Amīcum Tālem Numquam Habuistī ("Friend Like Me" from Disney's Aladdin)

Gregorius

Civis Illustris
It's been a while, but I'm back, and with multiple new song translations to boot! As usual, my goal was to stay as faithful as possible under the constraints of also maintaining the rhythm and rhyme scheme. I welcome any questions, comments, suggestions, or corrections, as this is not necessarily the final draft.


Habēbat Alībāba tot fūrēs.
Habēbat Sīrazād tot fābulās.
Sed fortūnātus es,
Nam tū habēs
Magum fidēlem in manicā tuā.

Habēs potentiam in tuō campō nunc
Et arma tam fortia in castrō tuō.
Possidēs pondus, vim, et dominium,

Simpliciter lūcernam terendō.

Tum dīcam,
"Domin' Aladdīne,
Quid maximē cupīs?"
Id perscrībam ad id implendum.
Amīcum tālem numquam habuistī!

Vīta caupōna fit.
Minister tuus fiō sīc!
Susurrā quid tua voluntās sit.
Amīcum tālem numquam habuistī!

Nostrō servitiō glōriāmur.
Tū es rēx! Quid imperās?
Dīc quid velīs.
Statim fiet hīc.
Plūremne baclavam dēsīderās?

Probā quapiam ē hīs
Et omnia ex illīs.
Cupiō certē
Iuvāre tē.
Amīcum tālem numquam habuistī.

Va-va-va, probē!
Va-va-va, nōn, nōn!
Va-va-va, ō-ō-ō!

Num amīcī tuī
Possunt facer' id?
Num sunt magicī,
Ut quidpiam possint
Creār' ē nīlō?

Eīa! Spectā haec! Ha-ha!

Num dīcendō
"Abracadabra"
Possunt tum
Facer' ut id omn' ēvānescat?

Nōlī sedēr' ibi stupēns nunc,
Nam mox tuās precātiōnēs implēbō.
Mē habēs iūre iam ut servum tuum,
Nam bonā fidē tuās rēs cūrābō.

Tē adiuvāre valdē placēbit mī.
Ita quid vīs? Scīr' id vērē volō,
Dēsīderiōrum indicem tuum sīc
Esse longissimum haud dubitō.

Domin' Aladdīne,
Dīc mī trēs rēs quās vīs!
Parātus sum
Ad placendum!

Amīcum tālem haud umquam, tālem haud umquam…
Amīcum tālem haud umquam, tālem haud umquam…

Amīcum tālem…numquam…habuistī!

Amīcum tālem numquam habuistī!
 
Top