De accentibus graecis

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Salvete omnes.
Possumne aliquid rogare quae linguam graecam attinet, vel huius linguae studia. Abhinc fortasse quattuor annos linguam discebam sed ex eo tempore eam quasi omnino oblitus sum. Nunc coepo denuo, sed scrupulus me pungit. Eo tempore, accentus non didicimus, sed liber quo utor dicit accentus ab initio praecise discendos esse. Quid putatis? Mihi opus erunt? Non de spirito leni ac aspero loquor sed de accentibus (vel prosodiis) ubi sonus vocis elevatur aut descendit.
Gratias vobis ago pro concilio.
 

Roxas22

New Member

Ave amice! In schola mea accentus graecos sunt VALDE observanda. Utere eos quandoquidem pulchritudo linguae graecae etiam in sono sit
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
nondum linguam Graecam didici sed, erroribus in Latina discenda fretus, credo melius esse nunc discere quam postea paenitere ;)
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

cōnsentiō. accentūs Graecī ūtilissimī sunt, et multō facilius est nunc discere simul cum vocābulīs quam posteā addiscere.
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Mihi opus erunt?
si qua compositionem tibi placeat dictare, sane erit, sed minus opus legenti. quidnam refert an ποιήσω (Attice) aut ποιησῶ (Dorice) legatur, ambobus 'faciam' significantibus?
Tibi primum auxiliabitur formulas, uel 'patterns', discere, quarum non paucae sunt. Sic poteris conjicere priusquam in uerbum ocellulos conjicas!
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Vnde ortum est istud dubium? Si quis, exempli gratia, anglice discere constituit, cur accentus omittat?
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Vnde ortum est istud dubium? Si quis, exempli gratia, anglice discere constituit, cur accentus omittat?
Casum eundem esse non arbitror, sed tu quod dicis teneo, sodalis. Is qui rogauit sine dubio non intendit Graeca antiqua loqui.
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Litteris graecis accentus non minus proprii uidentur quam anglico sermoni. :)
 
Top