Quid agitis?

By Dantius, in 'Sermones Tironum', Jun 18, 2017.

  1. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    Dixit mihi se fori taeduisse.
  2. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    :(
  3. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Vemortuorum copia interficienda efficit ut Matthaeo non satis otii ad forum adeundum sit.
    Bestiola likes this.
  4. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Taciti Dialogum de Oratoribus nunc lego. Hic liber minus Sallustio similis est quam Agricola, sed tamen placet.
  5. Bestiola Caepa Cirrata

    • Praetor
    • Praeco
    Aut turba puellarum Polonarum efficit ut Matthaeo non satis otii sit ad forum adeundum, aut copia farciminum Polonorum edendorum. :p
    Laurentius likes this.
  6. Imperfacundus Reprobatissimus

    • Civis Illustris
    Quin ambo ?
    Bestiola and Laurentius like this.
  7. Bestiola Caepa Cirrata

    • Praetor
    • Praeco
    Lol, vere dixisti. Et cervisia :p
  8. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Amica mihi dixit professorem se docuisse uiros solos "heus" dicere solitos esse. Num quis uestrum aliquid hac de re scit?
  9. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    In Eunucho linea 624 dixit Dorias (ancilla) Heus.
  10. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Tamen eam militis uerba referre puto.
  11. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Hoc inueni:
    Si ita res se habet, feminas temporibus nostris "heus" dicere posse arbitror.
    Last edited by Laurentius, Jul 16, 2017
    rothbard likes this.
  12. Iáson Cívis Illústris

    • Civis Illustris
    Verg. Aen. liber prímus 318 et quae sequuntur:

    Namque umerís dé móre habilem suspenderat arcum
    vénátríx, dederatque comam diffundere ventís,
    núdá genú, nódóque sinús collécta fluentís.
    Ac prior, “Heus” inquit “iuvenés,..."
    Laurentius and rothbard like this.
  13. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Sed hoc tractatum, quem inueni, non refutat.
  14. Cinefactus Censor

    • Censor
    Location:
    litore aureo
    cum quaesivi apud Terentium praeter Dorias nemo nisi mas dixit heus. fortasse hoc verbum est quasi Anglice "Hey you"?
  15. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Nescio, ea quae de hac re inueneram hic posui.

    Heu, obdormire non ualeo.
  16. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Num quis uestrum scit, quo uerbo permanentia alicuius rei in statu quodam indicari possit? Sicut dictum illud praeclarum "stay foolish".
  17. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    His "maneo", "permaneo"?
  18. Laurentius Calvus Palliatus

    • Civis Illustris
    Location:
    Antium
    Sed ea uerba me numquam cum adiectiuis coniuncta uidisse puto.
  19. Dantius Homo Sapiens

    • Civis Illustris
    Location:
    in orbe lacteo
    Laurentius likes this.
  20. Pacifica grammaticissima

    • Civis Illustris
    Location:
    Belgium
    At possunt sic usurpari. Ecce exempla e lexico prompta, quae apud Ciceronem inveniuntur:

    causa... manet eadem

    ut... coniuncti... amicitia maneremus

    Et apud Caesarem:

    qui diutissime impuberes permanserunt

    Alia vero sunt et apud alios, sed omnia transcribere nolo!
    Laurentius likes this.

Share This Page

 

Our Latin forum is a community for discussion of all topics relating to Latin language, ancient and medieval world.

Latin Boards on this Forum:

English to Latin, Latin to English translation, general Latin language, Latin grammar, Latine loquere, ancient and medieval world links.