Captivi

Godmy

A Monkey
Certe veniet ;) Sed bonum quidem non est cum iudicium ante dicis quam rem vere tu ipse aggressus es... ut nosti. Nam, ut ipse vides, talis de re sententia non tanti valet :-/

Profecto id tempus opperior, cum huc venies lectione Ciceronis longiore fructus (atque omnibus intellectis), et nobis dices quid de eo arbitreris. Tum sententia tua super eo auctore maximi valebit neque ullus quicquid contra dicere poterit :)

Arca Defectionis: Multa bona feliciaque tibi ad Plautum legendum opto! :hat:
 

LCF

a.k.a. Lucifer
cum huc venies lectione Ciceronis longiore fructus
Fortasse magis de formalismo loquendi loquor, quam de seni illo. Mihi semper putatur Ciceronianismus esse "formalismus".
Id est fons omnis mei ioci de avo nostro:)

Dicas mihi mi amice, cur omnes semper putant "nisi ille ipse hoc vel illud dixit "rectum" non esse"?

Nonne ridiculum est? Nemo in suo sermone hoc modo loquitur. idest, formaliter nemo loquitur (nisi tempus ac locus debet vero :)).

EDIT:

fortasse tibi (vobis) videor ut odi Cicerum. Sed non sic. tantum non volo eum imitare in stylo loquendi. Certe, eum sequor in rebus grammaticae. Sed fortasse inveniam stylum quem mihi magis placebit. multumst discendum mihi adhuc :)

EDIT2:

Semper video hanc rem. Dicunt enim, nisi invenitur in alicuius sriptis, scriptis antiquis, non rectum esse.

Nescio... difficilis explicatu quod mihi velit. Spero aliquando voce tibi dicam :) (aliquandulo)
 

malleolus

Civis Illustris
Magistram quandam olim mihi dixisse memini homines nostris temporibus opera Marci Tulli atque Gai Iulii legere , quod praesertim libri Ciceronis Caesarisque quasi integri exstent. Praeterea me iuvenem certiorem fecit Cicerone vivo plures viros , qui multa legerent et pervolutarent , sibi non persuasum habuisse Ciceronem re vera vel optimum scriptorem vel omnium rerum mensuram esse. :)
 

Godmy

A Monkey
Fortasse magis de formalismo loquendi loquor, quam de seni illo. Mihi semper putatur Ciceronianismus (Ciceroniasmum) esse "formalismus(formalismum)". (= [id] mihi semper putatur <-acc+inf; Ciceronianismus mihi semper putatur <- nom+inf - sed voluistine hoc scribere? non puto)
At quo modo dicere vales quid Ciceroniasmus sit et quid non, cum eum vere non legisti? :) Multi nostris temporibus homines omnia latinitatis pericula dicunt esse Ciceronis insidias, quas nobis ille paraverit... neque audent librum sumere et vere eum legere ut oculis propriis spectent quid REVERA Cicero rei sit :p Quamobrem dixi "Loquantur qui noverint" :)

Sententias de Cicerone tuas alii homines ver forsan libri affecerunt. Nunc vero tempu'st ut legendo propriam sibi efficias. :)

Id est fons omnis mei ioci de avo nostro:)
Dicas mihi mi amice, cur omnes semper putant(putent <- hanc questionem iam non aperte sed sine 'emphasi' tibi ipsi dicis, subordinata est = coniunctivus necessarius est) "nisi ille ipse hoc vel illud dixit "rectum" non esse"?
Dicitur cum de morphologia syntaxique = grammatica (et interdum - sed non semper profecto- et de vocabulario) loquimur. (quarum rerum est praecipue ille testamentum)

Nonne ridiculum est? Nemo in suo sermone hoc modo loquitur. idest, formaliter nemo loquitur (nisi tempus ac locus postulat vero :)).
Immo omnes sic inscii loquimur, nam -his fontibus Latinitatis privati- multo pauperior ipsa lingua Latina qua cottidie utimur, esset...
Et denuo: quid est formale et quid non? Quo modo cernere potes quid Ciceroniasmus sit et quid non? :) Suntne omnia Ciceroniasmi quae non bene intellegas?.... Eum non nosti/non legisti.
Quamobrem dico primum tibi legendum intellegendumque est et ipsum

EDIT:fortasse tibi (vobis) videor ut odi Cicerum odisse Ciceronem. Sed non sic. tantum non volo(nolo ... sed necessarium non est) eum imitare(imitari - plerumque deponens est) in stylo loquendi.
Neque ego auctorem certum imitari volo. Modo Latine loqui cupio. Et, per fontes, imprimis Cicero hanc artem novisse videtur (cuius plurima nobis conservata sunt). (At non dico quidem alios auctores legendos non esse)



Certe, eum sequor in rebus grammaticae(vel grammaticis; plerumque est "res + adiectivum", sed mendum non est). Sed fortasse inveniam stylum quem qui mihi magis placebit. multumst discendum mihi adhuc :)
At nosti me plerumque non de stylo sed de latinitate ipsa loqui :p Et denuo: non vere nosti, quid Ciceronis stylus sit, cum stylum eius bene nescias. Cum eum legendo noveris(fut II -> fut I), tum videbis :)

EDIT2:Semper video hanc rem. Dicunt enim, nisi invenitur in alicuius sriptis, scriptis antiquis, non rectum esse.
Nam per fontes tantum cum locutoribus nativis colloqui possumus :) Aliter nescimus utrum vere latine loquamur an aliā linguā (fortasse nostrā linguā maternā tantum verbis cum aliis... quod iam linguae latinae procul abest).

Nescio... difficilis(difficile - etiam in lingua russica neutrum adhibetur "tēžké/těžko to vysvětlit " et in lingua anglica "it is" <- "it"= "id" neutrum :p Non intellego cur omnes masculino adhibeant... non est Indoeuropeum!! :D) explicatu quod mihi velit(velim). Spero aliquando voce tibi dicam :) (aliquandulo)
Ita, scilicet colloquemur ;)!
Et gratiam tibi pro responso tam longo :)
 
Top