Letters of Nobility Translation

By Arthurian, in 'Paid Translation Requests', Oct 15, 2018.

  1. Arthurian New Member

    Hi everyone I am looking for someone willing to take a commission to translate two pages of Latin text (12 pt font) written in 1878 by HM King Augustus III Rex Poloniae.

    If there are any questions, I would be more than happy to answer them.

    Thanks!
  2. Arthurian New Member

    The text that requires translating if anyone is curious:

    Augustus III. Dei Gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae etc. etc. nec non Haereditarius Dux Saxoniae et Princeps Elector. Signficamus praesentibus literis Nostris, quorum interest, Universis et singulis, reperi in actis metrices Regni Nobilitationem infra scriptam tenoris sequentis. In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rerum temporumque omnium memoriam, No s Stephanus Dei Gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, [str. 152] Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podlachiae, Livoniaeque etc. etc. Transylvaniae Princeps. Sign camus et notum facimus universis et singulis. Quod etsi sua cujusque virtus, s e ipsa contenta est, et sibi merces esse uberrima potest, a se et enascendi principia, et adolescendi incrementa, et se, perfeciendi vim omnem ducat, de se sola dependeat, secum tota habitet, et cuncta inse habeat, collocata foris nihil requirat, nullius indiga sit; nihil quo se virtus validius, quam se ipsa delectet, reperiri possit. Tamen ubi se illa, e natura, atque indole meliore, et institutione quadam, ad bene praeclareque faciendum extulit, et exercitatione auxit, et se splendore suo longe lateque ad hominum oculos, magnamque probe judicantium admirationem atque praedicationem di udit, enascitur quiddam, quod virtutem nesciam profecto, et nihil tale advertentem, tacito pede suspenaoque gradu, paene sequitur et comitatur, quod gloriam dicimus, qua cum nihil homines, et cum carent, ardentius concupiscant, et ubi potiti sunt, studiosius conservent, alii alia reperire munimenta, quibus famae laudisque memoriam et vivis se tuerentur, et se vita functis, ad seram posteritatem traducerent, eo potissimum, ut optimus quie suis, vernaculum domesticumque exemplum proderet, quod i, 74 rmanda virtute libentius faciliusque imitaretur. In his virtutum munimentis, et illud itlustre est, quod a Regum authoritate, atque iudicio, proficisci solet, Nobilitas, scilicet, insignibus quibusdam notis, Generi atque Familiae virtutis ergo, quasi impressis, ornata; quam nos cum parte, nec nisi spectata virtute, hominibus tribuemus, Benedicto Cojo, Civitatis nostrae Torunensis Scabinorum Praesidi, sive Magistro, ad intercessionem certorum Consiliariorumnostrorum, negare non potuimus, cujus, cum nobis praedicata essent, Majorum Pgregia fides, in Antecessores nostros, Divos Poloniae Reges, et perfuncti in ea primatu honores, et ejus ipsius eximia virtus, et integritas, et in Civitatem Torunensem merito, multis ab annis, ad multam jam senectutem, continuis studiis perducta; diutius carerc, cum suarum virtutum praemiis, atque ornamentis, non oportere judicavimus. Ac primum, eximendum vulgo, ac Nobilitatis splendore collocandum duximus, quod Regio nostro hoc Diplomate et authoritate nostra Regali facimus, ac praenominatum Benedictum Cójum, ejusque utriusque sexus legitimos liberos, omnemque subsecuturam Posteritatem, vigore praesentium literarum nobilitamus, tribuentes illi, ejusque legitimis utriusque sexus liberis, posterisque jura omnia, privilegia, immunitates, indulgentias, titulos, praeminentias omnes, tam spiritualibus, quam saecularibus in rebus, verae et antiquae nobilitatis, qua quisque unquam optimo jure, aut Nobilis natus, aut factus est, non secus acsi permultis retro saeculis, quatuor aut pluribus majorum gradibus, tam paterni, quam materni generis Nobilibus parentibus orti fuissent, non obstante jure aut consuetudine ulla contraria, cui praesentibus hisce derogatum volumus. Ut vero haec eorum nobilitas spectatior, atque insignior sil, commemorato Benedicto Cojo, ejusque liberis, posterisque legitimis, insignis peculiaria, atque ea quidem, quae familiae Tójdicussorum, in Civitate nostra Torunensi, aliquando perveteri et clarae, et primarios honores adeptce, jam pridem vero mortalitate extinctae, olim fuisse; maxime cum Cojos, ex eo Tójdicussorum genere prognatos esse nobis commemoratum fuisset, [str. 153] hisce praesentibus nostris damus, atque tribuimus, Clypeum scilicet album, a dexterae summo, ad imcm sinistrae, plaguła flava, mediocriter lata, obliquedivisum, quae plagula stipitem nigrum, utraque extremitate oblique praecisum, et superiora tatere tribus, inferiore duobus, indem oblique praecisis ramis, praedictum contineat, et in superiore, a flava illa plagula, Clypei parte, venatoria tuba gibba parte versus Clypei summum vergens, et utraque extremitate plagulam pene contingens, flavo et nigro colore variegata, ut utraque extremitas et medium flavo, et duo horum intervalla nigro, triecta sint, amento etiam venatoriae tubce, sive cingulo, iis addito et inflexo, ut in summo circulum efficiat, col tocata sit, et omnimode similis huic altera venutoria tuba, extremitanbus sursum conversis, et superiora omnibus modis, partibusque respondens, constituatur. Huic vero clypeo, galea Equestris et aperta, imposita sit, in cujus summo coronam auream, a nostro peculiari munera, ad vetus illud insigne, quod Tójdicussorum fuit, profectam addimus. Coronae autem stipes erectus, tondem ramis, quotqui in clypeo praeditus, et pari colore depingatur, fasciis sive rami s, sive lemniscis, parcim flavi, param nrgri coloras, ab utraque galeae et clypei parte sparsis, ut omnia haec, his in literis, pictoris industria atque manus luculenaus ex pressit, volentes et potestatem commemorato Benedicto Cojo, ejusque legitimis liberis, posterisque tribuentes, descripas insignibus, omnibus in rebus, sigillis, signis, vexillis, literis, contractibus, denique cuncas iis, quibus Ordo Equester et Nobilitas uti solet, utendi, non obstante jure aut consuetudine contraria, quibus hisce derogatum esse volumus. Ac proinde denunciamus, atque mandąmus universis et singulis, maxime vero Nobilibus nobis subditis, caeteros vero hortamur, ut commemoratum Benedictum Cojum, eju sque liberos legiamos posterosque a nobis nobilitatos, et in Ordinem Equestrem relatos, et descriptis superi us insignibus ornatus, hoc jure, quod illis tribuimus perpetuo, sine ulla interpellaaone et quiete, uti sinant, in Nobilibus habeant, et ad omnia, tam spiritualis, quam saecularia munera admittant, et dignos omnibus Nobilibm juribus, privilegiis, immunitatibus, honoribus deputent. Neque eos in hoc jure suo, iis a nobis hisce literas tributo, aut ullo modo impediant, aut impedire Mant nostri subdia, sub gratia et indignaaone gravi nostra, et sub poenis nostras voluntaas, violatoribus constituas, secus non factum. In cujus rei fidem, et evidentius tesamonium perpetuo valiturum, hoc Di ploma nostrum manu nostra subscripsimus, et sigillo Regni nostri obsignari mandavimus. Datum By dg osaaa, die 11. mensis Februarii, Anno Domini MDLXXVII. Regni nostri Anno 1mo. Praesentibus Reverendo in Christo P. Petra Dunin Polski, Episcopo Praemisliensi, Cancellario Regni, nec non Magnifcis, Petro Zaborowska, Palatino et Cap itaneo Cracoviensi, Joanne a Tenczyn, Castellano Vojnicen. Succamerario nostro, Andrea Opaliński, Mareschalco Supremo Regni, Joanne Zamojski, Vice Cancellario Regni, Capitaneo Bełzensi, Knyzchinensi, Zamechensi etc. et aliis quam plurimis Aulicis, Secretariis, Dignitariis, et Officialibus, sincere Nobis dilectis. Quam ejusmodi Nobilitaaonem suprascript. prout rn Actis Metr acae Regni conanetur, Nos ex iisdem fideliter describi et Para postulanta Authentice extradi permisimus. In quorum fdem sigillum Regni est [str. 154] appressum. Actum Varsaviae, feria secunda, ante festum S. Bartholomaei Ap ostoli proxima, die scilicet 20ma mensis Augusti, Meno Domini 1753. Regni vero nostri XX. Joannes Małachowski, Supr. R. Cancellarius mpp. Relatio Illustrissimi et Excellentissimi Domini Joannis, Comitis in Końskie et Białaczow, a Małachowice Małachowski, Supr. Cancellarii etc. etc. Ignatius Ludovicus Nowicki, Metricae Regni Praefectus, S. R. Mtis Secretarius.
  3. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Hello,

    I will PM you.
  4. Arthurian New Member

    Thank you Pacifica!

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.