Quaestio de Vestalibus

By meisenimverbis, in 'Sermones Tironum', Aug 4, 2019.

  1. meisenimverbis Active Member

    Location:
    Rio de Janeiro
    Quo modo erant Vestalium gradus?

    Dicit Forcellini: "jubebanturque virginitatem servare integros triginta annos, quorum decem primis mysteria et sacra discebant, decem sequentibus sacra faciebant, reliquis alias docebant".

    Rectumne esset discipulae, ministrae et magistrae dici? Estne mentio de hac re in aliquo auctore quo meminimini?
  2. Ignis Umbra Ignis Aeternus

    • Civis Illustris
    Location:
    USA
    Nescio num auctor clarus istis tribus verbis utatur. Attamen rectum est discipula, ministra, et magistra dicere; nam quidem discipulae mysteria et sacra discere possunt, ministrae sacra faciunt, et magistrae res alios docent
    meisenimverbis likes this.
Tags: vestales

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.