Photochartulae latine

By Lysandra, in 'Sermones Tironum', Apr 16, 2018.

  1. Lysandra Canis

    • Civis Illustris
    Location:
    Tasmania
    Saluete homines!

    Mihi ualde placet mittere et accipere photochartulas de partes uarios orbis terrarum! Meus amicus italianus et ego photochartulas lingua latina commutamus, et mecum cogitabam, idemne cuiquam hic placeret. Si uis, scribe mihi priuatim et possumus commutare inscriptiones cursuales!

    P.S. Si feci errata, quaeso, dic mihi. :)
    Last edited by Lysandra, Apr 17, 2018
  2. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    *commutamus

    etiam latine vel lingua latina melius est quam in lingua latina.

    Non saepe mitto photochartulas; saepius accipio, sed id quoque non saepissime. Numquam Latine scriptam photochartulam misi.
  3. Lysandra Canis

    • Civis Illustris
    Location:
    Tasmania
    Gratias tibi ago!

    Visne photochartulam Latine a Tasmania? :D
  4. Gutavulfus Member

    Location:
    Romae

    Ego nunquam misi aut accepi chartulas cursuales, quamquam mihi videtur res satis pulchra iucundaque. Spero fore talis res fiat.

    Tibi autem suadeo ut emendes aliquas parvulas res in scriptulo tuo. Exempli gratia, potius quam de partes varios orbis terrarum dicendum esset e(x) partibus variis orbis terrarum, nam utraque praepositio necessario debet coniungi cum ablativo casu. Praepositio de saepe numero adhibetur cum volumus significare motum a loco superiore.

    Pauca emendanda sunt, sed praesertim quae attinent ad vocabula. Tu satis bene habes grammaticam et gratulor enim tibi propter hoc! :)
    Last edited by Gutavulfus, Apr 23, 2018
    Lysandra likes this.
  5. Lysandra Canis

    • Civis Illustris
    Location:
    Tasmania
    Gratias, Gutauulfe! Debui meminisse uti casu ablatiuo!

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.