Epigrammatum Cerritorum Florilegium

By Kosmokrator, in 'Sermones Communes', May 9, 2014.

  1. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXIV

    Obscurus quare dominus sit naribus expers
    quaeris, res nimis est risu digna atque cachinnis,
    incidit in lateres, ut adiret tramina, ueros.
    Bestiola likes this.
  2. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXV

    Detrahit aulaeum domino mors taetra theatri.
    Nuntius extemplo est atque repente datus.
    Italiam celso patriam decorauit honore
    et libet hunc igitur commemorare uirum.
    Scripta quidem pepigit uere dignissima lectu
    multa quibus merito praemia cepit, eum
    fascibus at fauisse ferunt bellumque secundum
    inter mundanum participasse necem.
    Tristia ciuili celebrentur funera luctu,
    iudicet Omnipotens nunc malefacta Deus.
    Bestiola likes this.
  3. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXVI

    Num tibi Francus edax Ranuncule crura uorauit
    et telare nequis claudus adire forum
    an iubet innumeros uxor te attendere natos
    quos ea ranino gignere more solet.
    Cur abes? Ipse mihi causam dic, ecquis acerbis
    te uelit opprobriis improperare malus?
    Care, carent fora crocitu, mihi crede, cracenti
    nostra tuo, assidue pectora cura premit
    nam de improuiso nobis sublatus es atque
    nemo quid acciderit iam reperire ualet.
    Exoptat comitum te turba ualere benigna,
    quisque timet nostrum ne tua morbus agat
    membra seuerus et hac ratione uenire locutum
    non possis, animos anxietate leua!
    Ergo precor uenias carmen si legeris umquam
    teque bona monstres nempe salute frui.
    Bestiola and Pacifica like this.
  4. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXVII

    Personā terrere uiros si, femina, quaeris
    pronuba vestis erit mox adhibenda tibi!
    Bestiola likes this.
  5. Bestiola Caepa Cirrata

    • Praetor
    • Praeco
    You slacker, Laurentius, shame on you! Depriving us of your poetry, tsk tsk.
    Laurentius likes this.
  6. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    This is not only my thread, everyone can write. :p
  7. Bestiola Caepa Cirrata

    • Praetor
    • Praeco
    Oh c'mon, everyone knows you're the Bard here, we're going to call you Gulielmus Shakesperius Laurentius :p
  8. Etaoin Shrdlu Imminent wormfood

    • Civis Illustris
    Location:
    Ruritania
    You know those Twitter hashtags that pop up from godknowswhere, like #OffendEveryoneIn4Words? The next time I see something inviting me to describe terror in three words, I'm going for 'everyone can write'.
  9. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Why?
  10. Etaoin Shrdlu Imminent wormfood

    • Civis Illustris
    Location:
    Ruritania
    Not in the sense that you meant it, in that this thread is open to everyone's contributions. I was thinking more of the screeds of unreadable prose produced by those who believe that they can in fact write things that others will consider worthwhile perusing.
  11. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Oh, I see.
  12. Bestiola Caepa Cirrata

    • Praetor
    • Praeco
    Indeed, don't make me try to compose about cheese again! The world could not survive that peril.
    Laurentius likes this.
  13. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXVIII

    Me tenet auratis mulier nunc fida catenis
    fessos ipse quibus denique credo pedes.
    Namque fefellerunt me uanis saepe puellae
    blanditiis quoniam solus et aeger eram.
    Iam scio quid sit amor merus et mendacia tandem
    sunt manifesta oculis, ante coperta, meis.
    O quotiens laudare mihi quasi more clientis
    uisus inutiliter sum temereque feram,
    quae sciret ueneris flammam simulare, patronam.
    Est socius crebro credulitatis amor.
    Tutus ab insidiis falsae iam laetor amicae
    quas satis heu uideor sustinuisse diu.
    Tu patulum nostris quamuis discrimen in annis
    Delphia sit, populi neglege uerba mali.
    Iucunde tibi cura sit hanc traducere uitam,
    cetera momenti nullius esse puta.
    Diues erit nobis aliquando felibus hortus
    lanam ubi tu fusis texere saepe queas
    mollia dum teneris manibus tibi brachia cingam
    atque caput scapulae tunc dabo mite tuae.
    Propterea cupio nunc ex te quaerere ualde
    an meus esse uelis castus et unus amor.
    LCF, rothbard, Bestiola and 1 other person like this.
  14. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    LXXXIX

    "Inuideo uobis quibus offuscantur amaro
    mens animusque mero, uos Dionysus amat.
    Me tamen annosi licet udent flumina uini
    tristitiae nequeo nescius esse meae.
    Progenies Iouis et Semeles diuina, quid obstas?
    En! Laudes tribuo nec uolo obesse deo.
    Non ego enim cupio tibi sacra reuellere templis,
    exusta est manibus uinea nulla meis.
    Ac tua pampineis, Liber, decorata coronis
    sacrilegus noctu non simulacra ruo.
    Nonne mei misereris adhuc perpauca petentis?
    Me quoque, si auscultas, ebrietate iuua!"
    Sic mihi tam bibulo bibulus quam uana querenti
    ex improuiso est uisus adesse deus
    et frustra digitis oculos faciemque fricabam
    haec fieri potu somnia mira ratus.
    Seu torquere meum pergebam ac uellere crinem
    purpureas alapis siue ferire genas,
    stabat imago tenax leopardi pellibus aucta
    corporis et thyrsus lene regebat onus.
    Vitis erat passim crispis innexa capillis
    atque acinis etiam maior in ore rubor.
    "Quid, puer," is dixit "longum sedare medelis
    angorem breuibus uis? Tibi uina nocent.
    Heu, memini diuam satyri ridere bicornem
    ausi, quae tenebras noctis adunca fugat.
    Inuiso conspexit at illa per aera uultu
    mortifero iuuenem sic equitare boue
    atque necis cupido, pecudis missura tabanum
    perniciem. Toto corpore punctus acu
    sicut equus nemoris perrupit in inuia taurus.
    Ampelus indomitum summa per alta uidens
    quadrupedem saeuis impulsum uadere punctis
    atque futura timens mox sua fata precem
    flebiliter tribuit: "Nunc iam consiste, licebit
    cras etiam breuiter currere, taure, die!
    Ne me sola rogo sursum inter saxa trucides
    fata uel ut Bacchus nesciat ista, neca!
    Nec mihi sis iratus quod tibi cornua sertis
    auraui, teneor uel quod amore dei.
    Sin ita me mactare libet uiolareque Bacchum,
    sique equitis maesti nil miserere tui
    quod uireo, uel quod sciui placuisse Lyaeo
    membra mea ad satyros dilaceranda uehe
    fletus ut exanimis cinerem respergat abundans.
    Care haec exaudi bos mea uota precor!
    Me luctus Dionysi tunc placabit ademptum
    morte, prius numquam quem lacrimasse ferunt.
    At si cornigerum uectorem prodere forsan,
    taurina est similis qui tibi fronte, uelis
    me sumpta periisse meo dic uoce Lyaeo.
    Aduerse et Cereri bis genitoque deo
    cum Bromius patitur uehementes, taure, dolores
    ipsa simul Deo commiserata dolet!"
    Haec puer infernis roseus iam proximus undis
    infelix dixit. Montis ad aspra furens
    culmina prosiluit taurus bene nixus in unguem
    diffissam, iuuenem praecipitemque dedit
    de dorso. Cecidit pronus saxorum in aceruum
    et tacito cervix, ei mihi, fracta sono est.
    Belua reliquias iterumque iterumque petiuit
    et ualida cornus cuspide fixit humo.
    Decapitatum illic iacuit sine funere corpus.
    Coccineus tinxit candida membra cruor.
    Sic mihi dilecto grata est a sanguine uitis
    orta, satis remedi non tamen illa fuit!
    Namque meo minime carum de pectore uultum
    aequora temeti mille lauare queunt.
    Sed, puer, hanc mecum bibe noctem, uina supersunt.
    Si bibitur modice mens animusque ualent!
    Torua dedit senium nobis immane Selena,
    Nos releuent lacrimis pocula mixta meri."
    Last edited by Laurentius, Aug 11, 2017
    Bestiola likes this.
  15. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    XC

    Scribere quid cessas uersus Matthaee uenustos?
    Magnificis oculos, supplico, pasce metris.
    Tu decus ingeniumque etenim Sulmonis adaequas
    quod rigidus iussit Caesar adire Getas.
    Sed nunc plurima post rediuius saecula Naso
    Augusti tumulum liber in urbe uides.
    Cogeris at uarios studiosus uoluere libros
    te tenet et crebro perficienda thesis.
    Non sinit Aoniis triplicem te dicere diuam
    carminibus, tigrides quam per inane uehunt
    uel media taetro reptantia nocte sepulchro
    corpora quae cerebri permovet atra fames.
    Dacia non canitur rea sub dicione Marini
    inguinibus densos exsecuisse pilos.
    Nec pia iam referes umquam miracula Christi
    promptaue Germani facta sodalis erunt.
    Quin libet interdum sponsam laudare modestam?
    Coniugis est merito condecoranda fides.
    Mnemonidum posthac expleto iussa sororum!
    Ne simules surdis te auribus esse precor.
    Last edited by Laurentius, Aug 11, 2017
    Bestiola likes this.
  16. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Kosmokratoremne dicis?
  17. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Ita est! Nescio qua de causa non iam carmina scribit. Eheu, falso "totiens" scripsi.
  18. Hemo Rusticus Member

    Location:
    Scurrarum Urbs
    Cognosse istunc mihimet placuisset Matthaeum, quippe qui uisust Mahabharatum bene scire. is huc fortasse redibit priusquam patientiam perduim meam.
  19. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Tune scis Sanscritice? Matthaeus nescit et deam Durgam iocose laudat.
    Sed Thomas Vulpius, Germanorum peruersissimus, huic linguae studet et eam diuam colit. Si uis, cum eo loqui potes.
  20. Hemo Rusticus Member

    Location:
    Scurrarum Urbs
    Uae mihi misero!

    Quis atque quoiius modi amabo iste homost quem nominasti?
Tags: laurentius

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.