LITTERÆ DIVRNÆ

By Quasus, in 'Speak Latin', May 21, 2009.

  1. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Ut plures, mihi quoque est difficultas in spatium domi inveniendo ubi libros, quos haud paucos habeo, ponere. Multa sunt repositoria ad parietes adfixa, unum ex iis sat amplum ut binos ordines librorum accipere possit: dimidiam partem librorum videri scilicet non potest, ab altera celatam.
    Abhinc duas septimanas plusminusve in illo repositorio celatum inveni librum quem multo amaveram et, cuius inscriptio est "De extremo mundo" (Die letzte Welt) a Christophoro Ransmayr, in Austria nato, scriptum.

    Perlibenter eum rursum legi ipsum gaudium recolens quod aliquando habui: de Publio Ovidio Nasone agitur et de eius Tomi Pontico exilio.
    Cum aetates antiquas hodiernis misceret, multas auctor ponit in narratione personas quae similes videntur Metamorphoseon personis. Et de iis legens, non bene scis utrum “Metamorphosis” an de “Mundo extremo” legas, hunc persecante, illas agnoscente.

    Iterum mihi erant cogitationes quidem et, ut ita dicam, sensationes quas iam habueram triginta fere abhinc annos, cum primum hunc librum legi.
    Hoc modo rursus iuvenis fiebam et novam fecerat Naso mutationem.
    Lucius Aelius, rothbard and Araneus like this.
  2. Maxime gaudeo, quia feriae vernales appropinquant, quibus ego et amans otio in Mundo Disneyense fruemur.
  3. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Numquam in Mundo Dysneyensi fui et nunc sero puto ire, sed credebam (errando, videlicet) hos locos ad puerorum puellarumque delectationem tantum esse. Quae cum ita sint, faveant superi feriis vestris!
    Lucius Aelius likes this.
  4. Iáson Active Member

    iter magnum hódié domum ab úniversitáte (érudítiónis) meá fécí. fastídium autem ingens ad ea longa itinera habeo, quibus necesse est vehiculís parvís úti. nam et iactátio vehiculí (patre gubernante) et sella angusta mé vexant. sed calamitas maxima culpá meá accídit, ampulla enim átrámentí aperta est in saccó, et maculam nón parvam reliquit.
  5. Eheu! Vae victis!
  6. navarchus Member

    Location:
    Roma, Italia
    Quid interest inter Bach et Mozart? Mozart est sicut homo qui inter omnia creata opus suum serium vel iocosum ponere vult ut dicatur: hic est homo! Bach nolit opus suum ab omnibus creatis differre: in alveo vitae fluxus recumbit et cosmi vocem audit: tum cum hac concinit et fluxus opus eius quoque factum est.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.