Paucae fabulae ut pensa scribendī

By Petrus Cunīculus, in 'Sermones Tironum', Jun 30, 2019.

  1. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Salvē. Linguam Latinam Per Se Illustratam legō. Duodecim capitula legō et iam scribere sperō. Parvum vocābulum habeō, sed conārī putāre in lingā Latinā volō. Grammatica mea quoque parva est. Itaque dīcō ut līberī. Si mē paenere potest, lineam parvārum fabulārum de vitā meā et praecipue cane meō scribere volō ut pensum scribendī. Hīc fabulam primam incipiō:

    Mihī nōmen est "Peter", sed in Latīnē mē "Petrum" appellās. Trīgintā annōs natus sum et cum uxore caneque in Cīvītātibus Foederātae Americae habitō. Sibi nōmen uxoris meī "Kelsey" est, sed in Latīnē sē "Celsem" appellās. Sibi nōmen canis meī "Randolph" est, sed in Latīnē sē Randolphum appellās.

    Quotīdiē cum cane meō ter ambulō. Māne in occidentem versus ambulāmus. Postmerīdiē in merīdiem versus ambulāmus et nocte cum uxore rursus in merīdiem versus ambulāmus. Randolphus non celer est, sed lentus est. Cur lentus est? Quia senex est. Randolphus decem annōs natus est, sed tantum modo quinque annōs nōbīscum habitat.

    Bis in diē canem pascō. Duōs pocula cibī edit. Mane cum cibō medicāmen canem pascō. Bis in diē quoque in catīnō aquam fundō. Randolphus multam aquam pōtat. Cur Randolphus tantum cibem aquamque sūmit? Quia canis magnus est. Nōnāgintā pondera sēcum gerit.

    Randolphus canis laetus est. Sibi placet ambulāre. Quoque sibi placet pilās excipere et ā raedā vehī. Egō uxorque mea eum amāmus.

    Tibi grātiās agō quod litterās meās legis. Si menda vidēs, monstrā ad mē ea. Valē.
    Last edited by Petrus Cunīculus, Jun 30, 2019
  2. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Salve, Petre.

    Non pessime scripsisti; pleraque facilia sunt intellectu. Paucis tamen locis errasti, quae tibi indicabo.
    Nonne "legi" voluisti dicere? Non enim mihi posse fieri videtur ut duodecim simul capitula legas. An fortasse "duodecimum capitulum lego"?
    Vocabulum est unum verbum, non multa verba sicut illud Anglicum "vocabulary". Licet dicere "non multa vocabula scio".
    Rectius scripsisses "sed Latine/lingua Latina cogitare conari volo".

    Si "lingua Latina" ablativo casu dicas, non est opus praepositione "in".

    Putare plerumque est habere aliquam opinionem, ut "Illud esse bonum puto".
    *Loquor ut pueri.

    "Dicere" plerumque ponitur pro Anglico "say". "Speak" autem est "loqui".

    Liberi sunt filii filiaeque alicuius. Vbi de parentibus non agitur, non potest agi de liberis, sicut Anglice non dicas "I speak like sons and daughters".
    Hoc nequaquam intellego.
    "Latine" adverbium est; "in" ei praeponi non oportet.
    Multo melius: "Petrus vocor".
    Nonne civitates, potius quam America, foederatae sunt? Anglice enim dicimus "United States of America", non "States of United America". Itaque melius, ut puto, dicas "in Civitatibus Foederatis Americae".
    *Vxori meae nomen "Kelsey" est
    *Celsis (an Celses?) vocatur.
    Item hic scribi oportuit "cani meo nomen 'Randolph' est, sed Latine Randolphus vocatur".
    "Duo pocula", ut genus congruat.
    *medicamine

    Canem pascis, medicamen non pascis. Medicamen est res qua canem pascis.
    "Etiam" hic poni oportuit, non "quoque".

    "Quoque" ponitur post id vocabulum ad quod praecipue pertinet, raro autem ad verbum actionis refertur.

    Exempli gratia:

    Mihi quoque hoc placet = cuidam alteri hoc placet, et mihi quoque
    Poma quoque edo = alios cibos edo, et poma quoque

    "Etiam" ad verbum actionis vel ad totam sententiam pertinet.

    "In catinum" dicere debuisti, quia aliqui motus vel introitus, ut ita dicam, hic fit.
    *cibum
    *Ei placet ambulare.

    Vt quid intersit melius cognoscas, hanc paginam legere potes.
    *Etiam ei placet
    Non est opus praepositione "a".
    *monstra mihi ea
    Last edited by Pacifica, Jun 30, 2019
    Bitmap likes this.
  3. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Fortasse "cum me paenitere possit"?
  4. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Gratias tibi ago! Verba tua comprehendo. Multa menda me sultem videri facio. Quam in Anglico me putare video. Pro exemplo, "ad me" est sultus.


    In libro non iam p
    raeteritum lego et id non usori conatus sum. sed recta es. Et iam in praeterito mihi scribendum est ut tibi respondam. Necesse est mihi grammaticam quaerere, quod me lente respondere facit.


    Illud nescio, sed nunc in libro verbum pluralem esse video.

    Video. Tibi gratias.

    Video. Te de singulis agere mihi placet. Me chartulam studiosam corrigere necesse est.

    Me hercule! Verbum malum usus sum. Fortasse: "Si me pati potes". Me memoriae paenitet. :)


    Cur "vocor" melius quam "appellas"?

    Ita es.


    Nonne dativus possessoris rectus est?


    Duos accusativos "pascere" capere putavi. Alter ut persona alter ut res. Estne male?


    Tibi gratias. Comprehendo.



    "In catinum" dicere debuisti, quia aliqui motus vel introitus, ut ita dicam, hic fit.


    Ita. Illud cognovit, sed non putavi.



    Tibi gratias rursus ago. Postero tempore melius scribam! Cras secundam fabulam scribere spero. Estne tantas litteras?
  5. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Cum iam quaedam superius emendaverim neque adeo liceat hoc in foro aliorum scripta emendare nisi id plane petierunt (petisti de fabula; de proximo responso non petisti), tantummodo interrogatis respondebo nihil emendatura.
    Quia multo saepius ita dicitur. Passiva vox saepe ponitur ubi Anglice illud "you" generale adhiberetur. Latine quoque "tu" generaliter dici potest, sed cum id fit, verbum plerumque coniunctivo modo ponitur. Itaque "appelles" melius fuisset quam "appellas"; verum tamen hac in sententia optimum mihi "vocor" vel "appellor" videtur.
    "Vxori meae" est dativus possessoris.

    Tu autem scripseras "sibi nomen uxoris mei "Kelsey" est", quod aliquot de causis pravum est.

    - Quid isto "sibi" opus est? Quid, ut ita dicam, in sententia agit?
    - "Vxoris" genitivus est, non dativus.
    - Genus istius "mei" cum genere "uxoris" non congruit.
    Non puto fieri. Nullum tale exemplum invenio.
    Non intellego.
    Last edited by Pacifica, Jun 30, 2019
    Bitmap likes this.
  6. Quasus Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Coimbra, Portugal
    Aliquoties contra pronuntiationem peccasti:

    scrībere
    spērō
    cōnārī
    Latīna
    līnea (ceterum, seriēs melior est)
    dē vītā
    fābula
    praecipuē
    pēnsum
    prīmus
    nātus
    uxōre
    cīvĭtās
    rūrsus
    nōn
    cūr
    quīnque
    pāscō
    pōcula
    māne
    egŏ (usitatior quam egō)
    mōnstrā
    Bitmap likes this.
  7. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Tibi grātiās agō! Difficile meminisse est. Vigōrius labōrābō.
  8. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Te comprehendere puto, et tantum de fabula emendare peto. Celeriter respondere conor. Itaque plus menda facio. Scribere autem hoc modo volo quia proprius loqui est. Paulo post tempore melius hoc modo respondere spero. Me crescere per respondendo meo ostendere volo.


    Video. Estne "
    coniunctivo modo"
    subiūnctīvum modum aequare?


    Mea cupla. "Ei, uxori mea, nomen est 'Kelsey'". Quod dicere conatus sum, puto. Quod autem scripsisti, melius est.

    Tibi gratias ago. Notas meas corrigam.

    Stultus sum. "Suntne tantae litterae" est quod dicere conatus sum. Fortasse, "Num tantas fabulas scribo?" aut "Num fabulas meas longiores sunt?"
    melius est
    .
  9. Quasus Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Coimbra, Portugal
    Quidni Lexico Totius Latinitatis utaris? Ibi constructiones cujuslibet verbi inveniri possunt. Velut, statim repperires puto non cum praepositione de usurpari, verum cum accusativo vel cum ut/ne: peto emendationem/peto ut emendes.
    Issacus Divus likes this.
  10. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Dubito num intellegam. Visne dicere "Estne coniunctivus modus idem ac subiunctivus?" Ita vero, idem est.
  11. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Vocabula mea extendis, sed tibi respondere conabor. Ante respondentem verbum "puto" non in lexico quaesivi. Quam Pacificam scribere visi et eam aemulari conatus sum. Nonne recte eam aemulatus sum? Scripsi: "tantum de fabula emendare peto". Fortasse, "tantum de fabula te emendare peto" melius est. Nescio… Pacifica scripsit: "petisti de fabula", quod intellexit ut "petisti me emendare de fabula" aut "petisti emendari de fabula". "eam emandare" verbo adiungi ut casum accusativumputavi.

    Nonne eam male aemulatus sum?
  12. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    "De fabula petisti" scripsi per ellipsin, quasi "de fabula id petisti", "id" autem erat "ut emendarem". Si tamen integram sententiam scribere velis, melius dicas "petisti ut fabulam emendarem".
  13. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Ah, "idem" melius est. Tibi gratias ago. Illud non cogitavi.
  14. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    salve Petre! gaudeo quod novum sodalem hic invenio qui Latine scribendi cupidus est :)

    Laetor et adesse Pacificam quae laudabili studio ac diligentia omnia quae scripseras perlegit et emendavit :)
  15. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Mea culpa. magis a loquando tuo quam a scribendo meo disco. Tibi gratias ago. Neccesse est mihi considerare quod te dixisse ante posteram fabulam scribo.
  16. Petrus Cunīculus New Member

    Location:
    WA, United States
    Tibi gratias. Pacifica laudabilissima est. Fabula responsioque mea plena mendorum est, sed conor... et ea maxime me docet.
  17. Bitmap Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    Cygnea, Gena
    perge conari! menda pars sunt discendi ;) non dubito quin mox melius scribere scias si exercitationem litterarum consequeris. exercitatio, ut dicunt, artem parat!
  18. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Videlicet "quasi" dicere volui, non "quaesi", quod verbum Latinum non est. Lapsus digiti fuit. Id iam emendavi, sed te, Petre, certiorem de hoc facere volui ne forte id animo frustra volutares.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.