LITTERÆ DIURNÆ

By Quasus, in 'Sermones Communes', May 21, 2009.

  1. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Ut plures, mihi quoque est difficultas in spatium domi inveniendo ubi libros, quos haud paucos habeo, ponere. Multa sunt repositoria ad parietes adfixa, unum ex iis sat amplum ut binos ordines librorum accipere possit: dimidiam partem librorum videri scilicet non potest, ab altera celatam.
    Abhinc duas septimanas plusminusve in illo repositorio celatum inveni librum quem multo amaveram et, cuius inscriptio est "De extremo mundo" (Die letzte Welt) a Christophoro Ransmayr, in Austria nato, scriptum.

    Perlibenter eum rursum legi ipsum gaudium recolens quod aliquando habui: de Publio Ovidio Nasone agitur et de eius Tomi Pontico exilio.
    Cum aetates antiquas hodiernis misceret, multas auctor ponit in narratione personas quae similes videntur Metamorphoseon personis. Et de iis legens, non bene scis utrum “Metamorphosis” an de “Mundo extremo” legas, hunc persecante, illas agnoscente.

    Iterum mihi erant cogitationes quidem et, ut ita dicam, sensationes quas iam habueram triginta fere abhinc annos, cum primum hunc librum legi.
    Hoc modo rursus iuvenis fiebam et novam fecerat Naso mutationem.
    Lucius Aelius, rothbard and Araneus like this.
  2. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Maxime gaudeo, quia feriae vernales appropinquant, quibus ego et amans otio in Mundo Disneyense fruemur.
  3. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Numquam in Mundo Dysneyensi fui et nunc sero puto ire, sed credebam (errando, videlicet) hos locos ad puerorum puellarumque delectationem tantum esse. Quae cum ita sint, faveant superi feriis vestris!
    Lucius Aelius likes this.
  4. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    iter magnum hódié domum ab úniversitáte (érudítiónis) meá fécí. fastídium autem ingens ad ea longa itinera habeo, quibus necesse est vehiculís parvís úti. nam et iactátio vehiculí (patre gubernante) et sella angusta mé vexant. sed calamitas maxima culpá meá accídit, ampulla enim átrámentí aperta est in saccó, et maculam nón parvam reliquit.
  5. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Eheu! Vae victis!
  6. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Quid interest inter Bach et Mozart? Mozart est sicut homo qui inter omnia creata opus suum serium vel iocosum ponere vult ut dicatur: hic est homo! Bach nolit opus suum ab omnibus creatis differre: in alveo vitae fluxus recumbit et cosmi vocem audit: tum cum hac concinit et fluxus opus eius quoque factum est.
  7. Fabianus New Member

    Nos viri puellas quae amari amant amamus. Puellae nos viros nostro amore amant.
  8. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    nós dracónes eós homines amámus quí nón amárí sunt...
  9. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    heri quiddam incommodum mihi accídit. nam iter nón parvum factúrus, domó discedébam, et (parentis anteá cónsilió párens) iánuam cláve clausí, clávesque per iánuae hiátum (ad epistulás admittendás) démísi. deinde tamen in animó cognóvi mé aliquid maximí mómentí in cubiculó relíquísse, máchinam é longinquó loquendí; obstupefactus fortúnam questus sum. ad vícínós ambuláví auxiliumque rogáví. sed bene tandem événit per illórum beneficium; nam vícíní et auxilium et fílum ferreum praebuerunt, quó piscárí per hiátum poterámus clávesque recipere.

    síc bene dictum apud Hésiodum:

    τὸν δὲ μάλιστα καλεῖν, ὅς τις σέθεν ἐγγύθι ναίει:
    εἰ γάρ τοι καὶ χρῆμ᾽ ἐγχώριον ἄλλο γένηται,
    γείτονες ἄζωστοι ἔκιον, ζώσαντο δὲ πηοί.
    Araneus and Dantius like this.
  10. Aurifex Aedilis

    • Aedilis
    Location:
    England
    non contemnendi videntur vicini tui.

    Ego vero melius inveni remedium: clavem domicilii mei vicinis tradidi habendam, ne contra exspectationem de manibus excidat aliquando clavis mea. apertius dicam: confiteor me iam expertum esse hoc remedium quam sit utile!
    Iáson likes this.
  11. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Domum quam usque ad annum praeteritum colebat uxoris meae soror, e vita excessa, nuper adulta virgo mutuata est.
    Ad cenam fuimus heri: nihil ad rursus florendam domum eiusque imaginem melius mulieris leni risu.
    Lucius Aelius likes this.
  12. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    "Dubito, ergo sum" (Cartesius - Principia philosophiae: ille praeter omnia dubit et postremo pervenit dicere: cogito ergo sum).
    "Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil" (Martialis- liber II, 64, 10))

    Hae duae sententiae omnino differre mihi visum est; hos duos clarissimos viros ex saeculis inter se remotissimis scripsisse et dissimiliter sensisse putavi: Martialem qui pro nihil habet hominem dubitantem, Cartesium qui in dubitatione hominis cogitationem eiusque essentiam agnoscit.

    Paulo post autem intellexi duos auctores illos unam et alteram faciem eiusdem nummi praebuisse: si Cartesius censet hominis esse dubitationem et hoc satis ei est, Martialis monet ut, dubitationibus superatis, ad finem quandam perveniatur.

    Equidem accedo Martialis sententiae.

    Lucius Aelius likes this.
  13. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Sapienta, Navarche, semper est tibi, ut video. Quamquam non semper ad te respondeo, te semper lego et his verbis tuis fruor.
  14. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Gratias ago plurimas tibi, Luci Aeli, quamquam sapientia saepius longe a me est! :) sed eas ago praecipue quia scribis, quod his temporibus, proh dolor, rarum videtur.
    Lucius Aelius likes this.
  15. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Haud rare per Urbem birota veho: hoc haud facile, quod non est Roma urbs ad birotas apta: caret enim ad birotas viis delectis, collibus abundat. Pedalia autem pulsando delector saepeque mihi utilius est autoraedā, nam autoraedarum frequentis discursionis causa birota eo quo tendo citius pervenio.
    Duo autem insunt discrimina: autoraedae me ipsum offendere possunt, et pollutam aera spiritu duco.
    Ad utrumque discrimen minuendum licet per vias minores pedalia pulsare: hic mundus alius exstat ubi rumores, mortales, odores multum a magnis viis differunt. Silentiose (si hoc verbo in hodiernis magnis civitatibus uti potest) eo per semitas dum homines in tabernae suae ianuas innitantes laeta facie te salutant, de multis apertis fenestris optimae culinae odores ad nares meas descendunt atque, rara autoraedae discursione, aere meliore circumfundor. Iam non in magna civitate videtur degere sed in pago quodam, ut dissimiles mores variarum urbis partium testes sunt.
    Sicut praenuntium vado et multum crescere video numerum meo ipso vectore utentium: inter nos salutamus de nostra proprietate scientes.
    Valete sine motore, dum possibile est.
  16. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Vae mihi, in multam noctem enim studens vigilavi. Commentarii breves duo de archaeologia regionis euroae Civitatium Foederatorum scribendi erant mihi, quos esse facile scribendos censueram, magno labore autem scripti sunt. Sic defessus multam caffeam hodie bibo et bibam. Una septimana remanet huius semestris...
  17. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Bono animo es!
  18. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Semester habet finem!
  19. Imperfacundus Reprobatissimus

    • Civis Illustris
    Ehhh... separatio vere amorem auget.
  20. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Aliquamne in America reliquisti?

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.