Good evening,
below is part of a lengthy piece that I have been reading. I get the general meaning, but wouldn't mind a translation if it's possible from someone.
Grateful for any help that someone might give, if possible....many thanks indeed
Chronologi & Poetae in summa semper fuerunt in Hibernia Veneratione, Poetarum fictionibus, & persuasionibus multa commissa sunt a Proceribus Regni, priscis temporibus mala, ob quae non immetito eos expellere voluit Rex Dermitius, Fergusij filius. De chronologorum conditionibus & obligationibus, jam supra, circa initium huj libri c.4. egi. Inter alia, quae posteris memoriae tradiderut Antiquarij, maxime Genealogia nobilium familiarum Proceribus Hibernis summe semper placuit. Porro ipsi Chronologi, tam exacte arbores illas Chronologicas, & ramos omnes ab illa descendentes notabant, ut in Hibernia vix fit hodie notabilis familia, qua ex libris Chronologorum, suam deducere non posset Genealogiam, usque ad ipsum Adamum, quod ut videas gratiose Lector (cum mei muneris nec hujus loci sit, arbores omnes Genealogicas describere) pro hujus libri hic subjungam, veram Genealogiam Regiae O Brienorum familiae Principis, nimirum Tuomonia Comitis moderni: nec mihi Hiberni alij rationabiliter vitio vertent, si omissis aliarum familiarum Genealogijs, O Brienorum Genealogiam subjungam: Bruodinus namque sum, sic mirum non est, si familiae hujus illustrissimae, cujus Antecessores mei semper fuerunt Chronologi, recordabor, omissis pro nunc alijs.