De horis

cinefactus

Censor
Staff member
Quaeso, potisne aliquis ex vobis enarrare horas Romanas mihi?

ut intellego, hora prima incipit a prima luce. mense septembris ergo circa 0600 incipit et 0700 finit. sed, cum horas mediaevales describuntur, dicunt sext esse horam sextam scilicet 1200. sed, si hora prima a prima luce incipit, hora sexta debet 1100 incipere et 1200 finire.

ergo, debemusne dicere horam primam a 0700 incipere? si verum, quomodo dicitur illa hora qui prima luce incipit? hora duodecima noctis?
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Superiore anno magister nobis chartam dedit, quae horas diei explicat. Conabor meminisse quid ilico scriptum fuerit.
Ut ego didici, hora prima incipit a prima luce, hora duodecima finitur vesperi/prima nocte. Cotidie duodecim horae diei sunt. Ergo, prout longus (prope solstitium aestivum) brevisve (prope solstitium brumale) dies est, horae vario tempore incipiunt finiunturque. Etiam, si in Britannia, septentrionali regione, sis, horarum ratio aliter computatur quam in Italia. Difficile est ergo dicere quo quaeque hora tempore incipiat, nam magni refert ubi sis quove anni tempore sit. Nox autem in duodecim horas non est divisa. Nox enim est omnis divisa in partes quattuor, ut verbis Caesaris utar, quae vigiliae appellantur. Prima vigilia incipit simulac duodecima hora finita est.
 

cinefactus

Censor
Staff member
Gratias tibi ago :) id quod non intellego est, si dicitur exempla gratia negotium ab hora tertia incipere, quid sibi vult? ab initio horae vel fine?
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Puto ab initio horae, sed non certo scio.
 

cinefactus

Censor
Staff member
exemplum supra scriptum non est quippe magni momenti

Sanctus Hieronymus dixit:
sic tamen divisas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est qui nesciat.
qua de causa medio aevo tintinabula horis terce, sext, none etc sonabant. dicitur sext esse meridie sed non est mihi manifestum num tintinabula meridie sonavisse vel 1100 (eg) sonavisse et monachos unam horam oravisse usque ad meridiem.
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
de medio aevo paene nihil scio, me paenitet.
 

Iáson

Cívis Illústris
Cinefacte, habésne in animó quoddam 'app' facere, sícut illud útilissimum quó diés anní Latíné datur? fortasse magnopere difficilius factú esset, ob varium tempus sólis occásús orsúsque.
 

cinefactus

Censor
Staff member
Cinefacte, habésne in animó quoddam 'app' facere, sícut illud útilissimum quó diés anní Latíné datur? fortasse magnopere difficilius factú esset, ob varium tempus sólis occásús orsúsque.
Recte habes ;) iam etiam scripsi etsi nondum perfectum. gaudeo te alterum utile putare :)
Screen Shot 2017-09-09 at 08.05.23 .png
 

rothbard

Aedilis
Staff member
Nox autem in duodecim horas non est divisa. Nox enim est omnis divisa in partes quattuor, ut verbis Caesaris utar, quae vigiliae appellantur.
Plinius Minor horis nocturnis, non vigiliis, usus esse videtur. Scripsit enim Baebio Macro de avunculo suo:

"Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur - inde ad delegatum sibi officium."
 

cinefactus

Censor
Staff member
fortasse res domi militaeque differebant. nisi fallor milites hic duas horas noctu vigilant.
 

cinefactus

Censor
Staff member
Cinefacte, habésne in animó quoddam 'app' facere, sícut illud útilissimum quó diés anní Latíné datur? fortasse magnopere difficilius factú esset, ob varium tempus sólis occásús orsúsque.

tandem perfectum, in Appstore invenietur, nomine LatinTime
 
Top