De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Antequam plura de vocibus ac sententiis addo, videtur pauca de notis dicere. Inferius ergo notas Arabicas et earum nomina enumerabo; quos etiam singulae sonos designent, quantum potero, exponam. Eas quoque notas paene Latinas quibus Arabicae transcribuntur elucidabo.

Pleraeque notae Arabicae forma aliquantulum differunt prout aut solae per se aut in initio vocis aut in medio aut in fine scribuntur, itaque omnium horum exempla ponam. Praeterea vocales breves, nec non vocum exitus qui sunt -un et -in, plerumque non scribuntur; ergo ubi finem vocis dicam, nonnumquam significabo non id quod ultimum enuntiatur, sed quod ultimum scribitur.

- ا est alif. Haec a longam saepe designat, praecipue cum in media aut extrema voce est nec hamzam (de qua inferius dicetur) gerit, ut in his رجال, rijālun, id est viri, et لا,, id est non. In initio tamen vocis saepe brevis est, ut in articulo definitivo ال, al-, atque etiam alias vocales signare potest, ut in hoc ابن, ibnun, id est filius. Saepe etiam hamzam gerit, de qua plura inferius dicemus. Si hamza super alif posita est, ea vocalis quae hamzae sonum sequitur aut a est aut u. Si autem hamza subter alif est, vocalis est i. Quattuor vocum exempla ponam: أب, ʾabun, id est pater; أنوف, ʾunūfun, id est nasi; إلا, ʾillā, id est nisi (duae in hoc alif sunt: altera cum hamza et i litterae sono, altera a longam signans); امرأة, imraʾatun, id est femina (duas rursus hic alif habemus: alteram sine hamza et cum i litterae sono, alteram cum hamza et a litterae sono). Ponitur etiam alif ad signandum exitum casus accusativi status indefiniti, qui est -an, ut in hoc رجلا, rajulan, virum. Interdum etiam nullum omnino sonum habet, quod praecipue fit in exitu verborum temporis perfecti tertiae personae pluralis, ut in hoc كتبوا, katabū, scripserunt. Denique cum alif hamzam non gerens prima vocis littera est, plerumque post aliam vocem eliditur, ita ut scribatur quidem sed non enuntietur, ut in his الكتاب الكبير, al-kitābu l-kabīru, liber ille magnus.

- ب est ba. Scilicet b Latinae par est. In initio vocis sic scribitur ut in hoc بيت, baytun, id est domus. In medio ut in hoc نبي, nabīyun, id est propheta. In fine ut in hoc كتب, kataba, id est scripsit.

- ت est ta, t Latinae par. Exempla: in initio vocis: تكبر, takburu, magnus es; in medio: كتب, kataba, scripsit; in fine: بنت, bintun, filia.

- ث est tha et transcribi solet. Eum sonum signat quo haec Anglica incipiunt: think, thane, thin. In initio: ثوم, ṯūmun, allium. In medio: كثير, kaṯīrun, multus. In fine: بعث, baʿaṯa, misit.

- ج est jim et j transcribitur. Idem sonat atque j littera in his Anglicis: joy, jeans, jar. In initio vocis: جاء, jāʾa, venit. In medio: نجم, najmun, stella. In fine: خليج, ḵalījun, sinus maris.

- ح est hha et transcribitur. Hunc sonum satis explanare nequeo, neque ullum aliis in linguis novi cui eum comparare possim. Est quasi exspiratio quaedam. Vide sis 4:14. In initio vocis: حديقة, ḥadīqatun, hortus. In medio: نحن, naḥnu, nos. In fine (nec non rursus in medio): صحيح, ṣaḥīḥun, integer.

- خ kha vocatur et eius transcriptio est . Sonum facit eundem quem χ Graeca vel ch linguae Teutonicae. In initio vocis: خرج, ḵaraja, exiit. In medio: يخلق, yaḵluqu, creat. In fine: شيخ, šayḵun, senex vel princeps.

- د est dal, scilicet eadem ac d. In initio: دمشق, dimašqu, Damascus. In medio: وجدنا, wajadnā, invenimus. Item in fine: ولد, waladun, puer.

- ذ est dhal et transcribitur. Eius sonus idem est qui Anglice primus in his auditur: the, there, they. In initio: ذلك, ḏālika, ille. In medio: نذر, naḏara, vovit. Item in fine: أخذ, ʾaḵaḏa, cepit.

- ر est ra, par Latinae r. In initio: رجل, rajulun, vir. In medio: أمرنا , ʾamarnā, imperavimus. Item in fine: أمر, ʾamara, imperavit.

- ز vocatur zayn at transcribitur z. Idem sonat ac prima horum littera in lingua Anglica: zoo, zero, zebra. In initio: زجاج, zujājun, vitrum. In medio: نزل, nazala, descendit. Item in fine: حجز, ḥajaza, retinuit.

- س, cui nomen sin, s litterae par est. In initio: سمع, samiʿa, audivit. In medio: يسمع, yasmaʿu, audit. In fine: نفس, nafsun, anima.

- ش, cui nomen shin, š transcribitur et sonum habet eundem quem in lingua Anglica sh. In initio: شيخ, šayḵun, senex vel princeps. In medio: بشر, bašarun, homo. In fine: جيش, jayšun, exercitus.

- ص est sad et transcribitur. Similem atque s sonum habet, sed quodam modo graviorem, ut aiunt, cum quadam faucium constrictione. Hunc describere non sufficio, qua re vide 12:00. In initio: صلاة, ṣalātun, precatio. In medio: عصير, ʿaṣīrun, sucus. In fine: رقص, raqaṣa, saltavit.

- ض, cui nomen dad et transcriptio , sic a d littera ut ص ab s differt. Vide 12:39. In initio: ضل, ḍalla, erravit. In medio: يضل, yaḍillu, errat. In fine: ركض, rakaḍa, cucurrit.

- ط est toh et transcribitur. Sic a t ut ص ab s et ض a d differt. Vide 13:19. In initio: طاووس, ṭāwūsun, pavo. In medio: بطريق, biṭrīqun, patricius. In fine: خيط, ḵayṭun, filum.

- ظ est dhoh et transcribitur. Hanc alii enuntiant quasi sic a ذ ut ص ab s et ض a d et ط a t differat; alii quasi sic a ز. Vide 13:40, ubi quidem huic ذ similior fit. In initio: ظرف, ẓarfun, vas. In medio: عظيم, ʿaẓīmun, magnificus. In fine: وعظ, waʿaẓa, praedicavit.

- ع est ʿayn et ʿ transcribitur. Huius mirus est sonus e gutture proveniens. Vide 14:04. In initio: عبد, ʿabdun, servus. In medio: فعل, faʿala, fecit. In fine: سمع, samiʿa, audivit.

- غ ghain vocatur et eius transcriptio est . Sonus ei similior est quem in lingua Francogallica vel Teutonica r littera facit. Vide 14:28. In initio: غزال, ḡazālun, dorcas. In medio: صغير, ṣaḡīrun, parvus. In fine: صبغ, ṣabaḡa, tinxit.

- ف est fa, scilicet f litterae par. In initio: فعل, faʿala, fecit. In medio: نفعل, nafʿalu, facimus. In fine: أنف, ʾanfun, nasus.

- ق est qaf et q transcribitur. Q ipsi Latinae vel c litterae similem sonum habet, tamen ab iis et a kaf, de qua proxime dicetur, sic differt ut ص ab s etc. Vide 14:55. In initio: قوم, qawmun, populus. In medio: بقرة, baqaratun, vacca. In fine: خلق, ḵalaqa, creavit.

- ك, cui nomen kaf, k transcribitur et idem sonat quod Latine c. In initio: كبير, kabīrun, magnus. In medio: يكتب, yaktubu, scribit. In fine: ملك, malikun, rex.

- ل vocatur lam, l litterae par. In initio: لعن, laʿana, maledixit. In medio: خلق, ḵalaqa, creavit. In fine: أهل, ʾahlun, gens.

- م est mim et m sonat. In initio: مدينة, madīnatun, urbs. In medio: سمع, samiʿa, audivit. In fine: اسم, ismun, nomen.

- ن est nun et n sonat. In initio: نبي, nabīyun, propheta. In medio: منع, manaʿa, prohibuit. In fine: ابن, ibnun, filius.

- ه est ha, h litterae par. In initio: هر, hirrun, feles. In medio: نهر, nahrun, flumen. In fine: اللّٰه, allāhu, Deus.

- و est vav. Haec potest et v consonantem et u vocalem longam sonare. Ubi consonans est, w transcribi solet. In initio: ولد, waladun, puer. In medio: ملوك, mulūkun, reges. Item in fine: حلو, ḥulwun, suavis.

- ي est ya. Potest et i consonantem et i vocalem longam sonare. Ubi consonans est, y transcribi solet. In initio: يوم, yawmun, dies. In medio: بيت, baytun, domus. In fine: نبي, nabīyun, propheta.

- ء est hamza et ʾ transcribitur. Eum sonum signat, ut iam ante dixi, qui Anglice inter duas has voces, grade A, interponi potest ut ab his gray day differant. Vide 17:36. Hamza, cum interdum per se ponatur ut in fine huius ماء, māʾun, id est aqua, tamen saepe numero alteri litterae superponitur, quae littera potest esse alif, ut in hoc امرأة, imraʾatun, femina; aut vav, ut in hoc مؤمن, muʾminun, credens (in Deum); aut ya (orbata tamen iis punctis quae ei subiacere solent), ut in hoc ملائقة, malāʾikatun, angeli. Verum tamen ubi hamzam alif iunctam sonus i brevis sequitur, hamza non super alif ponitur sed sub ea, ut iam ante dictum est cum de alif ageremus, ut in hoc إلا, ʾillā, id est nisi. Regulas secundum quas hamza litterae huic aut illi superponitur nondum omnes didici.

Hae sunt praecipuae litterae Arabicae. De quibusdam tamen quasi aliis aliquarum formis adhuc dicendum est.

- ة est ta marbutah nec usquam, ut puto, ponitur nisi in fine quarundam vocum, plerumque generis feminini, quae t sonum ante exitum habent ut مدينة, madīnatun, urbs. Tamen vocis in fine sententiae vel ante quamvis pausam positae exitus solet non enuntiari; quod cum in voce hac littera desinente fit, ta marbutah sonum h litterae habet, ut ex hoc madīnatun fiat madīnah. Non igitur mirum, quod ta marbutah et formam ha litterae et duo illa puncta ta litterae habet, cum utriusque sonum signare possit. Interdum tamen etiam h sonus excidit, ut vox quasi a littera desinat.

- ى, quasi ya sine punctis, est alif maqsurah et in fine quarundam vocum a longam signat ut in hoc عيسى, ʿīsā, Iesus.

- آ est alif cum a longa et hamzae sono, ut in hoc آدم, ʾādamu, id est Adam.

Denique cur litterae aliter in initio vocis, aliter in medio, aliter in fine scribantur ea causa est quod litterae inter se conecti solent eoque fit ut litterarum formae quasi sponte variae fiant. Verum cum alif, dal, dhal, ra, vav sequenti litterae non conectantur, ut in quibusdam exemplis supra positis apparet (unum hic iterum ponam: ملوك, mulūkun, reges: vides و et ك non esse conexas sed spatium aliquod inter eas esse) utique fit ut littera quae unam harum sequitur eadem forma sit qua esset si nulla praecederet. Sic in hoc ملوك, mulūkun, reges, kaf littera eadem forma est quam habet ubi sola ponitur; in hoc رقص, raqaṣa, saltavit, qaf eadem forma est qua solet esse ubi prima vocis est.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Noli non lecta vavare. ;)
 

Bitmap

Civis Illustris
si vavo, Sarah vetat: "noli non lecta vavare!"
nec ridere licet, si qua iocosa lego.
meque eadem queritur maestis maerere repertis –
quantum aenigma quidem femina semper erit!
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
si vavo, Sarah vetat: "noli non lecta vavare!"
nec ridere licet, si qua iocosa lego.
meque eadem queritur maestis maerere repertis –
quantum aenigma quidem femina semper erit!
Tu quavis femina maius aenigma es atque perplexius. Verum enim vero aenigma es maximum.
Curnam?
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Minime extat!

Tamen et ego a brevem posuissem. Nam in lingua Anglica saepius /waw/ cum a brevi dicitur, ut puto, quamquam licet protrahere, si libet, et /wa:w/ dicere.
 

Bitmap

Civis Illustris
equidem Latine dico nec Anglice; qua in lingua aestimavi /vav/ licet corripi.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Porro ad nomen definiendum adhibetur haec particula ال, al, quae est similis illi Anglico the. Verum haec particula verbo sequenti agglutinatur ut unum omnino verbum ex eis fieri videatur (quod faciunt etiam pleraeque particulae Arabicae quae una tantum syllaba constant) et, cum eodem semper modo scribatur, tamen non semper pariter ex ore profertur, sed aliter aliis litteris sequentibus vel praecedentibus. Ubi vocalis praecedit, a littera in articulo iam non enuntiatur. Consonantibus sequentibus aliis l littera eadem manet, aliis assimilatur. Et soni a damnum et assimilationem l litterae notare licet in secunda parte huius الولد الصغير, al-waladu ṣ-ṣaḡīru.
Eae litterae quibus ل articuli assimilatur dicuntur solares; eae quibus non assimilatur, lunares.
In hoc enim الشمس, aš-šamsu, id est sol, assimilatur; in hoc autem القمر, al-qamaru, id est luna, non item.*

Solares sunt:

ت (t)
ث (ṯ)
د (d)
ذ (ḏ)
ر (r)
ز (z)
س (s)
ش (š)
ص (ṣ)
ض (ḍ)
ط (ṭ)
ظ (ẓ)
ل (l — nec aliter fieri potuit...)
ن (n)

Ut dicantur التوراة, at-tawrātu, Pentateuchus; الثوم, aṯ-ṯūmun, allium; الدنيا, ad-dunyā, quod inferius est, id est saeculum, haec vita inferior, mundana, mortalis; الذئب, aḏ-ḏiʾbu, lupus; الرسول, ar-rasūlu, apostolus; الزجاج, az-zujāju, vitrum; السموات, as-samāwātu, caeli; الشيخ, aš-šayḵu, senex vel princeps; الصلاة, aṣ-ṣalātu, precatio; الضاية, aḍ-ḍāyatu, lacus; الطين, aṭ-ṭīnu, lutum; الظرف, aẓ-ẓarfu, vas; النبي, an-nabīyu, propheta.

Lunares sunt:

ا (de qua vide supra)
ب (b)
ج (j)
ح (ḥ)
خ (ḵ)
ع (ʿ)
غ (ḡ)
ف (f)
ق (q)
ك (k)
م (m)
ه (h)
و (w)
ي (y)

Ut dicantur الابن, al-ibnu, filius; البنت, al-bintu, filia; الجنة, al-jannatu, paradisus, et sic deinceps.

*Porro ut in lingua Teutonica et in Anglica veteri, sic in Arabica sol feminini, luna masculini generis est.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Sunt etiam quaedam signa quae litteris addi licet ad eos sonos notandos qui litteris ipsis non ostenduntur.

Hoc ّ šaddah vocatur et consonanti impositum significat eam esse geminam (non enim solent eae consonantes quae longae sive geminae sunt bis scribi, ut Latine fit, sed semel tantum). Sic hoc رب, rabbun, dominus, licet ربّ scribi ut illam b pateat esse geminam. Hoc signum hodie saepius usurpatur (fateor autem me in praecedentibus id omisisse). De quibus tamen signis deinceps dicam, ea plerumque non nisi in libris discipulorum causa scriptis et in scripturis sacris et in quibusdam carminibus adhiberi solent, vel in aliis scriptis ad tollendam, si qua occurrit, ambiguitatem.

Fatḥah َ significat a vocalem sequi, ut in hoc المدينةَ, al-madīnata, urbem, definite. Idem signum quasi duplicatum indicat -an, ut in hoc مدينةً, madīnatan, urbem, indefinite.

Kasrah ِ significat i vocalem sequi, ut in hoc المدينةِ, al-madīnati, urbis, definite. Idem signum quasi duplicatum indicat -in, ut in hoc مدينةٍ, madīnatin, urbis, indefinite.

Ḍammah ُ significat u vocalem sequi, ut in hoc المدينةُ, al-madīnatu, urbs, definite. Idem signum quasi duplicatum indicat -un, ut in hoc مدينةٌ, madīnatun, urbs, indefinite.

Sukūn ْ significat nullam vocalem sequi, ut in hoc كتبتْ, katabat, illa scripsit.

Alif pugio ٰ significat a longam sequi. Cum enim plerumque a longa per alif litteram signetur, in quibusdam tamen vocibus alif illa scribi non solet: his alif pugionem adhiberi licet. Non tamen ita saepe adhibetur nisi in nomine Dei, cui paene semper imponitur: اللّٰه, allāhu, Deus.

Denique exemplum ponam partem unius surae in qua horum signorum multa adhibita sunt:

يا أَيُّهَا النّاسُ اتَّقوا رَبَّكُمُ الَّذي خَلَقَكُم مِن نَفسٍ واحِدَةٍ وَخَلَقَ مِنها زَوجَها وَبَثَّ مِنهُما رِجالًا كَثيرًا وَنِساءً
yā-ʾayyuhā n-nāsu ttaqū rabbakumu llaḏī ḵalaqakum min nafsin wāḥidatin wa-ḵalaqa minhā zawjahā wa-baṯṯa minhumā rijālan kaṯīran wa-nisāʾan (IV:I)
Quod paene verbum de verbo transferri licet hoc modo: O homines, cavete Dominum vestrum qui creavit vos ex anima una creavitque ex ea coniugem eius diffuditque ex ambobus viros multos et feminas.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quid malum maeres, @Bitmap ? Expone causam, quaeso.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba quorum secunda tertiaque consonantes principales eaedem sunt sic in imperfecto declinantur ut in omnibus paene personis secunda tertiaque consonantes in unam geminam coeant et illa vocalis quam inter eas esse oportuit ante eas ponatur. Tamen in iis personis quarum exitus consonanti incipit id non fit, sed declinatio regularis est, quae personae duae tantum sunt: secunda tertiaque feminina pluralis.

Unius verbi exemplum ponam:

يدلّ
yadullu
(ille) ostendit

يدلّان
yadullāni
(illi duo) ostendunt

يدلّون
yadullūna
(illi plures) ostendunt

تدلّ
tadullu
(illa) ostendit
vel
(o mas,) ostendis

تدلّان
tadullāni
(illae duae) ostendunt
vel
(o duo vel duae,) ostenditis

يدللن
yadlulna
(illae plures) ostendunt

تدلّون
tadullūna
(o plures mares,) ostenditis

تدلّين
tadullīna
(o femina,) ostendis

تدللن
tadlulna
(o plures feminae,) ostenditis

أدلّ
ʾadullu
ostendo

ندلّ
nadullu
ostendimus
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In lingua Latina habemus verba comparativa et superlativa. In Arabica vero haec unum sunt, quod elativum dicitur. Scilicet id sensum vel comparativum vel superlativum habere potest. Elativus gradus plerumque fit ad hunc modum. Licet fere cuiusvis vocis, dum regularis sit, tres consonantes principales pro huius ك ب ر, k b r, ponas nulla alia littera mutata et habebis istius vocis elativum.

أكبر
ʾakbaru
maior vel maximus

أكبر
ʾakbara
maiorem vel maximum
maioris vel maximi

أكبران
ʾakbarāni
maiores vel maximi (dual.)

أكبرين
ʾakbarayni
maiores vel maximos
maiorum vel maximorum (dual.)

أكبرون
ʾakbarūna
vel
أكابر
ʾakābiru
maiores vel maximi (pl.)

أكبرين
ʾakbarīna
vel
أكابر
ʾakābira
maiores vel maximos
maiorum vel maximorum (pl.)

كبرى
kubrā
maior vel maxima, et idem est in omnibus casibus

كبريان
kubrayāni
maiores vel maximae (dual.)

كبريين
kubrayayni
maiores vel maximas
maiorum vel maximarum (dual.)

كبريات
kubrayātun
vel
كبر
kubarun
maiores vel maximae (pl.)

كبريات
kubrayātin
vel
كبرا
kubaran
maiores vel maximas (pl.)

كبريات
kubrayātin
vel
كبر
kubarin
maiorum vel maximarum (pl.)
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus vocibus secunda consonans principalis est ي earum elativus sic in genere feminino singulari formatur ut secunda consonans atque u vocalis quae primam consonantem sequitur in u longam confundantur, ut ex hoc طيبة, ṭayyibatun, id est suavis, fiat طوبى, ṭūbā, suavior vel suavissima. Ceterae formae fiunt regulariter, ut et omnes earum vocum quibus secunda consonans principalis est و.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In earum vocum elativo quibus و aut ي tertia consonans principalis est plura a regulari differunt.

In masculino genere singulari pro tertia consonanti et vocis exitu a longa est, ut ex hoc دني, daniyyun, inferus, fiat أدنى, ʾadnā, inferior vel infimus, et id quidem in omnibus casibus idem est.

In feminino singulari regulariter declinatur praeterquam quod ي litteram loco tertiae consonantis habent etiam eae voces quibus initio tertia consonans و fuit; cumque post ي litteram alif maqsurah (ى) poni non liceat, in his formis a longa per alif celsam (ا) notatur, ut ex eadem voce qua supra fiat دنيا, dunyā, inferior vel infima.

In masculino numeri pluralis fracti (id est ea forma quae in regularibus secundum hoc
أكابر, ʾakābiru, fit) elativa huiusmodi vox sic paene contrahitur ut participum praesens numeri singularis, de quo vide supra. Sic fit أدان, ʾadānin, in nominativo et genitivo; أداني, ʾadāniya in accusativo.

In feminino pluralis fracti (quae forma in regularibus ad exemplar huius كبر, kubarun, fit) tertia consonans et exitus coeunt in ى, ut fiat دنى, quod idem per omnes casus manet et, ut videtur, in statu indefinito dunan, in definito dunā sonat.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vocum quibus secunda tertiaque consonantes eaedem sunt elativus in masculino singulari eo modo formatur ut secunda tertiaque consonantes in unam geminam coeant et ea vocalis quae in regulari voce secundam consonantem sequeretur post primam ponatur. Sic ex hoc جديد, jadīdun, novus, fit أجدّ, ʾajaddu, magis novus vel, si ita fas est dicere, novior, vel novissimus (non tamen videtur posse ultimum significare, ut Latina vox quae est novissimus, nisi forte Wiktionary non omnes sensus indicat). Ceterae formae fiunt regulariter.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
De usu elativi iam dicendum.

Potest vox elativa, ut iam supra scriptum est, sensum vel comparativum vel superlativum habere.

Ubi sensu comparativo est, ad cuiuscumque generis vel numeri nomen pertinet, in masculino genere ac numero singulari poni solet. Id autem ad quod comparatio fit ponitur post hanc praepositionem من, min, quae ad litteram ab vel ex significat sed hic in quam coniunctionem vel in ablativum comparationis transferri potest. Quaedam exempla ponam:

هو أعلم منّي
huwa ʾaʿlamu minnī
ille me scientior est

هي أعلم منك
hiya ʾaʿlamu minka
illa te scientior est

الأشياخ أعلم من الأطفال
al-ʾašyāḵu ʾaʿlamu mina l-ʾaṭfāli
senes pueris scientiores sunt

Ubi vero nulla vox est ad quam comparatio fiat, licet elativum in superlativum transferri, ut in illo notissimo اللّٰه أكبر, allāhu ʾakbaru, Deus maximus est, vel اللّٰه أعلم, allāhu ʾaʿlamu, Deus scientissimus est.

Cum autem elativo articulus definitivus praeponitur, tum fere patet sensum superlativum esse; quod cum fit, vocem elativam generi numeroque nominis ad quod pertinet oportet accommodari (nempe secundum leges Arabicas, quae a Latinis differunt et superius sunt expositae). Sic dicas هي العلمى, hiya l-ʿulmā, illa est scientissima, id est omnium, vel رأى من آيات ربّه الكبرى, raʾā min ʾāyāti rabbihi l-kubrā, vidit quaedam e signis domini sui maximis.

Porro nonnumquam vox elativa sensu superlativa in statu constructo ponitur et accedit ei nomen genetivum vel pronomen; quod ubi fit, vox elativa plerumque forma singularis est et masculina, quidquid est ad quod pertinet. Invenitur quidem interdum formae singularis et femininae, sed raro. Genetiva autem vox potest esse vel pluralis (sive forma sive sensu tantum) et definita, ut:

أكبر المدن
ʾakbaru l-muduni
maxima urbium

vel singularis et indefinita, ut:

أكبر مدينة
ʾakbaru madīnatin
urbs (omnium) maxima

Et, ut iam dictum est, voci elativae potest accedere pronomen, ut:

أعلمنا
ʾaʿlamunā
scientissimus nostrum

Praeterea licet, sive sensu comparativa sive superlativa est vox elativa, ad eam rem qua quis vel quid praestat significandam nomen accusativum addi. Id saepius fit ad definiendum elativum gradum earum vocum quae validum et multum et paucum significant. Quod ut illustrem haec exempla ponam:

كانوا أشدّ منّا قوّة
kānū ʾašadda minnā quwwatan
validiores quam nos viribus erant

هو أكثر منك مالا
huwa ʾakṯaru minka mālan
ille maior quam tu possessione (est)
id est, ille plura bona habet quam tu, ille te locupletior est

هو أكثرهم علما
huwa ʾakṯaruhum ʿilman
ille plurimus eorum scientia (est)
id est, ille doctissimus ex eis est, ille ex eis plurimum scit

هو أقلّ منها صدقا
huwa ʾaqallu minhā ṣidqan
ille paucior quam illa veritate (est)
id est, ille minus verax est quam illa
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
خير, ḵayrun, et شرّ, šarrun, nomina sunt quae bonam rem et malam rem, bonum et malum significant. Exempli gratia Geneseos II:IX lignumque scientiae boni et mali Arabice dicitur وَشَجَرَةَ مَعْرِفَةِ الْخَيْرِ وَالشَّرِّ, wa-šajarata maʿrifati l-ḵayri wa-š-šarri. Adiectiva non sunt, sed in adiectiva Latina transferri possunt, praesertim ubi cum من praepositione aut cum genetivo ponuntur; tum enim sensum comparativum aut superlativum habent, ut in his:

هي خير منّي
hiya ḵayrun minnī
ad litteram: illa bonum a me
id est: illa me melior est

هي خير النساء
hiya ḵayru n-nisāʾi
ad litteram: illa bonum mulierum
id est: illa optima mulierum est

هو شرّ من شيطان
huwa šarrun min šayṭānin
ad litteram: ille malum a daemone
id est: ille daemone peior est

إبليس هو شرّ شيطان
Iblīsu huwa šarru šayṭānin
ad litteram: Iblis, is malum daemonis
id est: Iblis pessimus omnium daemon est
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus verbis secunda consonans principalis est و aut ي, eorum imperfectum sic plerumque formatur ut illa consonans et vocalis quae sequitur in u longam si consonans erat و, in i longam si erat ي, confundantur. In eis tamen personis quarum exitus consonanti incipit, id est in secunda tertiaque feminina plurali, illa u aut i corripitur. Has leges illustret verbum quod est قام, qāma, id est surrexit, quod و secundam consonantem habuit:

يقوم
yaqūmu
(ille) surgit

يقومان
yaqūmāni
(illi duo) surgunt

يقومون
yaqūmūna
(illi plures) surgunt

تقوم
taqūmu
(illa) surgit
vel
(o mas,) surgis

تقومان
taqūmāni
(illae duae) surgunt
vel
(o duo vel duae,) surgitis

يقمن
yaqumna
(illae plures) surgunt

تقومون
taqūmūna
(o plures mares,) surgitis

تقومين
taqūmīna
(o femina,) surgis

تقمن
taqumna
(o plures feminae,) surgitis

أقوم
ʾaqūmu
surgo

نقوم
naqūmu
surgimus

In paucis tamen verbis, quale est نام, nāma, dormivit, quorum secunda consonans fuit و et sequens vocalis in imperfecto a, hae in a longam coeunt, quae item in secunda tertiaque persona feminina plurali corripitur, ut verbum praedictum sic declinetur:

ينام
yanāmu
(ille) dormit

ينامان
yanāmāni
(illi duo) dormiunt

ينامون
yanāmūna
(illi plures) dormiunt

تنام
tanāmu
(illa) dormit
vel
(o mas,) dormis

تنامان
tanāmāni
(illae duae) dormiunt
vel
(o duo vel duae,) dormitis

ينمن
yanamna
(illae plures) dormiunt

تنامون
tanāmūna
(o plures mares,) dormitis

تنامين
tanāmīna
(o femina,) dormis

تنمن
tanamna
(o plures feminae,) dormitis

أنام
ʾanāmu
dormio

ننام
nanāmu
dormimus
 
Top