Bibamus!

Kosmokrator

Active Member
Non infitior me, sodales, in cerevisia potanda aliquantum versari.

Nunc age convivae mellitaque pocula ferte
Praepetibusque notis vota ferenda date​
Adsumus; immodico mentem vincire Lyaeo
Nos iuvet et mores dedidicisse graves:​
Pocula tot biberim lybicum quot marmor harenas
Alluit aut quot edax circuit unda petras​
Sit vobis eadem cyathos siccare voluptas
Dum neget officium pesque caputque suum​
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Ego autem nonnulla vini pocula rubri modo exhausi!
 

Kosmokrator

Active Member
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Bonum est videre te alia de re quam Durga aliquando versus facere!
In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus, ut queratur,
sed quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt;
sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem,
sed pro Baccho mittunt sortem.
Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini,
semel bibunt pro captivis,
post hec binbunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis,
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.
Octies pro fratribus perversis,
novies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus,
undecies pro discordantibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.
Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servus cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus.
Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.
Parum centum sex nummate
so durant, ubi immoderate
bibunt omnes sine meta,
quamvis bibant mente leta.
Sic nos rodunt omnes gentes
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt, confundantur
et cum iustis non scribantur.​
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Ex memoria recitare possum.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ego quoque. Id tam iterum atque iterum auscultavi...
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Cum autocineto vehor, hoc carmen necnon cervisianum illud maximâ ac clarissimâ voce, idque fenestris devolûtîs, ex megalophonis auscultare soleo, praecipue die Solis, ut omnes plane sciant linguam nostram nondum esse mortuam. Vae mihi mentis capto! Hahae!
 

Kosmokrator

Active Member
Pocula funde, puer, Cereris spumantia rore
Anxia corda liquor sublevet auricolor!
Heus! premit ira dei bibulum me saeva bimatris
Ebrietate bibax afficiorque mala!
 

Kosmokrator

Active Member
In Sobrium Invectio:

Heus! premat ira dei bibulum te saeva bimatris
Perpetuaque bibax afficiare siti!
 

Kosmokrator

Active Member
Te, Matthaee, puto uitiis gaudere duobus:
Pocula, quamque hauris ore, tabacca placet.
Haec si non poterit te fumifera herba necare,
certe conficient denique te illa: VALE!

(Martinus Zythophilus)​
Falleris: haud umquam vitiis est obrutus hisce
Cui Venus alma, chorus Pieridumque favent!
Me iuvat in teneros amplexus ire puellae
Detulit in nostro quam Cytherea toro
Me mea delectat fidibus lusisse canoris
Carmina, Castalio grataque metra choro
Si tamen ipse noti fiam ventosior alis
Coenosum rapiar sub phlegethonta reus

(Matthaeus Durgicola)​
 
Top