LITTERÆ DIURNÆ

By Quasus, in 'Sermones Communes', May 21, 2009.

  1. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    aliquot ante dies Flappius passer (quem paulo ante cognoveram et inter amicos meos numeraveram) me ad summum luctum maeroremque commovit. Qui, cum conclave magistrorum per fenestram apertam intrasset, per clausam exire frustra conatus et gravissimo casu ad solum delapsus vitam ante oculos omnium magistrorum profudit. tumulus ante scholam paratus est quo ossa volucris molliter requiescant.
    propterea ante domum decoravi carmine saxum
    quo casus miserae commemoretur avis:

    ad Flappium volucrem
    magno te memini, Flappi, cecidisse dolore
    non dedit ad caelum clausa fenestra viam
    te male perspicuum delusit, credule, vitrum
    mentem materiam non superare probans
    pax aeterna tibi! moneas doceasque volucres
    secum ferre graves perfida vitra dolos
  2. Laurentius Man of Culture

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Fuitne ei nomen Flappius propter aeroplanorum instrumenta an uitri collisionem?
  3. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena

    ita est :) at

    ne mihi credideris! fabulam pars ficta fefellit:
    luctūs qui referat, non premit arva lapis.
    Flappius incolumis rursus surrexit ad auras
    atque Altenburgi nunc quoque in urbe volat :)
    Pacifica likes this.
  4. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    indignum est! ubivis interretjalia desunt,
    patria, signa; piget rus peragrare tuum!
    crede mihi: misero graviora feremus Vlixe,
    ex urbe egressi si faciemus iter.
    vicum non reperis ullum qui iunctus ad orbem est.
    pascuaque ad nodos retis adire vetant.
    ferrea bucolicos cum nos via ducit in agros,
    tramine deripitur rete movente fugax.
    interdum spes falsa subit - subitoque vanescit:
    signum iam teneo debile - iamque fugit.
    "quattuor" ostendit, deinde "O", dein "quattuor" asper
    me telae monitor iungere posse negans.
    taedia me capiunt et inepta poemata pango.
    ut legat haud quisquam tale meretur opus!
    erige - fac properes! - radiantes, Angela, turres!
    rursus ne pedibus meque aliosque premam.
    Ser, Dantius and Pacifica like this.
  5. meisenimverbis Active Member

    Location:
    Rio de Janeiro
    (1) In scala ab I usque ad X, ubi habilitatem in lingua Latina vestram ponitis?

    Me in IV ad V euntem puto.

    (2) Ad se ipsos docendum quid facitis?

    Aliquid in Youtube audire conor omni septimana; aliquae scripta conatus sum in literatura mea, adnotationes de ea, adumbrationes de ea.
  6. Ser 鳥王

    • Civis Illustris
    Istud poemulum amo. E poemate subicio te cum poema scribebas lexico carere, quod malam tres vocalium longitudinem explicat. ("Pătrĭă" et "ăgrōs" habent a brevem, "vānēscĭt" longam.)
  7. Laurentius Man of Culture

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Patria and agros can have it long in poetry.
    Issacus Divus likes this.
  8. Issacus Divus Well-Known Member

    Location:
    Gæmleflodland
    :eek:
    Last edited by Issacus Divus, Jun 8, 2019
  9. Ser 鳥王

    • Civis Illustris
    :eek::eek::eek:


    [...] Sprētae Ciconum quō mūnere mātrēs
    inter sācra deum nocturnīque orgia Bacchī
    discerptum lātōs iuvenem sparsēre per āgrōs.
    (Vergilius, Georgica 4.520-2)

    'Ō peritūre tuāque aliīs documenta datūre
    morte,' ait, 'ēde tuum nōmen nōmenque parentum
    et pătriam, mōrisque novī cūr sācra frequentēs!'
    ille metū vacuus 'nōmen mihi' dīxit 'Acoetēs,
    pātria Maeonia est, humilī dē plēbe parentēs...'
    (Ovidius, Metamorphoses III.579-83)

    Verum ergo dicis! Opus mihi est poesin legere attentius. :D (Aliquid mirum potest quoque animadverti in locis duobus quos protuli: "sācer" pro "săcer"!)
  10. Laurentius Man of Culture

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    That's because of Attic correption too, I think the syllable used to be always long by position in origin. By the way it doesn't apply to the nominative sacer because it can't be long by position.
    Last edited by Laurentius, Jun 8, 2019
  11. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena

    ut Laurentius iam scripsit, eae syllabae in "patria" et "agris", de quibus mentionem facis, et longae et breves esse possunt. recte autem admones primam syllabam in "vanescit" longam esse ... mihi defuit interrete ut thesaurum verborum adhiberem :D scribere fortasse oportuit "recedit" pro "vanescit".
    Ser likes this.
  12. Ser 鳥王

    • Civis Illustris
    Usos nominis adiectivi "sacer", casu nominativo declinati, cunctos apud Vergilium atque Ovidium modo inspexi. Numquam vere adhibetur prima syllaba longa!

    Aliud autem nunc te rogare volo, quod illos versus legens animadverti: quamobrem prima syllaba verbi "religio" longa esse videtur his in locis?

    rēligiōne patrum lātā sacer; undique collēs
    inclūsēre cavī et nigrā nemus abjete cingunt.
    (Vergilius, Aeneis VIII.598-9)

    lūminis exiguī fuerat prope templa recessus,
    spēluncae similis, nātīvō pūmice tectus,
    rēligiōne sacer prīscā, quō multa sacerdōs
    lignea contulerat veterum simulācra deōrum.
    (Ovidius, Metamorphoses X.692-5)

    vallis Arīcīnae silvā praecinctus opācā
    est lacus, antīquā rēligiōne sacer;
    (Ovidius, Fasti III.263-264)
  13. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    saepe fit apud poetas ut in verbis, quae ex quatuor (vel pluribus) syllabis consistunt quaeque in tribus brevibus syllabis initium capiunt, prima syllaba expandatur et longa fiat. id ipsum invenis in ipso secundo versu clarissimi Maronis carminis:

    arma virumque cano Troiae qui primus ab oris
    Italiam fato profugus Laviniaque venit
    litora.
    rothbard, Pacifica and Laurentius like this.
  14. meisenimverbis Active Member

    Location:
    Rio de Janeiro
    Hōc fīlō utī conābor ad meās sententiās scrībendās ad futūrum.
  15. Ignis Umbra Ignis Aeternus

    • Civis Illustris
    Location:
    USA
    Quod diu afui, puto me unam mensem idem facturum esse.
  16. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    incertus sum num bene intellegam quid "idem" sit ... visne dicere te, quoniam diu afueris, unum mensem ultra afuturum? :crazy:
    Pacifica likes this.
  17. Ignis Umbra Ignis Aeternus

    • Civis Illustris
    Location:
    USA
    ...videtur me tamdiu afuisse ut obliviscerer quid genus verbi esset... :rolleyes:

    Non, lol. De verbis meisenimverbis loquebar; quoniam diu afui, unum mensem conabor hoc in filo Latine saepe scribere.
    Bitmap likes this.
  18. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Multa mundi mutata sunt. Sed non, ut video, hoc forum nostrum...
  19. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Senescimus quidem, et aliqui novi advenerunt.
  20. Lucius Aelius Linguistics Hippie

    • Civis Illustris
    Sic est rerum natura! "Fortunae rota volvitur/descendo minoratus/alter in altum tollitur/nimis exaltatus."

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.