Quid agitis?

By Dantius, in 'Sermones Tironum', Jun 18, 2017.

  1. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Video neminem adhuc quidquam in hoc foro scripsisse. Ergo hoc filum ego proposui, ut omnes, sive tirones sive veterani sunt, Latine quid agant scribant.
  2. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    schola peracta necesse est mihi nunc ad officium redire ne parasiti mei esuriant ;)
  3. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    et nempe ne egeant gubernatores censo ad abutendum

    (quomodo recte scribere ad abutendum?)
  4. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Musicam ausculto et in rete otior quia somno nondum affectus sum.

    Qui sunt parasiti isti de quibus loqueris, Cinefacte?
  5. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    liberi carissimi ;)
  6. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Cubitum nunc eo. Valete omnes!
  7. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Heu, miseri liberi! :D Sed non dubito quin parentes mei idem saepe putarint.
    Vale et tu, bene dormi!
  8. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    immo, gaudent liberi cum pater omnia det
  9. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Pater meus minus gaudet. :D
  10. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    necesse est mihi emere ordinatorem novum filio minori. cum donum visit exclamavit uxor me insanire donum tam pretiosum dare. filius tamen postulavit, “Nonne potes me etiam quiddam hub emere?”
  11. rothbard Civis Illustris

    • Civis Illustris
    Location:
    London
    Proximo die Iovis in febrim incidi. Heri vix convalescens aedes nuper emptas cum uxore inspexi. Hodie meliuscule mihi est.
  12. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    hodié incipió legere sextum librum Fástórum Ovidí. putó hanc occásiónem aptissimam esse - sí ante Kalendás perlégeró!
  13. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Placetne tibi ille liber? Ovidii scripta semper me delectant, sed Fastos numquam legi.
  14. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Quot filii tibi sunt?
    Spero fore ut quam maturissime conualescas!
    rothbard likes this.
  15. AoM Rosa Caerula

    • Civis Illustris
    meam Aeneidos libri primi translationem adhuc rescribo. multa menda corrigo, multa nova et meliora verba invenio. centum versus rescribendi.
  16. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    iam tantum usque ad quínquágésimum versum légi, sed (quod legam) mí maximé placet! antea fastídió quódam évítáví Ovidium, quod nón placébant Amórés; sed nunc persóná Iúnónis venustissimá délector!
  17. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Amores quoque numquam legi, sed Metamorphoses et Heroides maxime mihi placuere.

    librum Latinum in Anglicum bene vertere semper mihi difficillimum videtur. Macte virtute esto!
  18. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    spero te Rothbard nunc vales :)

    duo filii (et una filia). filia nondum tam avida est, etsi clamosior ;)

    de gustibus non est disputandum ut videtur ;)
    rothbard likes this.
  19. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Hoc verbum maxime amo.
  20. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Mihi quoque placet.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.