinis fluxu laborabat, Catanam ad venerandum corpus beatae Agathae venit: quae ad ejus sepulchrum cum suppliciter orasset, Agathae intercessione matri sanitatem impetravit. Statim vero matrem exoravit ut quam dotem sibi datura esset, Christi pauperibus tribui pateretur. Ut igitur Syracusas rediit, omnem pecuniam, quam ex facultatibus vendictis redegerat, pauperibus distribuit.

Quod, ubi rescivisset is, cui eam parentes contra virginis voluntatem desponderant, apud Paschasium praefectum Luciam, quod Christiana esset accusavit. Quam ille cum nec precibus nec minis ad cultum idolorum posset perducere; immo tanto magis incensam videret ad celebrandas Christianae fidei laudes, quanto magis ipse eam a sententia avertere conabatur; cessabunt, inquit, verba, cum ventum erit ad verbera. Cui virgo: Dei servis verba deesse non possunt, quibus a Christo Domino dictum est: cum steteritis ante reges, et praesides, nolìte cogitare quòmodo, aut qui loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Sanctus, qui loquitur in vobis.

Quam cum Paschasius interrogasset, estne in te Spiritus Sanctus? Respondit: Caste et pie viventes templum sunt Spiritus Sancti. At ille: Jubebo te ad lupanar duci, ut te Spiritus Sanctus deserat. Cui Virgo: Si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Quare Pascharius ira inflammatus, Luciam eo trahi jussit, ubi ejus virginitas violaretur: sed divinitus factum est, ut firma virgo ita consisteret, ut nulla vi de loco dimoveri posset. Quamobrem Praefectus circum ipsam, pice, resina, ac ferventi oleo perfusam, ignem accendi imperavit: sed cum ne flamma quidem eam laederet, multis tormentis excruciatae guttur gladio transfigitur. Quo vulnere accepto, Lucia praedicens Ecclesiae tranquillitatem, quae futura erat Diocletiano, et Maximiano mortuis, Idibus Decembris spiritum Deo reddidit. Cujus corpus Syracusis sepultum, deinde Constantinopolim, postremo Venetias translatum est.

Hymnus jambicus, trimetrus, acathalecticus

O quae Sicanis fluctibus
Recincta felix Insula
Ad alta tollis sidera
Caput superbum, Trinacri

Exulta ovante gaudio,
Grandi Sona tripudio,
Pompàque laetas nobili
Emitte turbas gentium

Lux ecce fulsit annua,
Qua Virgo fortis Lucia,
Et ense victo, et ignibus,
Sedes adivit Coelitum.

Haec nata claro stemmate
Novum Syracusis decus,
Novum decus Trinacriae
Praeclara Civis attulit.

Haec patrias egentibus
Opes profudit dexterà,
Virtute dives et tua
Procos prementes decipit.

Non illa saevis territa
Cessit minis Paschasii
Dirum et Puella Judicem
Temni frementem contulit.

Frustra pudicam Virginem
Terrore Praetor percitus
Ad impudicum fornicem
Trahi renuentem imperat.

Nec turba fortis militum,
Nec dura taurorum juga
Loco movere Luciam
Quivere nixi viribus.

Ergo rogis, et ensibus
Corpus jubet jam percuti;
Tunc prompta Virgo concitis
Secura pergit gressibus.

Negavit ignis urere
Ignara culpae corpora,
Et vix tenello gutturi
Ferrum perhaesit Carnifex.

Hac ergo luce, Trinacri,
Solemne qua redit decus,
Fac, ut Beatam Luciam
Laetis celebres cantibus.

Tu vero, quae jam Patriam
Beasti Amazon inclyta
Cives tuos, hoc poscimus,
Opem invocantes sospita.
 
EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Novus annus
dies magnus
assit in leticia.
Lux aeterna
de superna
venit ad nos regia.
Culpam saevae
matris Hevae
plena delet gratia
Quia sic genitor paradisi Adam
Protoplasma suum venit ad patriam
Crucis e preticio reparando viam.
 
Top