Here are the two versions of the Vita of Gaucherius, the 12th century version edited in 1964, and the Labbe/Bollandist version edited in 1657 and 1675 respectively. "BHL 3271/3272" refers to the Bollandist Biblioteca Hagiographia Latina number.
Perhaps you can detect something from the rearrangement of the sentence preceding the passage in question in the 12th century versus 17th century versions, i.e.
12th century "Ibique cum socio per triennium commorans, heremiticam uitam duxit, quauquam hominibus parum notus, Deo tamen non ignotus."
17th century "ibique quamquam hominibus parum notus,Deo tamen non ignotus cum socio per triennium commorans, eremiticam vitam duxit." (followed by our passage)
Does it prepare for an interpolation somehow?
I have bolded significant differences between the two versions.
Jean Becquet, « La vie de saint Gaucher », p. 48 [24] (BHL 3271)
Cum autem iam esset fere annorum X et VIII et pertimesceret contaminari de hiis que succrescunt humano generi, secutus sui magistri umberti monitum, sciens et ipse a Domino esse predictum : « Omnis qui reliquerit domum, uel fratres, aut sorores, aut patrem etc.. propter me, centuplum accipiet et uitam eternam possidebit ». Ideo athleta Dei hac promissione suffultus, loricam fidei indutus patriam uiduaturus [f° 81 v°], reliquit patrem et matrem et pios parentes et dulcem patriam, et sociato sibi Germundo uenerabili uiro, eius futuro canonico, sed tunc temporis sui secreti ignaro, qui sequeus doctorem supradictum, uenit in partes aquitanie causa discendi scientiam artis grammatice, cum illo ergo Dei prouidentia uenit in hac prouincia (sic) et hospitatus est in Sancti Leonardi uillam (sic), cuius maximam miraculorum audierat famam. Pernoctauit igitur nocte illa ante sepulchrum beati uiri cuius conuersationem et uitam obtabat imitari, flagitans ab eo humillimis precibus ut apud Dominum obtineret sui desiderii effectum. Insurgente uero diluculo cum sacra missarum solempnia celebrarentur, accepta licentia a beato uiro, cum compatriota suo ceptum iter tetendit, et circum circa girans nemora, ad locum cui est uocabulum Chauanacum tandem Dei ductu peruenit, cuius aspiratione per tot et tanta means locorum spacia, huc gressum diuertit, implens illud prophete : « Ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine » Ibique cum socio per triennium commorans, heremiticam uitam duxit, quauquam hominibus parum notus, Deo tamen non ignotus.
Philippe Labbe, Novae bibliothecae manuscriptorum librorum, pp. 561-562 (BHL 3272)
Cum autem iam esset natas fere decem et octo, et pertimesceret contaminari de hiis que succrescunt humano generi, secutus sui Magistri Humberti monita, sciens et ipse a Domino esse praedictum, Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem propter me centuplum accipiet et vitam eternam possidebit : ideo athleta Dei hac promissione suffultus, loricam fidei indutus patriam viduaturus reliquii patrem et matrem et pios parentes et dulcem patriam, et sociato sibi Germundo venerabili uiro, eius futuro Canonico, sed tunc temporis sui secreti ignaro, sequeus doctorem supradictum, venit in partes Aquitaniae. Cum illo ergo Dei providentia venit in hanc provinciam, et hospitatus est in Leonardi villa, cuius maximam miraculorum audieravat famam. Pernoctavit illa nocte ante sepulchrum beati viri cuius conuersationem et vitam obtabat imitari, flagitans ab eo humillimis precibus ut apud Deum obtineret sui desiderii effectum. Insurgente vero diluculo cum sacra Missarum solemnia celebrarentur, accepta licentia ab eo viro, compatriota suo coeptum iter tetendit, et circum circa gyrans nemora, ad locum cui vocabulum Chavaniacum tandem Dei ductu pervenit, cuius aspiratione per tot et tanta means locorum spatia, hic gressum direxit, implens illud prophetae de se: Elongavi fugiens et mansi in solitudine : ibique quamquam hominibus parum notus, Deo tamen non ignotus cum socio per triennium commorans, eremiticam vitam duxit. Quo in loco sacris contemplationibus et cogitationibus semper intentus, religionem religionisque professionem prius instituit. Hic clara et vera oratione temporalia quaeque momentanea et caduca monstravit, neque in his quidquam optabile firmumque consistere : maximaeque temeritatis humanum arguebat genus, quod haec terrena tanta solertia, tantoque studio prosequeretur, toties fallaci et vacua spe frustratum atque delusum. Mundi huius aiebat fugiendas illecebras, tamquam magna impediementa virtutum. Demum infima haec caelestibus comparata vilescere, et multis amaritudinibus involuta, aiebat. Hic non nisi languores, labores assiduos, et mortem instare : Deum vero contemplantibus spem bonam sive gaudium quietum, et sempiternam his superesse vitam.