De electione adventa (in Civitatibus Unitis)

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
In Civitatibus Unitis, electionem nationalem cras (a.d. VII Id. Nov.) habemus. Quamquam Princeps (ut in Anglice "President") non nunc eligetur, populus omnibus ministris Domus Repraesentativorum et trienti omnium Senatorum vota vovebit (Quoniam Senatores sex annos serviunt, electionibus biennibus magisterium est petendum solo triente Senatorum. Repraesentativi autem in omnibus electionibus certant). Etiam, copia praefectorum civitatum et regionum localum suffragio decernetur, et tamen taceo de causis et legibus populo referendis.

Factiones duae in Civitatibus Unitis quae maiores quam omnibus aliis sunt: Democrates et Republicanes. Princeps currens--George W. Bush--est Republicanus, et Senatus Domusque Repraesentativorum a factione Republicana gubernantur. Margo gubernandi autem est paucorum ministrorum. Bello Iraqo converso et opprobrio in Domu aperto, multi praedicunt Democrates saltem Domum et forsitan Senatum victuri esse.

Vereor ne res politicae quaesitum nimis arguendum hic faceat. Tamen, quod Latinistae hic et in aliis nationibus de hac electione cogitet mihi interest.
 
QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
"eligetur" non est verbum. Si quaerebas indicativum, est "eligitur", si subiunctivum, est "eligatur". Verbum "domus" est femininum itaque "domu aperto" sit "domu aperta". Tandem faceat non est verbum; verbum est "faciat".
Valde erranda grammatica invenire amo.
Tandem non habeo sententiam de hac quod Congressus nunquam erit stabilis.
 
Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
quemquem me facis dixit:
"eligetur" non est verbum. Si quaerebas indicativum, est "eligitur", si subiunctivum, est "eligatur".
Quid est verbum si futurum quaero?
Verbum "domus" est femininum itaque "domu aperto" sit "domu aperta".
Minime; nota (si placet) verbum "aperto" cum verbo "opprobio" tolli.
Tandem faceat non est verbum; verbum est "faciat".
Ita. Scribendo celere victus sum! Mea maxima culpa!
 
QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Cato dixit:

Verbum "nunc" me miscuit et quidem "eligetur" est forma futura. Non vidi futurum nuper :(. Et verbum "aperto" erat tam prope verbum "domu" itaque putavi id esse cum "domu". Ambae sunt meae culpae. Mi sis da veniam. plus laboris grammaticorum faciendum mihi est.
 
Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
quemquem me facis dixit:
Verbum "nunc" me miscuit et quidem "eligetur" est forma futura. Non vidi futurum nuper :(. Et verbum "aperto" erat tam prope verbum "domu" itaque putavi id esse cum "domu". Ambae sunt meae culpae. Mi sis da veniam. plus laboris grammaticorum faciendum mihi est.
Quaestione (et, alicui, errando) melius nos omnes discimus; placet mihi magis quaestionem audire quam eruditionem deprimere.

Cum iterum responsum meum relegeram, putavi me male dicacem videri. Vere hoc haud destinavi, et si offendi, me paenitet.
 
A

Anonymous

Guest

In causa Civitatium Unitorum, constitutio ita corruptio facta est ut nostrum imperium nec permanere possit, si nostra patria in cursu sua consiliorum manebit. Tamen, fortasse mutatio in quadam die veniet.
 
deudeditus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
California
quam ob rem, Cato amice, verba scripsiste "Democrates" et "Republicanes" loco verborum "Democratici" [democratica factio] aut "Republicani" [Republicana factio]. Haud, haud, haud dico te male sripsisse. modo rogo. :) (et, aliane uerba sunt quae "president" significant? forsan "praesidens" o "prefectus" aut alium?)

Cives Unitorum Statuum: quis vobis placet factio politicalis?

mihi dicitur me "Libertarianum" esse. tamen me factionem 'Republicanam' suffragaturus esse puto.

Vero Ioannem McCain diligo. Libertarianus non est, sed diligo. :)
 
Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
deudeditus dixit:
quam ob rem, Cato amice, verba scripsiste "Democrates" et "Republicanes" loco verborum "Democratici" [democratica factio] aut "Republicani" [Republicana factio]. Haud, haud, haud dico te male sripsisse. modo rogo. :) (et, aliane uerba sunt quae "president" significant? forsan "praesidens" o "prefectus" aut alium?)
Forsitan "Democratici" et "Republicani" verba melioria sunt; cito scribebam, igitur ex aere verba cepit :).
 
deudeditus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
California
bene'st. non grave. scio de quo dicebas. woot woot! hahae
 
Top