De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quorum verborum tertia consonans est و aut ي, eorum participium praesens in quibusdam formis contrahitur. Non enim patitur lingua و vel ي consonantem et u vel i sonum sequentem manere. Itaque ex nominativo indefinito qui esse debuit رامي, rāmiyun, fit رام, rāmin, iaciens. Item ex genetivo indefinito qui esse debuit rāmiyin fit rāmin, iacientis. Accusativus solus differt, cum ي a littera sequatur: راميا, rāmiyan, iacientem. In definito statu fit nominativus et genetivus الرامي, ar-rāmī, accusativus ar-rāmiya. In masculino plurali ex nominativo qui esse debuit راميون, rāmiyūna, fit رامون, rāmūna; ex obliquo qui esse debuit راميين, rāmiyīna, fit رامين, rāmīna. In feminino autem genere, sive tertia consonans initio fuit و sive fuit ي, participium praesens fit regulariter perinde ac si tertia consonans ي semper fuerit, ut fiant et رامية, rāmiyatun, iaciens, et داعية, dāʿiyatun, vocans. Verum quid de eis formis masculinis fiat ex quibus tertia consonans non excidit, in quibus tertia consonans initio fuit و, utrum haec maneat an in ي mutetur, liber quem lego tacet. Id per mihi molestum est, dubio enim afficior.

Porro tales contractiones etiam in nonnullis nominum formis pluralis fracti fiunt, ut in his أراض, ʾarāḍin, terrae, et أسام, ʾasāmin, nomina.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Eorum verborum quibus secunda tertiaque consonantes eaedem sunt duae illae consonantes etiam in participio praesenti coeunt nulla interposita vocali, ut دال, dāllun, ostendens.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ad participium passivum formandum primae consonanti praeponas ma-, post secundam ponas u longam. Inter primam autem et secundam nihil intercedit.

مفعول
mafʿūlun
factus

مفعولا
mafʿūlan
factum

مفعول
mafʿūlin
facti (gen.)

مفعولان
mafʿūlāni
(duo) facti

مفعولين
mafʿūlaini
(duos) factos
vel
(duorum) factorum

مفعولون
mafʿūlūna
(plures) facti

مفعولين
mafʿūlīna
(plures) factos
vel
(plurium) factorum

مفعولة
mafʿūlatun
facta

مفعولة
mafʿūlatan
factam

مفعولة
mafʿūlatin
factae (gen.)

مفعولتان
mafʿūlatāni
(duae) factae

مفعولتين
mafʿūlataini
(duas) factas
vel
(duarum) factarum

مفعولات
mafʿūlātun
(plures) factae

مفعولات
mafʿūlātin
(plures) factas
vel
(plurium) factarum

Hoc participium vero non solum rem factam, sed etiam fieri oportere significare potest. Itaque, ut aliquod exemplum ponam, شيء مذكور, šayʾun maḏkūrun, non modo res memorata verum etiam res memoranda vel memoratu digna dicitur.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verborum quorum secunda consonans principalis est و aut ي participium passivum fit ad hunc modum:

Ubi verbi secunda consonans est و, haec e participio passivo excidit, ut ex hoc, quod si verbum regulariter declinaretur esse debuit, مقوول, maqwūlun, fiat مقول, maqūlun, dictus.

Ubi vero secunda consonans est ي, duobus fere modis participium passivum potest formari: aut prorsus regulariter, ut مبيوع, mabyūʿun, venumdatus; aut sola i longa inter primam tertiamque consonantes principales posita, ut مبيع, mabīʿun, item venumdatus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba quorum tertia consonans est و participium passivum habent prorsus regulare, ut مدعو, madʿūwun, vocatus. Quorum autem est ي, paene regulare, praeterquam quod u illa longa in i mutatur, ut مرمي, marmīyun, iactus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus secunda tertiaque consonantes eaedem sunt eorum participium passivum fit prorsus regulariter. Nempe duae illae consonantes quae eaedem sunt non coeunt in participio, sed u illa longa participii passivi, ut decet, intercedit, ut مدلول, madlūlun, ostensus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In lingua Latina nonnumquam obiecta cognata adhibemus, ut fit in his vitam vivere, servitutem servire. In Arabica autem sunt etiam subiecta cognata, id est participia praesentia quae tamquam nomina ponuntur ex eodem verbo quod verbum est sententiae principale, ut قال قائل, qāla qāʾilun, id est ad litteram dixit dicens; verum illud dicens tamquam nomen accipiendum est, quasi sit dictor, videlicet quidam dictor; qāʾilun enim indefinitum est. Huius modi sententia ponitur ubi Latine dicamus dixit aliquis vel dixit quidam. Potest autem hoc participium et definitum esse, nimirum cum dictoris iam mentio facta est, sic: قال القائل, qāla l-qāʾilu, dixit dictor ille, dixit ille quisquis loquebatur.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Potest in lingua Arabica, sicut in Latina, adiectivum vel participium poni ad significandum subiecti statum qui est eo tempore quo actio verbi principalis fit, ut in his gaudens advenit, fidelis vixit, beatus periit. Hoc adiectivum vel participium nimirum in statu indefinito fere ponitur; est enim sensu indefinitum. Sed etiam casum accusativum capit, quasi quae superius exempla posui dicantur gaudentem advenit, fidelem vixit, beatum periit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Res quae simul atque actio verbi principalis fit hoc etiam modo significari potest, ut و, wa-, particula, quae et significat, adhibeatur cum participio in nominativo posito sic: دعوتك وأنت خارج من بيتك, daʿawtuka wa-ʾanta ḵārijun min baytika, ad litteram vocavi te et tu (eras) exiens e domo tua, id est vocavi te domo exeuntem vel cum domo exires te vocavi. Si autem قد, qad, particula illi و, wa-, additur et verbum temporis praeteriti sequitur, huius verbi actio ante actionem verbi principalis facta esse significatur, ut رآني وقد خرج من بيته, raʾānī wa-qad ḵaraja min baytihi, ad litteram vidit me et exiit e domo sua, vel potius exierat, sed haec Arabice eadem sunt, nisi quod hic saltem illud qad plus quam perfectum sensum affert; id est cum domo exisset, me vidit vel postquam domo exiit, me vidit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Suum cuique verbo Arabico est nomen verbale, quod et ut Latinum verbum infinitum et ut gerundium, nec non ut nomen verbale -io vel -us exitu desinens et similia usurpatur.

Haec Arabica nomina verbalia pluribus fiunt formis, ac quod cuiusque verbi nomen verbale sit necesse est ediscere. Praecipuae tamen formae hae sunt (x littera consonantem principalem verbi signat):

1) xaxx, ut ex verbo quod est خلق, ḵalaqa, خلق, ḵalqun, id est creare vel creatio. Huius formae nomina plerumque ex verbis transitivis fiunt.

2) xuxūx, ut ex خرج, ḵaraja, خروج, ḵurūjun, id est exire vel exitus. Haec plerumque ex intransitivis.

3) xixx, ut e ذكر, ḏakara, ذكر, ḏikrun, id est memorare vel mentio.

4) xuxx vel xuxxat, ut ex كفر, kafara, كفر, kufrun, id est non credere vel incredulitas; et ex رأى, raʾā, رؤية, ruʾyatun, id est videre vel visio.

5) xaxāx vel xaxāxat, ut e ضل, ḍalla, ضلال, ḍalālun vel ضلالة, ḍalālatun, id est errare vel error.

6) xixāx vel xixāxat, ut ex قام, qāma, قيام, qiyāmun, id est surgere vel surrectio; et ex كتب, kataba, كتابة, kitābatun, id est scribere vel scriptio.

Ceterum nonnullis verbis duo vel plura sunt nomina verbalia formis diversa, quod ita plerumque fit ut diversi sensus verbi diversa nomina habeant.

Iam aliqua exempla ponam quibus illius nominis verbalis usus illustretur.

Saepe cum articulo definitivo ponitur, ut in his videre est:

منعه من الدخول
minaʿahu mina d-duḵūli
prohibuit eum ab introitu
vel
prohibuit eum introire

أمرونا بالسماع
ʾamarūnā bis-samāʿi
iusserunt nos audire
Hic autem vides id quod iubetur post bi- praepositionem poni; sic enim est cum verbo iubendi quod est أمر, ʾamara.

Nomen verbale etiam in statu constructo ponitur; potest autem poni vel cum solo genetivo subiectivo, ut خلق اللّٰه, ḵalqu llāhi, creatio Dei; vel cum solo genetivo obiectivo, ut خلق الأرض, ḵalqu l-ʾarḍi, creatio terrae. Verum ubi et subiecti et obiecti simul mentio fit, subiectum in genetivo, obiectum in accusativo ponitur, ut خلق اللّٰه الأرض, ḵalqu llāhi l-ʾarḍa, creatio vel creare Dei terram, id est creatio terrae a Deo facta.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Dixi autem ante in lingua Arabica usurpari subiecta cognata, ut in hoc قال قائل, qāla qāʾilun, dixit dicens vel dictor, id est dixit quidam. Verum et obiecta cognata in hac lingua sunt, sicut in Latina sed, ut videtur, frequentiora, nec eodem prorsus modo usurpantur — enimvero miris modis adhibentur quorum quidam mihi valdissime placent. Obiecta cognata nimirum nomina verbalia esse solent, quorum aliqua exempla ponam:

ذكروا اللّٰه ذكرا
ḏakarū llāha ḏikran
quod ad litteram est: recordati sunt Deum recordationem

Cum sensus praecipuus non multum ab eo differat qui sit si eadem dicas dempta tantum voce illa ḏikran, recordationem, haec accedens vim quandam maiorem sententiae confert.

Licet etiam quaedam huic nomini verbali addere, ut puta adiectivum vel genetivum:

ذكروا اللّٰه ذكرا كثيرا
ḏakarū llāha ḏikran kaṯīran
ad litteram: recordati sunt Deum recordationem multam
id est: Deum crebro recordati sunt

خرج خروج عبد
ḵaraja ḵurūja ʿabdin
exiit exitum servi
id est: exiit ut servus vel exiit serviliter
Hoc mihi perplacet.

Praeterea constructionis in lingua Hebraica huic similis signa in Vulgata Veteris Testamenti interpretatione mihi deprehendisse videor legens haec timuerunt timore magno, gaudio magno gavisi sunt, et similia. Videlicet ablativus Latinius hic quam accusativus ponitur, quamquam nec haec timuerunt timore magno et gaudio magno gavisi sunt in authenticis Latinis saepe legas.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In tempore praesenti sive imperfecto pleraque verba ad hoc exemplar declinantur:

يفعل
yafʿalu
(ille) facit

يفعلان
yafʿalāni
(illi duo) faciunt

يفعلون
yafʿalūna
(illi plures) faciunt

تفعل
tafʿalu
(illa) facit

تفعلان
tafʿalāni
(illae duae) faciunt

يفعلن
yafʿalna
(illae plures) faciunt

تفعل
tafʿalu
(o mas,) facis

تفعلان
tafʿalāni
(o duo vel duae,) facitis

تفعلون
tafʿalūna
(o plures mares,) facitis

تفعلين
tafʿalīna
(o femina,) facis

تفعلن
tafʿalna
(o plures feminae,) facitis

أفعل
ʾafʿalu
facio

نفعل
nafʿalu
facimus

Verum cum initia (ya-, ta-, ʾa-, na-) et exitus (-u, -āni, -ūna etc.) quibus additis formae imperfecti fiunt in regularibus quidem verbis eadem semper sint, tamen ea vocalis quae secundam consonantem principalem sequitur non in omnibus verbis eadem est. Quod quidem ita esse etiam in perfecto ante dixi: in aliis verbis esse a, in aliis i, in aliis u. At non omnia eandem in imperfecto vocalem atque in perfecto habent; oportet ediscere quam quodque verbum cum in perfecto tum in imperfecto habeat. Sunt tamen quaedam quasi regulae, exceptionibus non carentes, quas hic exponam:

- Quae verba in perfecto habent a, ea pleraque in imperfecto i aut u habent, praeter illa quibus secunda vel tertia consonans e gutture effertur, quales sunt ء (obstructio quaedam faucium, de qua 17:37), ع (mirus sonus quasi suffocantis vel vomituri, de quo 14:05), ه (quae h Latinae par est), خ (quae χ Graecae vel sono illi qui in lingua Teutonica ch notatur), ح (de qua 4:14); quibus enim una ex eis secunda vel tertia consonans est, pleraque vocalem a habent, ut illud faʿala cuius declinatio imperfecti supra est exscripta.

- Quae in perfecto habent i, in imperfecto paene omnia habent a, ut فهم, fahima, intellexit, يفهم, yafhamu, intellegit.

- Quae in perfecto habent u, in imperfecto quoque u eandem habere solent. Haec autem verba statum quendam vel qualitatem significant, quale est illud كبر, kabura, id est magnus fuit vel magnus factus est, cuius imperfectum est يكبر, yakburu, magnus est vel magnus fit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
De perfecto atque imperfecto sive praesenti Arabico pauca dicenda sunt. Non enim sunt haec omnino tempora qualia in lingua Latina habemus. Perfectum significat rem nimirum perfectam, plerumque praeteritam, nec tamen semper; imperfectum autem saepe rem quae nunc fit vel fieri solet, sed nonnumquam etiam quae fiebat vel fieri solebat vel fiet vel fieri solebit. Itaque hoc يكتب, yaktubu, significare potest vel scribit vel scribebat vel scribet. Interdum, ut pateat quo de tempore agatur, additur vox aliqua vel particula. Ut praeteritum in actione solita pateat ponitur كان, kāna, quod est perfectum verbi substantivi, id est fuit vel erat. Sic كان يكتب, kāna yaktubu, id est scibere solebat. Ad futurum patenter signandum addi licet س, sa-, vel سوف, sawfa, ut sic dicas سيكتب, sayaktubu, vel سوف يكتب, sawfa yaktubu, id est scribet. Nec tamen semper hae particulae adduntur, sed saepe tempus ex circumstantia conicitur. Insuper imperfectum interdum usurpatur ubi Latine participium vel membrum aliquod hac particula cum vel simili incipiens ponatur, quod fieri videas in his جاء يسأل, jāʾa yasʾalu, venit rogabat, id est venit rogans; vel وجدتهم يعبدون اللّٰه, wajadtuhum yaʿbudūna llāha, inveni eos adorabant Deum, id est eos inveni Deum adorantes. Hoc etiam cum wa- particula et pronomine fit, ut رأيته وهو يلعن عدوه, raʾaytuhu wa-huwa yalʿanu adūwahu, vidi eum et ille maledicabat inimico suo, id est vidi eum inimico suo maledicentem.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ea verba quorum prima consonans principalis hamza est hoc habent irregulare, quod in prima persona singulari temporis praesentis, hamza et a brevis quibus ea praesentis persona incipere solet atque hamza quae est prima consonans principalis in unam hamzam et a longam confunduntur, ut exempli gratia fiat non أأخذ, ʾaʾḵuḏu, sed آخذ, ʾāḵuḏu, id est capio.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quinque sunt nomina usitatiora quae statum constructum habent irregularem, eo praesertim quod ultima vocalis pro brevi, quae aliis in nominibus esse solet, longa est — et id in omnibus casibus. Ea quinque nomina haec sunt:

أب, ʾabun, id est pater; in statu constructo أبو, ʾabū, in nominativo; أبا, ʾabā, in accusativo; أبي, ʾabī in genetivo; ut أبو الولد, ʾabū l-waladi, pater pueri.

أخ, ʾaḵun, id est frater; eodem quidem modo quo supra, ut رأيت أخاك, raʾaytu 'aḵāka, fratrem tuum vidi.

حم, ḥamun, id est socer; eodem etiam modo, ut بيت حمي النبي, baytu ḥamī n-nabīyi, domus soceri prophetae.

فم, famun, id est os (illud cuius casus genetivus est oris); hoc non solum vocalem longam habet sed etiam m consonantem amittit, ut fiat in nominativo فو, ; in accusativo فا, ; in genetivo في, . Tamen et regulares formas habet, ut os eius dici liceat in nominativo vel فوه, fūhu, vel فمه, famuhu; in accusativo vel فاه, fāhu, vel فمه, famahu; in genetivo vel فيه, fīhi, vel فمه, famihi.

ذو, ḏū, id est dominus sive possessor sive compos alicuius rei; hoc in solo statu constructo extat, neque ei pronomina agglutinantur. Nimirum sic declinatur: in nominativo ذو, ḏū; in accusativo ذا, ḏā; in genetivo ذي, ḏī.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
امرؤ, imruʾun, est vir; امرأة, imraʾatun, est femina. Hoc ex illo patet esse derivatum; quod etiam in lingua Hebraica, quamquam nomina ab Arabicis differunt, ita est et in Vulgata interpretatione apparet; legitur enim Geneseos II:XXIII haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est; quod nemo Latine primitus dixisset; non enim omnis femina virago vocari solet, sed interpres, ut puto, coactus est aliquod nomen invenire quod e nomine viri duceret originem, ut sententia sibi constaret.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Porro in horum nominum declinatione sunt quaedam peculiaria.

Imruʾun, ubi sine articulo definitivo ponitur, vocalem quae post r est sic mutat ut ultimae assimiletur, ad hunc modum: imruʾun (nom.), imraʾan (acc.), imriʾin (gen.).

Cum autem articulus definitivus adhibetur, utrumque nomen alif, quae in initio est, amittit atque in utroque a inter m et r intercedit, inter r autem et hamzam nulla vocalis est, ut fiant المرء, al-marʾu, ille vir, et المرأة, al-marʾatu, illa femina.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
إلا, ʾillā, coniunctio exceptionem significat; usurpatur ubi Latine nisi vel praeter vel similia dicuntur.

Cum ea in sententia negativa ponitur, nomen quod eam sequitur in eo casu manet quo esset si sententia negationem et coniunctionem non haberet, ut ما جاء إلا الولد, mā jāʾa ʾillā l-waladu, non venit nisi puer, nemo venit praeter puerum, venit solus puer.

Verum ubi sine negatione ponitur, casus accusativus sequitur, ut قام القوم إلا رجلا واحدا, qāma l-qawma ʾillā rajulan wāḥidan, surrexit populus praeter virum unum, id est omnes praeter eum.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ut aliquid non exstare significes, ponas hanc particulam negativam لا, , post eamque nomen casus accusativi n sono in exitu carens, ut fit in his لا رجل في الحديقة, lā rajula fi l-ḥadīqati, non vir in horto, id est nullus vir in horto est; vel in his notissimis verbis لا إله إلا اللّٰه, lā ʾilāha ʾillā llāhu, non est deus praeter Deum.


----------------------------------------------------

Iam omnia communicavi quae scripseram, sed plura posterius addam.
 
Top