de Catullo

By limetrees, in 'Sermones Communes', Jan 17, 2017.

  1. limetrees Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Hibernia
    Salvete omnes. Spero vos florere, frigida tempestate invita.

    Quaestionem poeticae habeo.
    In poemate Catulli “Ille mi par esse deo videtur” (dicto Poemate 51) versus 14 stat: otio exsultas nimiumque gestis”.
    Versiones anglicas vidi, ut, exempli gratia:
    You rejoice in leisure, And you express feelings too much, AUT idleness is what delights you and moves you to passion; AUT you riot in your idleness and wanton too much; AUT you rejoice in empty time and you spend too much time in it.

    Liber meus notam praebet, verbum “gestis” ex “gesta/deeds” provenire. Verum estne? Nonne ex «gestio, gestire » provenit ?

    Si vere ex “gesta” proveniret, versio esset fortasse *“you delight in idleness and in doing too much”

    Sed, ex altera parte, quaestio minima quae nunc animo occurrit, si, ut reor, “gestis” ex “gestio” provenit, vultne dicere Catullus “otio exsultas et otio nimium gestis” aut solummodo “otio exsultas et nimium gestis”?

    Gratias vobis pro auxilio.
    Curate ut valeatis.

    L
  2. Matthew Nace New Member

    Ignosce mihi, quod Latina non bene loquor, sum hic novicius. Sed fortasse te iuvare possum, quia iam in universitate disco poemata Catulli, et nuper poema illud commentati sumus.

    Etiam nos ipsi vocabulum "gestis" de verbo "gestio, gestire" provenire putabamus. Autem verbum "gestio, gestire", secundum Lewis & Short, "to use passionate gestures, to throw one's self about (especially for joy), to be transported, to exult, to be joyful, cheerful" dicere vult; glossa in libro nostrum "desire eagerly; act without restraint, exult" dicit. Igitur, Catullam "You exult in leisure and you act too much without restraint" -- id est, "you party too much" -- se dicere putabamus. Etiam putabamus quod "nimium" aut cum "otio" aut cum "gestis" tenere possit.

    Spero quod haec te iuvent.

    MN
  3. Matthew Nace New Member

    Ignose mihi, erravi: nam ego " 'nimium' aut cum 'otio' aut cum 'gestis' tenere possit" dixi; sed "aut cum 'exultas' aut cum 'gestis' " dicere debui.

    MN
  4. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Istud fieri non potest. nimiumque = et nimium; otio exultas et nimium per se paene nihil significat, ergo nimium cum gestis ponitur.
  5. Matthew Nace New Member

    Ita vero. Non accurate dixi, quia Latinam non facile loquor. Autem poemata silentiose non legendum est, sed recitandus et audiendus, in tempore. Igitur, magister meus suggessit quod in versu isto, "nimium" audiatur cum "exultas" priusquam recites/audias "-que". Suggerere unam interpretationem (usaque ad "nimium-"), deinde subito interpretationem retrospective commutare (additione "-que"), ingenium poetae est.

    Spero me melius explicavisse, et maximas gratias ago tibi, quia me duxisti ad accuratius scriptum.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.