De congruentiis generum participiorum perfecti passivi et nominum substantivorum

Georgius

New Member
Salvete!
Nescitisne, quomodo participia perf. pass. cum nominibus subst. respondeantur? Exempli gratia, "epistulae et libri lecti sunt" sive "epistulae et libri lectae sunt". Quod nomen subs. cum participio perf. pass. respondendum est, "libri" aut "epistulae"?
 

Agrippa

Civis Illustris
In consuetudine sermonis Latini hoc est:
(1) epistulae et libri lecta sunt (raro!)
(2) epistulae et libri lecti sunt
(3) epistulae lectae sunt et libri

Si "epistulae" maioris sunt momenti quam libri, scribere tibi licet etiam "epistulae et libri lectae sunt" (rarissime!!)
 
Last edited:

Bitmap

Civis Illustris
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Non liquet quid dicere velis. Visne dicere te exercitia quaerere ad illam rem grammaticam spectantia?
 
Top