De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Haec pronomina (ea dico quae agglutinantur) iuncta voci quae est نفس, nafsun, quae etiam animam significat, pronomina efficiunt quae ad ipsum subiectum referuntur, ut est in lingua Latina se; in Arabica tamen id in omnibus personis necessario fit. In nominativo quoque adhibentur; tum vero sunt eadem atque ipse, ipsa, etc.

Illud نفس ubi pronomen ei accedit nimirum statum constructum init, ut semper fit vocibus quibus illa pronomina iunguntur. Exitus eosdem habet quos pleraque nomina; pluralem vero formam irregularem: ea est أنفس, ʾanfusun.

Quaedam exempla ponam:

سمع نفسه
samiʿa nafsahu
semet ipsum audivit

سمعت نفسك
samiʿta nafsaka
temet ipsum audivisti

سمعتن أنفسكن
samiʿtunna 'anfusakunna
vosmet ipsas audivistis

سمعت نفسي
samiʿtu nafsī
memet ipsam (vel ipsum) audivi

سمعوا أنفسهم القول
samiʿū 'anfusuhumu l-qawla
ipsi illam vocem audiverunt
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vox quaedam est كل, kullun, quae universitatem alicuius rei significat et in statu constructo ponitur ubi Latine omne vel totum vel omnes etc. dicitur. Cum nomen casus genetivi et status indefiniti et numeri singularis post eam ponitur, unaquaeque res alicuius generis significatur, ut كل مدينة, kullu madīnatin, unaquaeque urbs. Si autem post illud كل nomen genetivum status definiti ponas, tota res si singulare nomen, omnes res si plurale est significantur, ut كل المدينة, kullu l-madīnati, universitas urbis, id est tota urbs, vel كل المدن, kullu l-muduni, universitas urbium, id est omnes urbes. Ad omnes res alicuius generis significandas potest etiam illud كل post nomen poni tamquam appositio quaedam; tum vero ei pronomen quasi nomen repetens agglutinatur, ut الملايكة كلهم, al-malāʾikatu‎ kulluhum, angeli universitas eorum, id est angeli omnes.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Duo sunt pronomina demonstrativa: alterum quod ad res propinquas, alterum quod ad longinquas pertinet, fere qualia in lingua Latina sunt hic et ille. Utrumque vero in numero duali tantum pro casu declinatur; in ceteris indeclinabile est. Secundum genus mutatur et in singulari et in duali; in plurali non item.

هذا
hāḏā
hic

هذان
hāḏāni
hi duo

هذين
hāḏayni
hos duos vel horum duorum

هؤلاء
hāʾulāʾi
horum vel harum plurium

هذه
hāḏihi
haec

هتان
hātāni
hae duae

هتين
hātayni
has duas vel harum duarum

ذلك
ḏālika
ille

ذانك
ḏānika
illi duo

ذينك
ḏaynika
illos duos vel illorum duorum

أولئك
ʾulāʾika
illi vel illae plures

تلك
tilka
illa

تانك
tānika
illae duae

تينك
taynika
illas duas vel illarum duarum

Haec, sicut Latina, vel tamquam pronomina vel tamquam adiectiva adhiberi possunt.

Tamquam pronomina, ut تلك آيات اللّٰه, tilka āyātu llāhi, illa dei signa sunt, vel هذا هو النبي, hāḏā huwa n-nabīyu, hic propheta est. Videas autem in harum sententiarum prima formam pronominis femininam et singularem, tilka, ad nomen plurale referri, ut et in adiectivis et in verbis fieri solet. In secunda vero notare licet pronomen personale huwa poni (quasi Latine ad litteram fere sic dicas hic, is propheta) ad vitandam ambiguitatem: saepe enim fit, cum plerumque in talibus sententiis in quibus Latine est vel sunt etc. dicamus verbum in Arabica lingua non sit, ut pronomen addatur ne, exempli gratia, haec integra sententia هذا هو النبي, hāḏā huwa n-nabīyu, hic propheta est, eadem sit atque هذا النبي, hāḏā n-nabīyu, hic propheta, quae integra per se sententia non est sed solummodo cuiusdam sententiae subiectum.

Ubi tamquam adiectiva adhibentur, nomen quod sequitur articulum quoque capit, ut supra videre est in illis هذا النبي, hāḏā n-nabīyu, hic propheta, sicut etiam in lingua Graeca fit, ut οὕτος ὁ προφήτης.

Haec etiam hāḏā et ḏālika solae voces sunt quae inter nomen in statu constructo positum et nomen casus genetivi quod ad illud pertinet intercedere possint. Tum id fit cum demonstrativum ad nomen genetivum pertinet, ut مدينة هذا النبي, madīnatu hāḏā n-nabīyi, urbs huius prophetae.

Ubi vero demonstrativum ad nomen status constructi, quod articulum numquam capit, pertinet, post totum ponitur, ut مدينة النبي هذه, madīnatu n-nabīyi hāḏihi, haec prophetae urbs.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Pleraque verba in tempore perfecto et voce activa declinantur ad hunc modum:

فعل
faʿala
(ille) fecit

فعلا
faʿalā
(illi duo) fecerunt

فعلوا
faʿalū
(illi plures) fecerunt

فعلت
faʿalat
(illa) fecit

فعلتا
faʿalatā
(illae duae) fecerunt

فعلن
faʿalna
(illae plures) fecerunt

فعلت
faʿalta
(o mas,) fecisti

فعلتما
faʿaltumā
(o duo vel duae,) fecistis

فعلتم
faʿaltum
(o plures mares,) fecistis

فعلت
faʿalti
(o femina,) fecisti

فعلتن
faʿaltunna
(o plures feminae,) fecistis

فعلت
faʿaltu
feci

فعلنا
faʿalnā
fecimus

Vocalis tamen quae secundam consonantem principalem sequitur, quae in hoc verbo est a, non in omnibus verbis eadem est sed in aliis a, in aliis i, in aliis u.

Sunt etiam videlicet verba minus regularia, quorum de generibus singulis suo loco dicemus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba Arabica, ut iam dictum est, tres consonantes principales habere solent, ut illud فعل, faʿala, habet ف et ع et ل, quarum prima est f, secunda, quae hoc ʿ in transcriptione notatur, mirus quidam sonus qui in nulla alia mihi nota lingua extat (vide 14:05), tertia vero l. Cum autem media consonans principalis est, vel potius quondam fuit, و aut ي, quae similes sunt latinis u et i ipsaeque fere sicut Latinae et consonantes et vocales designare possunt, praeterquam quod longas tantum vocales designant, quaedam fiunt in verbi declinatione mutationes. In formis verbi quarum exitus (id est ea verbi pars quae tertiam consonantem principalem sequitur) vocali incipit, secunda illa consonans principalis و aut ي in alif mutatur, quae praecedenti a sono coniuncta a longam efficit, ut in his:

قام
qāma
(ille) surrexit

قاما
qāmā
(illi duo) surrexerunt

قاموا
qāmū
(illi plures) surrexerunt

قامت
qāmat
(illa) surrexit

قامتا
qāmatā
(illae duae) surrexerunt

In illis vero formis quarum exitus consonanti incipit, و in u brevem, ي in i brevem mutatur, quae primam consonantem ipsam sequitur nullo alio sono interposito, ut in his videre licet:

قمن
qumna
(illae plures) surrexerunt

قمت
qumta
(o mas,) surrexisti

قمتما
qumtumā
(o duo vel duae,) surrexistis

قمتم
qumtum
(o plures mares,) surrexistis

قمت
qumti
(o femina,) surrexisti

قمتن
qumtunna
(o plures feminae,) surrexistis

قمت
qumtu
surrexi

قمنا
qumnā
surreximus

Vel, ut exemplum ponam etiam verbi cuius secunda consonans ي quondam fuit:

سرت
sirta
(o mas,) ivisti

سرتما
sirtumā
(o duo vel duae,) ivistis

Et sic deinceps.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quid maeres, Bitmap?
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verbum quoddam est quod non esse significat. Issacum olim huius verbi mentionem facere memini. Eius declinatio declinationi eorum verborum de quibus proxime dixi est similior; tamen vocalibus differt. Formam habet temporis praeteriti, sed sensum praesentis.

ليس
laysa
(ille) non est

ليسا
laysā
(illi duo) non sunt

ليسوا
laysū
(illi plures) non sunt

ليست
laysat
(illa) non est

ليستا
laysatā
(illae duae) non sunt

لسن
lasna
(illae plures) non sunt

لست
lasta
(o mas,) non es

لستما
lastumā
(o duo vel duae,) non estis

لستم
lastum
(o plures mares,) non estis

لست
lasti
(o femina,) non es

لستن
lastunna
(o plures feminae,) non estis

لست
lastu
non sum

لسنا
lasnā
non sumus

Huius verbi complementum vel in casu accusativo ponitur, ut:

لسنا ملوكا
lasnā mulūkan
reges non sumus

ubi illud mulūkan, reges, in casu accusativo est;

vel ponitur post hanc praepositionem bi-, quae fere per significat, sensum quendam instrumentalem afferens, sed multis modis usurpatur quibus Latine aliis constructionibus uti solemus.

Potest igitur sic quoque reges non sumus dici:

لسنا بملوك
lasnā bi-mulūkin
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
أ, ʾa, est particula interrogativa. Primae voci interrogationis praeponitur, ut:

أكتب كتابا
ʾa-kataba kitāban
Scripsitne librum?
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Hemo Rusticus

Jive Turkey
Videor Graeca confuse scripsisse verba: ταλιθα κουμ. Hic forsitan Aramaeismus est. Valde nescio.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quidquid est, placet similitudines videre. Si aliae occurrent, dicito, quaeso.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba quae tertiam consonantem principalem و aut ي habent etiam irregulariter declinantur ad hunc modum:

- In tertia persona masculina singulari consonans tertia exitusque verbi in a longam confunduntur. Aliter tamen haec a longa scribitur prout consonans verbi tertia و aut ي est. Ubi consonans tertia و est, ibi a longa ا scribitur; ubi vero ي, ibi ى.

- In tertia persona feminina singulari et duali consonans tertia excidit.

- In tertia persona masculina plurali et consonans tertia excidit et u longa quae in exitu est in consonantem veritur.

- In ceteris personis regulariter declinantur.

Duo verborum exempla ponam, alterum cum tertia consonanti و:

دعا
daʿā
(ille) vocavit

دعوا
daʿawā
(illi duo) vocaverunt

دعوا
daʿaw
(illi plures) vocaverunt

دعت
daʿat
(illa) vocavit

دعتا
daʿatā
(illae duae) vocaverunt

دعون
daʿawna
(illae plures) vocaverunt

دعوت
daʿawta
(o mas,) vocasti

دعوتما
daʿawtumā
(o duo vel duae,) vocastis

دعوتم
daʿawtum
(o plures mares,) vocastis

دعوت
daʿawti
(o femina,) vocasti

دعوتن
daʿawtunna
(o plures feminae,) vocastis

دعوت
daʿawtu
vocavi

دعونا
daʿawnā
vocavimus

alterum cum tertia consonanti ي:

رمى
ramā
(ille) iecit

رميا
ramayā
(illi duo) iecerunt

رموا
ramaw
(illi plures) iecerunt

رمت
ramat
(illa) iecit

رمتا
ramatā
(illae duae) iecerunt

رمين
ramayna
(illae plures) iecerunt

رميت
ramayta
(o mas,) iecisti

رميتما
ramaytumā
(o duo vel duae,) iecistis

رميتم
ramaytum
(o plures mares,) iecistis

رميت
ramayti
(o femina,) iecisti

رميتن
ramaytunna
(o plures feminae,) iecistis

رميت
ramaytu
ieci

رمينا
ramaynā
iecimus

Illi autem verbo ramā accedit accusativus personae in quam aliquid iacitur; id autem quod iacitur ponitur post bi- praepositionem. Hoc paene pariter fit atque in verbo Graeco quod est βάλλειν, ut puta in hac sententia τινὰ λίθοις βάλλειν.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ubi vero verbi tertiam consonantem principalem و habentis secunda vocalis est i, و in ي mutatur; deinde verbum perinde ac si tertia eius consonans ي semper fuerit regulariter prorsus declinatur, praeterquam quod in tertia persona masculina plurali tertiam consonantem et vocalem priorem amittit, ut u illa longa quae exitus est tertiae personae masculinae pluralis post ipsam secundam consonantem ponatur. Huius declinationis exemplum est verbum لقي, quod obviam habere vel invenire vel experiri significat:

لقي
laqiya
(ille) invenit

لقيا
laqiyā
(illi duo) invenerunt

لقوا
laqū
(illi plures) invenerunt

لقيت
laqiyat
(illa) invenit

لقيتا
laqiyatā
(illae duae) invenerunt

لقين
laqiyna
(illae plures) invenerunt

لقيت
laqiyta
(o mas,) invenisti

لقيتما
laqiytumā
(o duo vel duae,) invenistis

لقيتم
laqiytum
(o plures mares,) invenistis

لقيت
laqiyti
(o femina,) invenisti

لقيتن
laqiytunna
(o plures feminae,) invenistis

لقيت
laqiytu
inveni

لقينا
laqiynā
invenimus

-iy- vero i longam sonat.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Pronomina relativa hic ponam. Ea, sicut demonstrativa, in omnibus praeter dualem numeris indeclinabilia sunt.

Masc. sg.

الذي
al-laḏī (illud autem — tempus est enim, puto, ut hoc tandem explanem — eum sonum signat qui in verbis Anglicis the, then, feather, etc. est.)

Masc. dual.

Nom.
اللذان
al-laḏāni

Obl.
اللذين
al-laḏayni


Masc. pl.

الذين
al-laḏīna

Fem. sg.

التي
al-latī

Fem. dual.

Nom.
اللتان
al-latāni

Obl.
اللتين
al-latayni

Fem. pl.

اللاتي
al-lātī‎
vel
اللائي
al-lā'ī‎
vel
اللواتي
al-lawātī‎

Duobus porro modis membra orationis relativa fiunt.

Si id ad quod membrum relativum pertinet vel forma vel sensu definitum est, pronomina praefata adhibentur, ut الكتاب الذي كتب, al-kitābu l-laḏī kataba, liber quem scripsit, ubi illud al-kitābu forma definitum est (habet enim articulum definitivum); vel جئنا ‎ نحن الذين, naḥnu al-laḏīna jiʾnā, nos qui venimus, ubi pronomen illud naḥnu sensu definitum est. Porro ubi pronomen relativum objectum verbi est, licet, nec tamen necesse est, pronomen relativum per pronomen personale (eius autem generis quod verbo agglutinatur) quasi repeti ad hunc modum: الكتاب الذي كتبه, al-kitābu l-laḏī katabahu, quod quidem significat liber quem scripsit, sed ad litteram perinde est fere ac si dicas liber quem scripsit eum. Id ubi pronomen relativum obiectum praepositionis est necesse est semper fieri; non enim relativo praepositio praemittitur, sed illi pronomini quod relativum repetit, ut البيت الذي نحن فيه, al-baytu l-laḏī naḥnu fīhi, domus in qua sumus, vel ad litteram domus qua nos in ea. Praeterea licet ut in lingua Latina sic fere in Arabica membrum relativum sine ullo nomine antecedenti ponere, ut الذي كتب كتابا, al-laḏī kataba kitāban, qui librum scripsit.

Verum ubi membrum relativum ad aliquid indefinitum pertinet, illa pronomina non ponuntur, sed membrum relativum per omnia eodem modo construitur ac si integra sententia sit et solo sensu relativum est, ut رجل رأيته, rajulun raʾaytuhu, quidam vir quem vidi, ad litteram vero vir vidi eum.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
يا, , particula nomini eius quem alloquaris praeponitur, fere sicut Latine o. Nomen autem quod sequitur in casu nominativo sine n sono ponitur, ut يا رسول, yā rasūlu, o apostole, nisi nomen in statu constructo est; tum enim in accusativo ponitur, ut يا رسول اللّٰه, yā rasūla llāhi, o apostole Dei.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba quorum secunda tertiaque consonantes principales eaedem sunt sic in perfecto declinantur ut in iis formis quarum exitus vocali incipit consonantes secunda tertiaque coeant nulla interposita vocali. In ceteris autem formis, id est iis quarum exitus consonanti incipit, regulariter declinantur. Exemplum ponam verbi دل, dalla, id est ostendit, quod olim dalala fuit:

دل
dalla
(ille) ostendit

دلا
dallā
(illi duo) ostenderunt

دلوا
dallū
(illi plures) ostenderunt

دلت
dallat
(illa) ostendit

دلتا
dallatā
(illae duae) ostenderunt

دللن
dalalna
(illae plures) ostenderunt

دللت
dalalta
(o mas,) ostendisti

دللتما
dalaltumā
(o duo vel duae,) ostendistis

دللتم
dalaltum
(o plues mares,) ostendistis

دللت
dalalti
(o femina,) ostendisti

دللتن
dalaltunna
(o plures feminae,) ostendistis

دللت
dalaltu
ostendi

دللنا
dalalnā
ostendimus
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Participium praesens formatur posita post primam verbi consonantem principalem a longa, post secundam i brevi. Exitus autem participii idem sunt atque adiectivorum regularium.

فاعل
fāʿilun
(mas) faciens

فاعلا
fāʿilan
(marem) facientem

فاعل
fāʿilin
(maris) facientis

فاعلان
fāʿilāni
(duo) facientes (nom.)

فاعلين
fāʿilaini
(duos) facientes
vel
(duorum) facientium

فاعلون
fāʿilūna
(plures mares) facientes (nom.)

فاعلين
fāʿilīna
(plures mares) facientes (acc.)
vel
(plurium marium) facientium

فاعلة
fāʿilatun
(femina) faciens

فاعلة
fāʿilatan
(feminam) facientem

فاعلة
fāʿilatin
(feminae) facientis

فاعلتان
fāʿilatāni
(duae) facientes

فاعلتين
fāʿilataini
(duas) facientes
vel
(duarum) facientium

فاعلات
fāʿilātun
(plures feminae) facientes

فاعلات
fāʿilātin‎
(plures feminas) facientes
vel
(plurium feminarum) facientium

Potest autem participium praesens praedicative poni, sicut in lingua Anglica fit, ut actio prorsus praesens significetur, ut هو كاتب كتابا, huwa kātibun kitāban, ad litteram ille scribens librum, id est nunc ipsum scribit librum. Item in tempore praeterito: كان كاتبا كتابا, kāna kātiban kitāban, erat scribens librum, id est scribebat librum. Saepe tamen sensum futurum habet, ut هو كاتب كتابا, huwa kātibun kitāban significet librum scripturus est, iam iamque scribet librum. Potest etiam hoc participium tamquam nomen usurpari, ut كاتب, kātibun, non solum scribens sed etiam scriptor dicatur.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Eorum verborum, de quibus supra dictum est, quibus secunda consonans est و aut ي, omnium participium praesens formatur secunda consonanti ubique in hamzam mutata, ut exempli gratia fiant قائم, qāʾimun, surgens, et سائر, sāʾirun, iens.

Est autem hamza, quae hoc ʾ notatur, quasi brevis quaedam faucium obstructio qualis et in lingua Anglica fieri potest si haec duo verba, grade A, ita separare velis ut a gray day differre pateat. Licet etiam eum sonum audire hic, 17:36.
 
Top