De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Linguam Arabicam nuper aggressa sum discere. Dum disco, ad confirmandam memoriam quaedam de ea lingua conscripsi, quae hactenus in eo filo quod inscribitur "The thread where you have to make a post every time you visit" cum quibusdam huius fori sodalibus communicavi. Pleraque etiam servavi, iamque XXXV paginas conscriptas habeo. Nunc vero, quoniam @Quasus suasit ut filum huic rei proprium facerem, hunc locum destinabo quo ea quae scripsi, dum retracto (quod mox facere incipiam), per partes ponam.

Oportet tamen a me moneri lectores ne iis quae de lingua Arabica dicam nimis confidant. Ipsa enim disco simul ac scribo. Qui aliqua curiositate ductus, ut quaedam cognoscat, leget, ei mea sat idonea erunt. Verum si quis linguam serio discere volet, eum hortor ut librum legat aliquem a perito conscriptum.

Denique eorum causa qui notas Arabicas legere nesciunt voces Arabicas, quas in exemplis pono, etiam in notas Latinas soleo transferre: at potius "paene Latinas" dicendum est. Quasdam enim adhibeo non omnino Latinas, sed quae ad signandos sonos Arabicos adhiberi soleant.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In lingua Arabica nomina aliter declinantur cum definita sunt, aliter cum indefinita. In singulari numero exitus nominum indefinitorum plerumque hi sunt:

-un in nominativo
-an in accusativo
-in in genetivo

Definitorum autem hi:

-u in nominativo
-a in accusativo
-i in genetivo

Ut exempli gratia fiat indefinite ولدٌ صغيرٌ, waladun ṣaḡīrun, id est puer parvus nondum sat notus, quidam puer parvus, Anglice a small boy; definite autem الولدُ الصغيرُ, al-waladu ṣ-ṣaḡīru, id est ille puer parvus de quo iam audivimus, Anglice the small boy.

Porro ad nomen definiendum adhibetur haec particula ال, al, quae est similis illi Anglico the. Verum haec particula verbo sequenti agglutinatur ut unum omnino verbum ex eis fieri videatur (quod faciunt etiam pleraeque particulae Arabicae quae una tantum syllaba constant) et, cum eodem semper modo scribatur, tamen non semper pariter ex ore profertur, sed aliter aliis litteris sequentibus vel praecedentibus. Ubi vocalis praecedit, a littera in articulo iam non enuntiatur. Consonantibus sequentibus aliis l littera eadem manet, aliis assimilatur. Et soni a damnum et assimilationem l litterae notare licet in secunda parte huius الولد الصغير, al-waladu ṣ-ṣaḡīru. ال particula ab illa Anglica the eo quoque differt, quod non solum nomini, sed etiam adiectivo, si quod est, additur, ut et Graece fit cum adiectivum posterius nomine est, ut ὁ παῖς ὁ μικρός. Atqui Arabice semper hic ordo est (aut si non semper, exceptiones nondum didici).
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Sunt tamen nonnulla nomina quae duos dumtaxat exitus habeant, quorum multa sunt propria, ut آدم, ʾādamu, أحمد, aḥmadu, مريم, maryamu, سليمان, sulaymānu; id est Adam, Ahmadus, Maria, Solomon. Talium exitus in nominativo est u, et tam in genetivo quam in accusativo a.

Sunt etiam aliqua indeclinabilia, ut موسى, mūsā, id est Moses, et عيسى, ʿīsā, id est Iesus.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ut adiectivum feminini generis fiat, additur ante exitum ة littera, quae at sonat, ut يد صغيرة, yadun ṣaḡīratun, id est parva manus.

Ea ة littera et in multis nominibus femininis invenitur, nec tamen in omnibus, ut in illo يد, yadun patet, ac sunt etiam nonnulla masculina quae eam habent.

Ceterum in lingua Arabica duo tantum genera sunt, masculinum et femininum. Feminina esse solent nimirum nomina quae feminas significant, sed etiam, quod ad res inanimes pertinet, nomina urbium et partium corporis binarum, ut supra videre licet in nomine manus, nec non alia quaedam.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Hodie quidem leges accentus in lingua Arabica variae sunt pro locis; sed quod ad antiquam linguam pertinet, haec ego legi:

Ultima vocis syllaba non capit accentum. Quae autem longa syllaba (Arabica vero syllaba eisdem legibus longa est quibus Latina) proxima fini vocis est, nimirum praeter ultimam, ei accedit accentus. Duae tamen diversae sunt apud eruditos sententiae, quo usque accentus recedere possit. Alii dicunt non ultra tertiam a fine syllabam recedere posse, ut ea tertia etiam si brevis sit accentum accipiat; quorum si vera est opinio, eaedem prorsus leges in lingua Arabica sunt atque in Latina. Alii vero infinite recedere posse arbitrantur.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ut Arabice dicas tempore praesenti aliquem vel aliquid esse hoc vel illud vel in quodam loco vel quid eiusmodi, subiectum prius ponas, deinde adiectivum vel nomen vel locum, plerumque sine ullo verbo, sic:

الولد صغير
al-waladu ṣaḡīrun
ille puer (est) parvus

الرجل نبي
ar-rajulu nabīyun
ille vir propheta (est)

Utramque partem vides in nominativo casu esse, posteriorem quidem indefinitam.

البي في الحديقة
an-nabīyu fi l-ḥadīqati
propheta (est) in horto

Ubi tamen velis dicere aliquem vel aliquid absolute esse, ut si dicas in horto est vir significans non virum notum in horto magis quam alibi esse, sed exstare in horto quendam virum, ordo vocum invertitur, et nimirum subiectum formam capit indefinitam:

في الحديقة رجل
fi l-ḥadīqati rajulun
in horto (est) vir quidam

At plerumque huiusmodi sententiis praemittitur haec particula ان, inna, qua praemissa subiectum in casum accusativum vertitur, ut:

ان في الحديقة رجلا
inna fi l-ḥadīqati rajulan
in horto (est) vir quidam (vel ad litteram, virum quendam)

Haec particula et in sententiis diversi generis nonnumquam ponitur. Affert autem vim quandam, puto subsimilem his certe, profecto, quidem, sed non semper bene in Latinum transfertur.

Est tamen aliquod verbum simile nostro esse, sed plerumque in tempore praeterito adhibetur et, ubi hoc verbum ponitur, adiectivum vel nomen quod ad subiectum pertinet casum capit accusativum.

كان الرجل نبيا
kāna r-rajulu nabīyan
ille vir erat propheta (vel, si litteram sequaris, prophetam, quod quidem minime Latinum est)
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In sententia Arabica plerumque primum ponitur verbum, secundum subiectum, tertium obiectum. In Hebraica quoque lingua (quae Arabicae quasi germana est) ita se res habet, quod etiam in Vulgata Veteris Testamenti interpretatione apparet; saepe enim interpres ordinem vocum Hebraicum servavit, ut plura ibi legantur qualia creavit Deus hominem et dixit Deus et induravit autem Dominus cor Pharaonis, qui ordo cum et in authenticis Latinis interdum inveniatur, tamen in Vulgata crebrior est.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
ل, li, particula nomini casus genetivi praeposita (omnes autem praepositiones Arabicas sequitur genetivus), vel potius agglutinata, quasi dativum efficit, ut:

قال اللّٰه للنبي
qāla llāhu lin-nabīyi
Dixit Deus prophetae...

Usurpatur et pro dativo possessoris, ut:

للرجل بنت
lir-rajuli bintun
viro (est) filia, vir filiam habet

Sed etiam nonnumquam ubi Latine genetivus ponitur, ubi dicitur aliquid alicuius esse, ut:

الحمد للّٰه
al-ḥamdu li-llāhi
laus (est) Dei, laus ad Deum pertinet

Inter hoc autem esse alicui et illud esse alicuius verborum ordo differt: ubi li- particula et nomen quod sequitur quasi dativum possessoris efficiunt, priorem in sententia locum tenent, in altera vero constructione post subiectum ponuntur. Praeterea, quod minime mireris, ubi Latine dativus possessoris ponitur, subiectum plerumque indefinitum; ubi Latine genetivus, plerumque definitum est.

Post hanc particulam a littera articuli definitivi sic eliditur ut nec enuntietur nec scribatur, ut supra videre est.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ut Arabice fiat eius modi locutio possessiva cuius est domus regis vel apostolus Dei, ea res quae possidetur quendam statum init, qui status constructus dicitur. Exitus autem nominum in hoc statu positorum in singulari numero (de ceteris numeris posterius videbimus) iidem sunt ac nominum definitorum; numquam tamen nomen in statu constructo positum articulum capit. Possessor autem, nec mirum, in casu ponitur genetivo. Haec exempla dabo:

رسول الله
rasūlu llāhi
apostolus dei

كتاب ولد
kitābu waladin
liber cuiusdam pueri

بيت الملك
baytu l-maliki
domus regis

Inter duas autem partes talis locutionis paene nihil esse potest; itaque si quod adiectivum est ad alterutrum nomen pertinens, id post totam locutionem ponitur, ut:

يد الملك الكبير
yadu l-maliki l-kabīri
manus regis magni

يد الملك الكبيرة
yadu l-maliki l-kabīratu
manus regis magna

Cum nomen in statu constructo positum articulum non capiat, adiectivo tamen quod ad tale nomen refertur, ut supra videre est, accedit articulus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In duali numero exitus nominum (nec non adiectivorum) hi sunt:

statuum indefiniti et definiti (iidem enim sunt):

- in nominativo -āni
- in accusativo et genetivo -ayni

status constructi:

- in nominativo -ā
- in accusativo et genetivo -ay

Ubi vero nomini in nominativo status constructi posito succedit alif (ا) littera quae eliditur, ut fit in ال, al, articulo post vocalem posito, a longa nominis corripitur, ut امرأتا الملك, imraʾată l-maliki, duae regis uxores. Eodem modo scribitur, sed enuntiatio differt. Fit etiam aliquid cum nomini in accusativo vel genetivo status constructi posito succedit alif elisa: hic i brevis additur, ut لامرأتي الملك, li-mraʾatayi l-maliki, duabus regis uxoribus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Pluralis nominum numeri duo sunt genera: regulare, quod et integrum dicitur; et irregulare, quod et fractum. Alterum propterea integrum dicitur quia in eo nomen, praeterquam quod exitus mutatur, idem manet; alterum vero fractum quia nomen quasi frangitur et aliter rursus compaginatur vocalibus mutatis. Nunc integrum tantum videbimus.

Exitus nominum numeri pluralis integri in genere masculino hi sunt:

statuum definiti et indefiniti:

- in nominativo -ūna
- in accusativo et genetivo -īna

status constructi:

- in nominativo -ū
- in accusativo et genetivo -ī

Hae longae vocales, sicut a longa dualis numeri, ante alif elisam corripiuntur.

Feminini vero exitus hi sunt:

status indefiniti:

- in nominativo -ātun
- in accusativo et genetivo -ātin

statuum definiti et constructi:

- in nominativo -ātu
- in accusativo et genetivo -āti
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Pluralis nominum numeri duo sunt genera: regulare, quod et integrum dicitur; et irregulare, quod et fractum. Alterum propterea integrum dicitur quia in eo nomen, praeterquam quod exitus mutatur, idem manet; alterum vero fractum quia nomen quasi frangitur et aliter rursus compaginatur vocalibus mutatis. Nunc integrum tantum videbimus.
De fracto iam dicam. Huius exitus iidem sunt ac numeri singularis, id est, in plerisque quidem vocibus, in statu indefinito -un, -an, -in; in definito et constructo -u, -a, -i.

Sed, ut dictum est, in ceteris vocis partibus quaedam fiunt mutationes, ut forma pluralis a singulari differat. Arabicae autem voces pleraeque habent trinas consonantes principales, quae semper manent; aliae autem litterae et soni vel adduntur vel subtrahuntur vel mutantur ut diversae formae fiant. Formae vero pluralis numeri fracti plerumque haec exemplaria sequuntur. X littera consonantem principalem significat.

1) x-i-x-ā-x, ut ex illo كبير, kabīrun, magnus, cuius consonantes principales sunt ك ب ر, k-b-r, hoc كبار, kibārun, magni.

2) x-u-x-u-x, ut ex illo رسول, rasūlun, apostolus, cuius consonantes principales sunt ر س ل, r-s-l, hoc رسل, rusulun, apostoli.

3) x-u-x-ū-x, ut ex illo ملك, malikun, rex, cuius consonantes principales sunt م ل ك, m-l-k,* hoc ملوك, mulūkun, reges.

4) ʾa-x-x-ā-x, ut ex illo رب, rabbun, dominus, cuius consonantes principales sunt ر ب ب, r-b-b, hoc أرباب, ʾarbābun, domini.

Ceterum quod exemplar aliqua vox sequatur non videtur e singulari forma conici posse. Oportet igitur ediscere cuius quaeque vox exemplaris sit.


* MLK, King. Mirum.
*
MLK.jpg
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Adiectivorum cum nominibus congruentiam in lingua Arabica interdum modo fieri mirabiliori senties, si Latina tibi lingua regula est.

In singulari dualique numero congruentia fit regulariter, sed in plurali mera mapalia sunt.

Ubi de hominibus loquaris, fit etiam ibi satis regulariter; perraro tamen nomini pluralis integri coniungitur adiectivum pluralis fracti, rursusque raro nomini pluralis fracti adiectivum pluralis integri. Quaedam adiectiva pluralem numerum utriusque modi habent, sed ubi alter deest, alia constructio praefertur, ut hoc كبار المؤمنين, kibāru l-mu'minīna, magni credentium, pro illo المؤمنون الكبار, al-mu'minūna l-kibāru, magni credentes. Hoc postremum potest quidem fieri, sed raro.

Ubi vero de rebus agitur, ibi mirabilia videas. Nominibus enim pluralibus quae res inanimes significant, sive feminini sive masculini generis sunt, accedunt adjectiva formae femininae ac singularis. In Corano tamen saepe nominibus femininis numeri pluralis integri iunguntur adiectiva feminina numeri pluralis integri, sed hoc in operibus posterioribus rarius factum est. Inveniuntur etiam, sed raro, nomina pluralis fracti cum adiectivis pluralis fracti vel pluralis integri feminini.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In verborum cum nominibus congruentia similis insania est.

Verbum ubi, id quod plerumque fit, subiecto prius ponitur, generi quidem subiecti saepius accommodatur, sed in singulari forma manet, sive singulare subiectum sive duale sive plurale est. Saepius, inquam, generi accommodatur, non tamen semper; nam nominibus quae vel tribus vel classes vel gentes generave hominum significant, nec non quae pluralis fracti sunt, plerumque verba formae femininae iunguntur. Rursus cum subiectum forma, sed non ipsa natura femininum est, et inter verbum ac subiectum ponitur aliqua alia vox, fieri potest ut verbum formam masculinam capiat. Verum pronomina quae verbo ipsi agglutinantur (quae mox videbimus) hoc non efficiunt.

Cum vero subiectum verbo prius ponitur, quod interdum fit, tum verbum saepius et generi et numero subiecti accommodatur. Tamen nominibus pluralibus quae res inanimes significant saepe accedunt verba formae femininae singularis.
 

Clemens

Active Member
Fun editorial comments. But doesn't Latin sometimes display variable agreement as well, such as making the verb or adjective agree only with the closest noun, and not with all of them?
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Gaudeo.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
But doesn't Latin sometimes display variable agreement as well, such as making the verb or adjective agree only with the closest noun, and not with all of them?
Haec addita modo vidi. Ita est, nonnumquam Latine dictum invenias advenit rex et regina; oculi, labia, nasus tuus pulcher est, vel similia. Haec tamen mihi nonnihil ab iis differre videntur quae in lingua Arabica fieri dixi. Non enim Latine dicas advenit homines nec Romani valida est nec capilli tua pulchra est.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Pronominum personalium duo sunt genera. Primum est eorum quae per se ponuntur; alterum eorum quae fini vocis alterius agglutinantur.

Primi generis haec sunt:

هو
huwa
ille

هما
humā
illi (duo) vel illae (duae)

هم
hum
et ante alif elisam
humu
illi (plures)

هي
hiya
illa

هن
hunna
illae (plures)

أنت
ʾanta
tu (mas)

أنتما
ʾantumā
vos (duo vel duae)

أنتم
ʾantum
et ante alif elisam
ʾantumu
vos (plures mares)

أنت
ʾanti
tu (femina)

أنتن
ʾantunna
vos (plures feminae)

أنا
ʾanā
ego

نحن
naḥnu
nos

Haec ut subiecta ponuntur.

Quae autem voci agglutinantur haec sunt:

In tertia persona masculina:

- in singulari ه,-hu aut -hi;
- in duali هما, -humā aut -himā;
- in plurali هم, -hum aut -humu aut -him aut -himu.

In feminina autem tertia persona:

- in singulari ها, -;
- in duali idem atque in genere masculino;
- in plurali هن, -hunna aut -hinna.

In secunda persona masculina:

- in singulari ك, -ka;
- in duali كما, -kumā;
- in plurali كم, -kum aut -kumu.

In feminina vero secunda persona:

- in singulari ك, -ki;
- dualis forma eadem est atque in genere masculino;
- in plurali كن, -kunna.

In prima persona, ut solet, neque generum differentia neque numerus dualis est. Forma singularis est ي, -ī aut -iya aut -ya (interdum etiam fit ني, -, ut infra dicetur); pluralis autem نا, -.

Iam quo modo quis his pronominibus utatur dicam.

Adhibentur et pro subiectis et pro obiectis et pro possessivis.

Pro subiectis post quasdam particulas ut puta إن, ʾinna, de qua iam dixi, ut إنك ملك, ʾinnaka malikun, tu (es) rex.

Pro obiectis post verbum, ut سمعتهم, samiʿtuhum, audivi illos, aut post praepositionem.

Pro possessivis post nomen in statu constructo positum, ut كتابه, kitābuhu, liber illius, vel بيتكم, baytukum, domus vestra.

Quod ad ea pronomina pertinet quae formam alteram cum u sono, alteram cum i habent, aut haec aut illa forma ideo ponitur ut quodam modo vocali prioris syllabae accommodetur. Ubi enim praecedit u vel a, pronomen cum u ponitur, ut كتابُهُ, kitābuhu, liber illius, vel كتاباهُما, kitābāhumā, (duo) libri illorum (duorum). Ubi vero prior syllaba i vocalem vel ay diphthongum habet, in pronomine est i, ut كتابِهِ, kitābihi, libri (gen. sing.) illius, vel كتابيهِما, kitābayhimā, (duos) libros illorum (duorum).

His autem -hum et -him et -kum accedit u sonus, ut -humu et -himu et -kumu fiant, cum ante alif elisam ponuntur, ut بيتهمُ الكبير, baytuhumu l-kabīru, domus illorum magna.

Hoc autem primae personae singularis -ī, si voci agglutinatur cuius exitus vocalis brevis est, huius quasi fugatae locum occupat, ut ex hoc كتابُ, kitābu, liber (status constructi), fiat كتابي, kitābī, liber meus. Ante alif elisam interdum -ī in -iya mutatur: exempli gratia liber meus magnus, كتابي الكبير, dici potest vel kitābī l-kabīru vel kitābiya l-kabīru. Ubi vero vocalis longa aut diphthongus praecedit, hoc -ī in -ya mutatur, ut كتابايَ, kitābāya, (duo) libri mei. Post verba autem et quasdam praepositiones in n littera desinentes fit -, ut أمرني, ʾamaranī, me iussit, vel مني, minnī, a me.
 
Top