Dies gratiarum agendarum mox aderit. Hoc die, pro quibusdam rebus gratias agere nobis oportet. Ego gratias ago pro vita beata ac omnibus rebus optimis quae egi. Gratias quoque ago quia hoc forum inveni, et sentio quasi hic familiam habeam. Ego gratias ago pro multis rebus. Pro quibus rebus gratias agitis?
dico eam esse Deam, genetricem omnium rerum, lumen in tenebris. Tibi O Alizee, suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti ... tibi mea alma Regina humanum superumque.
Puto non tam mirum quam ridiculum, LCF poemata pandere ad illius Alizée honorem ut deae, teque respondere te "illius cogitationes venerari" - quid dicere voluisti? "I respect your ideas/opinions" an aliquid isto modo? Scisne quis illa Alizée Dea, genetrix omnium rerum, lumen in tenebris, cui suavis daedala tellus summittit flores, cui rident aequora ponti, sit?
Ita, sed adhuc non intellego cur mirum sit me cogitationes eius "venerari" (etiamsi istud verbum rectum est…). Semper putabam verbum = "to respect" Non omnino. De religionibus aliis tanta non audivi.