LXXXIX
"Inuideo uobis quibus offuscantur amaro
mens animusque mero, uos Dionysus amat.
Me tamen annosi licet udent flumina uini
tristitiae nequeo nescius esse meae.
Progenies Iouis et Semeles diuina, quid obstas?
En! Laudes tribuo nec uolo obesse deo.
Non ego enim cupio tibi sacra reuellere templis,
exusta est manibus uinea nulla meis.
Ac tua pampineis, Liber, decorata coronis
sacrilegus noctu non simulacra ruo.
Nonne mei misereris adhuc perpauca petentis?
Me quoque, si auscultas, ebrietate iuua!"
Sic mihi tam bibulo bibulus quam uana querenti
ex improuiso est uisus adesse deus
et frustra digitis oculos faciemque fricabam
haec fieri potu somnia mira ratus.
Seu torquere meum pergebam ac uellere crinem
purpureas alapis siue ferire genas,
stabat imago tenax leopardi pellibus aucta
corporis et thyrsus lene regebat onus.
Vitis erat passim crispis innexa capillis
atque acinis etiam maior in ore rubor.
"Quid, puer," is dixit "longum sedare medelis
angorem breuibus uis? Tibi uina nocent.
Heu, memini diuam satyri ridere bicornem
ausi, quae tenebras noctis adunca fugat.
Inuiso conspexit at illa per aera uultu
mortifero iuuenem tunc equitare boue
atque necis cupido, pecudis missura tabanum
perniciem. Toto corpore punctus acu
sicut equus nemoris perrupit in inuia taurus.
Ampelus indomitum summa per alta uidens
quadrupedem saeuis impulsum uadere punctis
atque futura timens mox sua fata precem
flebiliter tribuit: "Nunc iam consiste, licebit
cras etiam breuiter currere, taure, mane!
Ne me sola rogo sursum inter saxa trucides
fata uel ut Bacchus nesciat ista, neca!
Nec mihi sis iratus quod tibi cornua sertis
auraui, teneor uel quod amore dei.
Sin ita me mactare libet uiolareque Bacchum,
sique equitis maesti nil miserere tui
quod uireo, uel quod sciui placuisse Lyaeo
membra mea ad satyros dilaceranda uehe
fletus ut exanimis cinerem respergat abundans.
Care haec exaudi bos mea uota precor!
Me luctus Dionysi tum placabit ademptum
morte, prius numquam quem lacrimasse ferunt.
At si cornigerum uectorem prodere forsan,
taurina est similis qui tibi fronte, uelis
me sumpta periisse meo dic uoce Lyaeo.
Aduerse et Cereri bis genitoque deo
cum Bromius patitur uehementes, taure, dolores
ipsa simul Deo commiserata dolet!"
Haec puer infernis roseus iam proximus undis
infelix dixit. Montis ad aspra furens
culmina prosiluit taurus bene nixus in unguem
diffissam, iuuenem praecipitemque dedit
de dorso. Cecidit pronus saxorum in aceruum
et tacito cervix, ei mihi, fracta sono est.
Belua reliquias iterumque iterumque petiuit
et ualida cornus cuspide fixit humo.
Decapitatum illic iacuit sine funere corpus.
Coccineus tinxit candida membra cruor.
Sic mihi dilecto grata est a sanguine uitis
orta, satis remedi non tamen illa fuit!
Namque meo minime carum de pectore uultum
aequora temeti mille lauare queunt.
Sed, puer, hanc mecum bibe noctem, uina supersunt.
Si bibitur modice mens animusque ualent!
Torua dedit senium nobis immane Selena,
Nos releuent lacrimis pocula mixta meri."