LITTERÆ DIURNÆ

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ego, ut quidam vestrum iam sciunt, nonnulla ex his in Anglicum vertere institui... Nescio an frustra, sed saltem, dum id ago, aliquid ago.
 

Araneus

Umbraticus Lector

  • Civis Illustris

Location:
Norvegia
Quomodo frustra? Habesne in animo ea edere?
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Non nolim, sed dubito fieri posse. Primum videbo num omnia vertam.

Bene statuisti, Pacifica, per gradus omnia perfeci possunt.
Nescio an ea edere possis, sed si anglica lingua meus esset patrius sermo, sane ea emam, nam certus sum eadem perspicuitate quam in lingua latina scribendo adhibes, in anglica vertendo uteris.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nescio an melius desierim. Quicquid enim scribo, horridum mihi videtur.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Quin ea, quae iam vertisti, hoc in filo ponis? Credibile minime mihi videtur, ea horrida esse.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ostendam ea tibi, si vis, sed alibi malo. Ceterum non intellego cur id incredibile putes.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Hodie ad virum, quocum nuper interretico in loco "eHarmony" loquebar, conveniendum ibo. Spem magnam non habeo; at, ut dicunt, qui non ludit, vincere certe non potest. ;)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Opto tibi ut feliciter vertat. Tamen, ut verum dicam, neque ego magnam spem habeo. Nam et isti rationi coniugis inveniendi minus credo nec virum qui tibi conveniat facile inveniri posse puto—hoc non contumeliose dico, sed mihi inventu difficiles videntur viri tam mirifici ut tibi tam mirificae conveniant. ;)
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Nescio an melius desierim. Quicquid enim scribo, horridum mihi videtur.
Nescio an cupias responsum nec ego sum in condicione ut tibi consilia dem, in te satis eius esse puto.
Sed longius te vixi et tibi dicere velim: nullum est opus omnibus suis numeris perfectum et absolutum; opus tuum tamen est, quia tute eius initium cepisti et per gradus confecisti. Fortasse vitiosum et emendandum, certe. Sed melius est aliquando te paenitere operis tui perfectae, quam ex desiderio omissae occasionis laborare, nonne?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Recte dicis, ut opinor, Navarche.

*operis perfecti
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Virum conveni; non malus erat, venustior fortasse, at mox -- ut verum dicam -- eius me taeduit. At sic, eheu, semper fere accidit.

sed mihi inventu difficiles videntur viri tam mirifici ut tibi tam mirificae conveniant. ;)
Vereor, re vera, ne recte dixeris. :( Nonne toto in mundo aliquis idoneus mihi est?
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Duo certamina linguarum antiquarum, in quibus quiddam locum in linguam Anglicam vertere sine verborum indice necesse est, quotannis mea in patria aguntur. Certamen primum, in lingua Latina, hebdomada superiore egi; puto me bene valuisse, fortasse (ut spero) vicisse. Secundum, in lingua Graeca, hac hebdomada manet. Nescio num hoc in certamine quoque valere possim; tam longe linguae Graecae quam Latinae non studeo, nec eam sic amo. Vereor, eheu, ne scientia mea omnino deficiat! At conabor tamen; si cadam, nullae iniuriae mihi erit, sed superbiae solum meae. ;)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
quiddam locum
"Quendam locum." Aut "quoddam locum", si "locum" neutrius generis facere velis, sed in singulari numero hoc rarius est.
"Quiddam" pronomen est; "quoddam" adiectivum.
Nescio num hoc in certamine quoque valere possim
Melior ordo, ut opinor: "Nescio num hoc quoque in certamine..."
tam longe linguae Graecae quam Latinae non studeo
Illud "non" melius ante "tam" ponas. Etiam "diu" melius, vel certe hoc sensu usitatius, quam "longe".
nec eam sic amo
Puto melius "tam" aut "tantopere" quam "sic".
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Secundum, in lingua Graeca, hac hebdomada manet. Nescio num hoc in certamine quoque valere possim; tam longe linguae Graecae quam Latinae non studeo, nec eam sic amo. Vereor, eheu, ne scientia mea omnino deficiat! At conabor tamen; si cadam, nullae iniuriae mihi erit, sed superbiae solum meae. ;)
Bonam fortunam!
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Externo die, amicus quidam meus, peritus mathematicae, laudavit statisticam scientiam, "quam" - ipsius verba - "adfirmo me optime tenere".
Quaestio subdifficilis: "Quis quem tenet?"
Ait Paulus Valéry in libro suo <<Improbae cogitationes et alia>> (Mauvaises Pensée et autres): “Nescit homo quod ipse omni tempore vitae suae sponsionem facit in decem minutis aut decem secundis se moriturum non esse. Pro certo habet se vivere, non aptum mori esse”.
Vita nostra scientiā statisticā regi, nos probabilitatis computatione imperante vivere videmur.
 
Top