LITTERÆ DIURNÆ

By Quasus, in 'Sermones Communes', May 21, 2009.

  1. Hemo Rusticus Active Member

    Location:
    Saubha

    Talia egomet opperior, quippe qui multos mei similis aetate menteque noui, qui patrum religione dimissa ipsi iam non credant. Eo melius uiuet homo, quom ultimus nomen dei oblitus erit. Sed non nouast mea sententia.
  2. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia

    Non Jahvè tantum, aut Allah aut Jesus nomen est Dei. Deus ubique est: silentio nemoris, harmonia musicae et aliis, hic Deus est.
    Scripsit super ianua domi suae ille Carolus Gustavus Jung: "VOCATUS ATQUE NON VOCATUS DEUS ADERIT".
  3. Hemo Rusticus Active Member

    Location:
    Saubha
    Jungum fidem in deo christiano habere non noram. nescio quid eiius operum legere uelim
  4. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Si in Deo christiano vel aliae religionis habere Jungum illum fidem, aut non habere omnino fidem magni momenti non est, mea sententia.
    Hominibus omnibus sunt, secundum Jungum, praeteritae historiae vel fabulae, quas mythos vocamus: quamquam fabulae inter civitates differunt, eadem sunt archetypa quae referunt. Quamquam nesciant, homines in se ferunt sacras res quae ipsos gubernant, quamobrem, scientes aut inscientes homines a sacris (vel Diis) diriguntur. Igitur "Vocatus atque non vocatus Deus aderit".
  5. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Nescio an adhuc adsit ullus latine scribens hoc in foro. Conabor tamen aliquid scribere, et spero fore ut aliquis respondeat:
    .

    Ut de sacris loquamur haud semper affectanda sunt elata ed excelsa. In cottidianis rebus quoque sacra invenire possumus.

    Exempli gratia, cum motobirota invehi volo, induere debeo et mastrucam, et digitabula, et cassidem; praeterea si caelestibus adsunt aquis, me oportet aquae impenetrabiles vestes addere, quibus omnibus si autoraeda invectus non opus esset. Haec omnia mihi moram afferunt quamobrem saepe iter meum facio autoraedarum discursione infestum anxius sollicitusque: in ancipiti tempore atque loco sum.

    Si sacra autem in iisdem quaero, sicut mediaevalis eques sacras meas vestes lente induo, casside in capite posito me paratum esse animadverto. Moram quoque affert hoc, immo magis moram, sed sollicitus iam non sum et animo quieto per autoraedarum discursionem motobirota invehor cautus securusque.

    Lucius Aelius likes this.
  6. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Ut Augustus saepe: festina lente! Toto cum animo facere est optimum, ut dicis; Anglice hoc vocari "mindfulness" credo. Die recentiore, ambulans per campum universitatis ut solis radios sentirem constiti. Difficile vero saepe est ita facere, praesertim in saeculo nostro. Nos melliferi properamus, et non lente.
    navarchus likes this.
  7. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Adest prope domum meam taberna quaedam ubi machinae lavatoriae reficiuntur. Dominus est vir quidam iam matura aetate: cum illo egomet urbane loquor et ille civilis est: cum olim ipse invitus rumpit plasticam perspicuam quae contra venti impetu in anteriore parte motobirotae meae se attollit, sine mora pecunia me refusit.
    Illum tamen uxor mea non fert: olim enim cum illo litigavit ('quia incivilis est' ait illa), inde alter alterum nec salutat. Decem abhinc annis virum hunc novimus et saepenumero uxori festive monebam ut a me exemplum caperet "qui cum tali viro quasi amicus sum, certe quia melius ad alios animus intellegendos educatus sum. Noli tam rigida esse! Saltem conari oportet omnes intellegere" et laetabar quasi magister vitae essem.
    Hesterno die tamen, dum ambulabamus, in crepidine ante domum nostram illum offendimus: sed non unus tantum erat, duo erant! Dico illum virum duo esse, nam duo apud nos constiterunt et alter facunde salutavit, alter reddit tantum. Mihi videbatur oculos meos insanos factos esse atque duos pro uno videre, sed idem sentiebat uxor. Maximo cum nostro stupore gemini duo ante nos stabant, nihil inter se distantes...idem Atti quod Tetti...alter erat urbanus vir qui me semper colloquebatur, alter vir haud civilissimus qui cum coniuge mea litem fecerat. Decem post annos ambos simul, qui unum esse arbitrabamur, invenimus…
    Sub eorum quattuor, minime duobus, oculis inspicientibus, iter rursum fecimus ego atque uxor, super quo videramus usque ad lacrimas ambo ridentes, uxor me et educationem meam irridens.
  8. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    :D
  9. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Pacifica! Quam laetum animum hic praesentia tua meum facit!
    Spero bene te habere et cito latine, optime ut soles, ex calamo tuo verba sententiasque legere, vale!


    !
  10. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Gratias tibi pro comibus verbis, Navarche, ago. Ego non optime habeo, avus meus enim hodie mane e vita decessit. Nihilominus fabula tua mihi risum excussit. Ille autem nonagesimum quintum annum agebat.
  11. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Haha, mi placet haec narratiuncula!

    Mihi nil tam dignum memoratu his diebus accidit, sed plurimum otii habui, cum schola ob ferias clauderetur. Ergo magnam partem horum dierum Aeneida legi.
    navarchus likes this.
  12. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    :(:(
    Me miseret tui, cum hoc audio!
    Pacifica likes this.
  13. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Ego non extra modum doleo, cum ille non pernotus mihi fuerit. Mei tamen dolent, et ego paulum...
  14. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Hodie igitur tibi doloris dies est, Pacifica, et tibi condolesco. Quod autem, dolor tuus illius absentia, sane demonstrat illum haud frustra plurimos (quam plurimos!) annos vixisse.
    Vale quam maxime potes.
    Pacifica likes this.
  15. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Diu vixit et bene, puto, (quoad fieri potest) vixit. Vellem tamen centesimum annum attigisset, sed nonaginta quinque certe haud contemnendus numerus est.
    Lucius Aelius and navarchus like this.
  16. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Tui dolentis causa, Pacifica, doleo, sed vitae avi bonae causa gaudeo. Hinc veni ut vobis iocum bonum (quem hodie scripsi) narrarem. Forsan, cum non pudicissimus sit iocus, aliquid tamen feret gaudii.

    Quo ivit Helena cum Menelaum reliquerat?
    Sine dubio, ad Paridis ilium.
    Pacifica likes this.
  17. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Meam ascensionem ad linguam latinam ediscendam pergo (bene scio hanc perfecte discere impossibile est, quasi huius montis cacumen extra atmosphaera esset, sed ascendere necesse est). Lentigradus velut homo montivagus per sexti difficultatis gradus rupes, frustratus saepe sicut scaenicus artifex nimis proscenii espers.

    Legere intellegereque tamen auctores classicos nunc melius possum, postquam lexicon unius linguae - latinae scilicet - usurpatus sum: hoc modo sermone meo patruo numquam usus sum dum latine lego intellegereque conor.
    Ut bene scitis adsunt in interrete Forcellinianus et Du Cangeanus latinorum verborum thesauri: scitisne an adsint alii in Tela Totius Terrae? Adsuntne et chartacei?

    Ceterum, postquam Forcellinianum adhibui, acceleravi ascensionem meam atque intellexi multa ex illis saxis quae obstaculi itineris mei fuerant, italica lingua loquebantur. Latine solum legere intellegereque oportebat.

    Mathematice scribens, donec glossario italo/latino usus sum, ascensionis velocitas erat sicut lineae rectae cuiusdam aequatio, h.e. y=mx ubi y est velocitas discendi, m coefficiens est qui a studii constantia dependet atque x bilinguis vocabularii qualitas. Ex quo intelligitur dum crescunt haec constantia illaque qualitas, et discendi velocitas augescit: recto modo autem, sine acceleratione, constanter; graphice, recta linea est, cuius inclinatio a coefficiente ( → constantia) dependet.
    Cum glossarium latinum tantum adhibeam, ascensionis velocitas fit aequatio curvaminis cuiusdam, id est accelerat. Aequatio fit: y=zm² in qua y et m eadem habent significationem superiorem et z quot sint auctores quorum operas lego. Ex hac formula facile intellegitur ubi constantia quadratica facta erit, eius incrementum maxime discendi velocitatem accelerare faciet.

    Hoc, mathematice reddere quod accidit dum latinum sermonem disco, in mentem mihi venit dum cursito per hortum publicum romanum qui Villa Doriae Pamphilorum dicitur; paululum postea, consilium cepi insanum esse id facere.; sed puncto temporis sacerdotes duos ambulantes per semitam offendi, quibus currens exclamavi "Laudetur Jesus Christus" et postquam illi, sicut pavore percussi, siluerunt, statim statui latine scribendum esset quidquid in mentem venerit, quoniam qui linguae latinae custodes olim fuerunt, hodierno tempore ne ullum quidem verbum latine emittere audent vel sciunt.
  18. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    :D:D:D
    Last edited by Pacifica, Dec 6, 2017 at 5:12 AM
    navarchus likes this.
  19. Quintilianus Member

    Location:
    France
    Studes arti mathematicae ?

    Idem locus mihi risum movit qui Pacificae.

    Addendum : nunc primum conor hac lingua uti. Mihi videor sicut parvuli pueri cadentes cum primos conentur facere gradus.
  20. Quintilianus Member

    Location:
    France
    :D

    Ad verbum inveniendum quod 'to smoke' significet, quin 'fumari' uti ? Velut verbum deponens.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.