De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In sententiis condicionalibus quae ad id quod fieri vel factum esse potest pertinent ponitur pro illo Latino si hoc إن, ʾin. Protaseos verbum potest esse vel perfectum vel iussivum fere sine ulla, ut videtur, sensus differentia; tamen si negativa est protasis, plerumque iussivum est cum hac particula negativa لم, lam. Apodoseos autem verbum saepius vel perfectum vel iussivum est sed etiam imperfectum aut imperativum esse potest. At cum negativa apodosis est iussivum esse solet cum لم particula.

Sunt autem sententiae condicionales, quacumque forma verbum habent, quasi sine tempore, ut fere non nisi e circumstantia sciri possit quod ad tempus pertineant. Sic utrumque horum إن فعلوا ذلك ظلموا, ʾin faʿalū ḏālika ẓalamū, cum verbis perfectis, et إن يفعلوا ذلك يظلموا, ʾin yafʿalū ḏālika yaẓlimū, cum verbis iussivis, significare potest vel si illud fecerunt, iniuriam commiserunt vel si illud faciunt, iniuriam committunt vel si illud fecerint, iniuriam commiserint.

Potest tamen in apodosi tempus patefieri addita particula س, sa- vel سوف, sawfa ad futurum indicandum, قد, qad ad praeteritum. Cum autem hae particulae adhibentur, solet etiam ف, fa-, quae huic tum est similis, in initio apodoseos poni. Sic dicas:

إن تكفروا فستأكلكم النار
ʾin takfurū fa-sa-taʾkulukumu n-nāru
Si a fide desciveritis, ignis vos consumet.

إن لم يكن صالحا فقد كان أبوه ظالما من قبله
ʾin lam yakun ṣāliḥan fa-qad kāna ʾabūhu ẓāliman min qablihi
Si non est pius, fuit ante eum pater eius iniustus (id est, ea causa est cur sit impius).

Licet et in protasi ad praeteritum significandum hoc كان, kāna, saepe autem simul cum illo قد, qad, poni. Hic quoque apodosis ف, fa-, particula incipere solet. Sic dicas:

إن كنت قد فعلت ذلك فظلمت
ʾin kunta qad faʿalta ḏālika fa-ẓalamta
Si illud fecisti, iniuriam commisisti.

Solet etiam apodosin ف, fa-, particula introducere ubi verbo apodoseos praeposita est particula negativa quaevis praeter has لم, lam, et ما, ; et ubi apodosis nominalis est, id est nomine aut pronomine incipit, saepe sine ullo verbo, ut إن فعلت ذلك فأنت ظالم, ʾin faʿalta ḏālika fa-ʾanta ẓālimun, si facis illud tum tu iniustus, id est si illud facis, iniustus es; et ubi in ea quid imperatur, ut إن تفعل ذلك فاخرج من المدينة, ʾin tafʿal ḏālika fa-ḵruj mina l-madīnati, si illud fecisti, urbe egredere vel إن يفعل ذلك فليخرج من المدينة, ʾin yafʿal ḏālika fa-l-yaḵruj mina l-madīnati, si illud fecit, urbe egrediatur.

Praetera nosse prodest sententias quibus insit إذا, ʾiḏā, cum et من, man, qui vel quisquis, interdum similes condicionalibus esse et leges fere easdem sequi (tamen post إذا, ʾiḏā, in protasi iussivus rarius invenitur).

Denique quoddam sententiae condicionalis genus coniunctione caret, solo verbo imperativo in protasi ac iussivo in apodosi constat, sic: اذكروني أذكركم, uḏkurūnī ʾaḏkurkum, mementote mei: vestri meminero, id est si memineritis mei, ego quoque vestri meminero.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In iis autem sententiis condicionalibus quibus agitur de re quae profecto non fit vel facta non est nec fieri posse putatur, ubi Latine quidem coniunctivus imperfectus aut plus quam perfectus usurpatur, haec coniunctio si in لو, law, transfertur, verbum autem est perfectum. Videlicet in huius quoque modi sententiis quo de tempore agatur e circumstantia coniciendum est. Primo autem apodoseos verbo nonnumquam ل, la-, particula praeponitur. Sic dicas:

لو فعلوا ذلك، لكانوا من الظالمين
law faʿalū ḏālika, la-kānū mina ẓ-ẓālimīna
Si illud facerent, iniusti (ad litteram: ex iniustis) essent.
Vel:
Si illud fecissent, iniusti fuissent.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Interdum in voce demonstrativa quae est ذلك, ḏālika, id est ille, atque in feminina eius forma quae est تلك, tilka, fit aliquid mirissimum. Cum enim eius vocis finis, -ka, idem ac pronomen secundae personae masculinae et singularis sonet, fit ut quis id ipsum putet esse et, si vel feminam vel duo homines vel plures alloquatur, generi numeroque accommodari oportere: itaque fiunt ḏāliki et tilki si quis feminam; ذلكما, ḏālikumā, et تلكما, tilkumā, si duo; ذلكم, ḏālikum, et تلكم, tilkum, si plures; ذلكنّ, ḏālikunna, et تلكنّ, tilkunna, si plures feminas alloquitur. Id fieri videas in surae septimae versu XXII ubi Deus Adam Evaeque sic dicit: ألم أنهكما عن تلكما الشجرة, ʾa-lam ʾanhakumā ʿan tilkumā š-šajarati, nonne vos ab illa arbore prohibui, ubi demonstrativum quod ad arborem pertinet, تلكما, tilkumā, quasi pronomine duali secundae personae desinit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Declinatio passiva verborum regularium in imperfecto eadem est atque activa praeterquam quod in initio verbi pro a vocali est u, post secundam autem consonantem principalem pro a aut i aut u est semper a. Sic dicas yufʿalu, (ille) fit; yufʿalāni, (illi duo) fiunt; yufʿalūna, (illi plures) fiunt; et sic deinceps. (Sunt quidem Latina illa fit et fiunt forma activa, sed pro his passivis facitur et faciuntur, quae minus in usu sunt, usurpantur. Illa videlicet Arabica yufʿalu et yufʿalāni et yufʿalūna et cetera sunt prorsus ac regulariter passiva, quasi si dicas facitur et faciuntur ac sic per omnes personas.)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus و aut ي secunda consonans principalis est, ea in imperfecto passivo medium inter primam ac tertiam consonantem principalem nihil aliud habent quam a longam in omnibus personis, ut ex verbo dicendi quod est قال fiant يقال, yuqālu; يقالان, yuqālāni; يقالون, yuqālūna, et cetera.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quae و aut ي tertiam consonantem habent, ea in imperfecto passivo in initio quidem ut cetera u brevem, exitus vero eosdem habent qui sunt verborum imperfecti a longae in voce activa.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Denique imperfectum passivum non solum aliquid fieri, sed etiam fieri posse vel licere vel oportere significare potest; sic لا يقال ذلك, lā yuqālu ḏālika est vel non dicitur illud vel dici non potest illud vel dici non licet illud vel dici non oportet illud.
 

Bitmap

Civis Illustris
quid vetat ante tuum genibus succumbere membrum?
femina Bitmap ero; virque Adrianus eris.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Est quidam verborum modus quasi vim maiorem habens, ut puta fixum propositum aut vehementem prohibitionem significans. Is fit e modo coniunctivo plerumque accedente hoc exitu -nna. Tamen in dualibus personis extremus sonus est i, non a; in secunda persona feminina et singulari i longa coniunctivi corripitur; item in personis masculinis et pluralibus u ex longa brevis fit; in personis femininis pluralibus a extrema coniunctivi protrahitur et post n geminam vocalis est i.

Sic fiunt:

Tert. pers. masc. sg.: يفعلنّ, yafʿalanna
Tert. pers. masc. dual.: يفعلانّ, yafʿalānni
Tert. pers. masc. pl.: يفعلنّ, yafʿalunna
Tert. pers. fem. sg. et sec. pers. masc. sg.: تفعلنّ, tafʿalanna
Tert. pers. fem. dual. et sec. pers. masc. et fem. dual.: تفعلانّ, tafʿalānni
Tert. pers. fem. pl.: يفعلنانّ, yafʿalnānni
Sec. pers. masc. pl.: تفعلنّ, tafʿalunna
Sec. pers. fem. sg.: تفعلنّ, tafʿalinna
Sec. pers. fem. pl.: تفعلنانّ, tafʿalnānni
Prim. pers. sg.: أفعلنّ, ʾafʿalanna
Prim. pers. pl.: نفعلنّ, nafʿalanna

Hae itaque formae usurpantur saepe ad fixum propositum vel rem certe futuram exprimendam, praemissa la- particula, ut in hoc لأقتلنّك, la-ʾaktulannaka, quod fere sic Latine transferri potest: prorsus te occidam vel certe te occidam vel, ut ita dicam, quamquam Mohammedani per Herculem iurare minime solent, te hercle occidam. Etiam saepe ponuntur post particulam ad aliquid vehementer vetandum, ut لا تفعلنّ, lā tafʿalanna, id est fere nequaquam feceris.

Porro contrahi possunt hae formae omnes prater duales et femininas plurales (id est quaecumque hoc -ānni desinunt), ut pro iis quae supra positae sunt fiant:

Tert. pers. masc. sg.: يفعلن, yafʿalan
Tert. pers. masc. pl.: يفعلن, yafʿalun
Tert. pers. fem. sg. et sec. pers. masc. sg.: تفعلن, tafʿalan
Sec. pers. masc. pl.: تفعلن, tafʿalun
Sec. pers. fem. sg.: تفعلن, tafʿalin
Prim. pers. sg.: أفعلن, ʾafʿalan
Prim. pers. pl.: نفعلن, nafʿalan

Eae autem formae quae hoc -an desinunt interdum, praesertim in Corano, per alif in fine scribuntur, ut fit in accusativo indefinitivo: يفعلا, yafʿalan, etc.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Hactenus de simplicibus tantum verbis diximus. Sed potest omne fere verbum variis modis augeri ut simplicis significationi aliquid accedat. Auctorum verborum novem, ut lego, sunt genera. Simplex quidem verbum formae primae esse dici solet, ceterae autem formae secunda et tertia quartaque et sic deinceps nuncupantur usque ad decimam. Cum nullum verbum sit qui novem formas omnis habeat, pleraque tamen verba in pluribus extant.

Liber quem lego de septima primum forma dicit, quae sensum quasi vocis mediae habet ut, cum Latine dicas aliquid non ab aliquo, sed quasi per se frangi, id Arabice ea forma exprimi possit.

Ad faciendam autem eam verbum augetur ن, n, littera primae consonanti principali praeposita, ac quaedam vocales mutantur, ut ex verbo frangendi quod est كسر, kasara, fiat in perfecto انكسر, inkasara (alif quidem qua incipit elidibilis est), id est fractus est (sive olim fractum esse sive in eo nunc statu esse significare velis), et in imperfecto ينكسر, yankasiru, id est frangitur vel frangetur vel frangi potest. Cetera nimirum per personas et modos pariter atque in forma prima mutantur. Participium autem fit ad hunc modum: منكسر, munkasira, et significat fere fragilem vel qui frangi possit; nomen verbale sic: انكسار, inkisārun, id est fere frangi vel, ut ita dicam, fractio sed passivo mediove tantum sensu.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ut formae septimae ن (n) littera ante primam consonantem principalem, sic formae octavae ت (t) post eam addita propria est. Octava autem forma et ipsa quasi vocem quandam mediam efficit sed, cum verba septimae semper intransitiva sint, octavae nonnulla sunt transitiva. Porro significant saepe id quod quis sibi vel sua causa facit. Ut exempla ponam: سمع, samiʿa, primae formae, est audivit; استمع vero, istamaʿa, est audivit non casu, sed consulto; aut, ut alio verbo dicam, auscultavit. Nempe qui auscultat, ideo auscultat quod auscultare vult, ergo id quodam modo sua causa facit. أخذ, ʾaḵaḏa, est capere; اتّخذ autem, ittaḵaḏa, sibi assumere vel suscipere vel adoptare.

Declinantur autem formae octavae verba in voce activa eodem modo quo septimae, videlicet praeter eam quam dixi consonantem. In voce passiva vero sic in perfecto: انتظر, untuẓira, id est expectatus est; in imperfecto sic: ينتظر, yuntaẓaru; cetera regulariter per modos et personas. Participium passivum est منتظر, muntaẓarun.

Praeterea quaedam primae consonantes illi ت (t) huius formae assimilantur aut haec t rursus illis assimilatur aut aliae mutationes fiunt.

Sic prima و (w) in t evadit, ut ex hoc وحد, waḥada, id est unicus fuit, fiat اتّحد, ittaḥada, se univit vel se iunxit.

Primae د (d) et ط () et ظ () t litteram in se mutant, ut ex hoc دعا, daʿā, id est vocavit, fiat ادّعى, iddaʿā, id est affirmavit; et ex hoc طلع, ṭalaʿa, id est ascendit, fiat اطّلع, iṭṭalaʿa, id est inquisivit; et ex hoc ظلم, ẓalama, id est iniuriam fecit, fiat اظّلم, iẓẓalama, id est iniuriam toleravit.

Prima ذ () in د (d) mutatur et rursus t litteram in se mutat, ut ex hoc ذكر, ḏakara, id est memoravit, fiat ادّكر, iddakara, id est memoria tenuit. Vidi tamen in Wikitionary et اذّكر, iḏḏakara, sine assimilatione extare.

Primae ص () et ض () t litteram in ط () mutant, ut ex hoc صلح, ṣalaḥa, id est pius vel probus vel aptus fuit, fiat اصطلح, iṣṭalaḥa, id est consensit; et ex hoc ضرّ, ḍarra, id est laesit, fiat اضطرّ, iḍṭarra, id est coegit.

Prima ز (z) t litteram in d mutat, ut ex hoc زهر, zahara, id est luxit, fiat ازدهر, izdahara, id est floruit.

Prima hamza plerumque nihil mutat, tamen in paucis verbis, ut أخذ, ʾaḵaḏa, t litterae assimilatur. Id enim superius videre licet in illo اتّخذ, ittaḵaḏa.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Et in septima forma et in octava pars media verborum quibus و aut ي secunda consonans principalis est tota in a longam confunditur ubique in voce activa praeter modum iussivum et imperativum et nomen verbale. Fit enim, exempli gratia, formae octavae اختار, iḵtāra, id est elegit, et يختار, yaḵtāru, id est eligit, sed in iussivo et in imperativo, cum non liceat ante consonantem qua vox nullo accedente exitu desinit vocalem longam esse, a illa longa corripitur, ut fiant يختر, yaḵtar, et اختر, iḵtar; in nomine autem verbali secunda consonans restituitur sed semper ي est, scilicet etiam si و fuit in ي mutatur, ut fiat nomen verbale ad hoc exemplar: اختيار, iḵtiyārun.

In passiva vero voce temporis perfecti pars media verbi i longam facit, ad hunc modum: اختير, uḵtīra, id est electus est. In imperfecto nihil a voce activa mutatur praeter vocalem quae primam consonantem principalem praecedit, quae fit u, ut solet. Sic dicas يختار, yuḵtāru, et cetera. Participium in passiva idem omnino atque in activa voce est, hoc modo: مختار, muḵtārun, eligens aut electus.

Ceterum mentione dignum videtur illud electionis verbum quod in exemplis posui eiusdem radicis esse ac vocem bonitatis quae est خير, de qua ante dixi.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quae autem verba septimae octavaeque formae tertiam consonantem و aut ي habent, ea ad hunc modum se habent in voce activa:

In perfecto ابتغى, ibtaḡā, id est appetivit.
In imperfecto يبتغي, yabtaḡī.
In coniunctivo يبتغي, yabtaḡiya.
In iussivo يبتغ, yabtaḡi.
In imperativo ابتغ, ibtaḡi.
In participio مبتغ, mubtaḡin casu nominativo et genetivo, accusativo vero مبتغيا, mubtaḡiyan.

Vox passiva sic fit:

In perfecto ابتغي, ubtuḡiya.
In imperfecto يبتغى, yubtaḡā.
In coniunctivo idem, in ea quidem persona; nam per personas ubique exitus mutantur, quod minime mireris, ad exemplar verbi quod est رمى, ramā, et species coniunctivi in aliquibus personis differt ab imperfecto.
In iussivo يبتغ, yubtaḡa.
In participio مبتغى, mubtaḡan, quod sic declinatur:

In genere masculino مبتغى, mubtaḡan, est in statu indefinito idem in omnibus casibus; in definito autem statu eodem modo scribitur sed mubtaḡā dicitur, item in omnibus casibus. Species numeri dualis est et in definito et in indefinito statu مبتغيان, mubtaḡayāni, in casu recto, in obliquo autem مبتغيين, mubtaḡayayni. Numeri pluralis مبتغون, mubtaḡawna, in recto; مبتغين, mubtaḡayna, in obliquo.

In genere feminino est in numero singulari مبتغاة, mubtaḡātun, in duali مبتغاتان, mubtaḡātāni, in plurali مبتغيات, mubtaayātun; atque horum omnium exitus sic ut semper per casus statusque mutantur.

Denique nomen verbale, quod sensu vel activo vel passivo esse potest, est ابتغاء, ibtiḡāʾun.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Haec يا ليت, yā layta, vel hoc solum ليت, layta, ponitur ubi quid optatur quod fieri non potest. Sequitur autem subiectum in casu accusativo positum (quod si pronomen est, illi ليت agglutinatur et in prima persona singulari est ني, -nī) ac verbum, si non negatur, perfectum, si negatur, iussivum cum hac particula negativa لم, lam.

Duo exempla ponam:

ليتني كنت طيرا فأطير
laytanī kuntu ṭayran fa-ʾaṭīra
Utinam volucris essem ut volarem!

يا ليت ربّه لم يخلقه
yā layta rabbahu lam yaḵluqhu
Utinam dominus eius ne creasset eum!
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vox deminutiva plerumque fit hoc modo, ut post primam consonantem ponas u, post secundam ay. Sic جبل, jabalun, est mons, جبيل, jubaylun est monticulus sive collis; عبد, ʿabdun, est servus, عبيد, ʿubaydun est servolus. Ac, mirum, etiam quaedam praepositiones deminuuntur, ut ex hoc قبل, qabla, id est ante, fiat قبيل, qubayla, paulo ante.

Eae autem voces quarum in radice tertia consonans و aut ي fuit (quae, ut bene sciet qui priora legit, non ubique manent) sic deminuuntur ut pro tertia consonanti semper ponatur ي, ut in hoc أبيّ, ʾubayyun, paterculus, ex illo أب, ʾabun, pater, cuius radix est ء ب و‎.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Eae autem voces quarum in radice tertia consonans و aut ي fuit (quae, ut bene sciet qui priora legit, non ubique manent) sic deminuuntur ut pro tertia consonanti semper ponatur ي, ut in hoc أبيّ, ʾubayyun, paterculus, ex illo أب, ʾabun, pater, cuius radix est ء ب و‎.
Talia autem ubi eis possessivum primae personae singularis accedit, exitum amittunt et possessivum ya sonat, ut in hoc أبيّ, ʾubayya, id est meus paterculus sive pater carus.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Numeri ab undecim ad undeviginti sic se habent. Nullus eorum pro casu declinatur praeter duodenarium. Undenarii et duodenarii prima pars generi nominis ad quod pertinent accommodatur, prima pars ceterorum praepostere, ut ita dicam, accommodatur, ut fit in numeris a tribus ad decem. Id est, si nomen quod numeratur masculinum est, prima illa numeri pars formam habet femininam; si nomen femininum, masculinam. Altera vero pars numeri, quae decem significat, regulariter genus sequitur. Nomen quod numeratur, si post numerum ponitur, formam capit indefinitam et singularem et accusativam.

Hi ergo sunt numeri si ad nomen masculinum pertinent:

أحد عشر ولدا
ʾaḥada ʿašara waladan
undecim pueri

اثنا عشر ولدا
iṯnā ʿašara waladan
duodecim pueri
Et in obliquo:
اثني عشر ولدا
iṯnay ʿašara waladan

ثلاثة عشر ولدا
ṯalāṯata ʿašara waladan
tredecim pueri

أربعة عشر ولدا
ʾarbaʿata ʿašara waladan
quattuordecim pueri

خمسة عشر ولدا
ḵamsata ʿašara waladan
quindecim pueri

ستّة عشر ولدا
sittata ʿašara waladan
sedecim pueri

سبعة عشر ولدا
sabʿata ʿašara waladan
septemdecim pueri

ثمانية عشر ولدا
ṯamāniyata ʿašara waladan
duodeviginti pueri

تسعة عشر ولدا
tisʿata ʿašara waladan
undeviginti pueri

Cum feminino autem nomine tales:

إحدى عشرة بنتا
ʾiḥdā ʿašrata bintan
undecim filiae

عشرة بنتا اثنتا
iṯnatā ʿašrata bintan
duodecim filiae
Et in obliquo:
اثنتي عشرة بنتا
iṯnatay ʿašrata bintan

ثلاث عشرة بنتا
ṯalāṯa ʿašrata bintan
tredecim filiae

أربع عشرة بنتا
ʾarbaʿa ʿašrata bintan
quattuordecim filiae

خمس عشرة بنتا
ḵamsa ʿašrata bintan
quindecim filiae

ستّ عشرة بنتا
sitta ʿašrata bintan
sedecim filiae

سبع عشرة بنتا
sabʿa ʿašrata bintan
septemdecim filiae

ثماني عشرة بنتا
ṯamāniya ʿašrata bintan
duodeviginti filiae

تسع عشرة بنتا
tisʿa ʿašrata bintan
undeviginti filiae

Potest autem articulus definitivus poni vel ante totum hoc, id est numerum et nomen, sic: الأحد عشر ولدا, al-ʾaḥada ʿašara waladan, undecim illi pueri, vel et ante nomen regulariter declinatum numeroque praepositum et ante numerum, sic: الأولاد الأحد عشر, al-ʾawlādu l-ʾaḥada ʿašara, item undecim illi pueri.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Formae secundae verba propriam habent secundam consonantem principalem geminatam ubique nisi in nomine verbali. Sensus autem horum est quasi efficiendi aliquid in aliquo vel aliqua re, ut certo modo sit aut videatur aut quid ei fiat. Ut rem exemplis illustrem: ex hoc نزل, nazala, id est descendit, fit formae secundae نزّل, nazzala, id est effecit ut descenderet, demisit vel simile. Ex hoc علم, ʿalima, id est scivit, fit علّم, ʿallama, id est docuit. Ex hoc كذب, kaḏaba, id est mentitus est, fit كذّب, kaḏḏaba, id est mendacii accusavit aut falsum esse putavit. Ex hoc كبر, kabura, id est magnus fuit aut factus est, fit كبّر, kabbara, id est magnificavit. Quaedam talia nullam formam simplicem ut verba habent sed nominibus tantum respondent, ut puta نوّر, nawwara, id est illuminavit, ex hoc نور, nūrun, id est lux.

Exemplar autem mutationis per tempora modosque hoc est. Exitus variarum personarum tales sunt quales semper.

In perfecto activo كبّر, kabbara, magnificavit. In perfecto passivo كبّر, kubbira, magnificatus est.
In imperfecto activo يكبّر, yukabbiru, magnificat. In imperfecto passivo يكبّر, yukabbaru, magnificatur.
In coniunctivo activo يكبّر, yukabbira. In coniunctivo passivo يكبّر, yukabbara.
In iussivo activo يكبّر, yukabbir. In iussivo passivo يكبّر, yukabbar.
In imperativo كبّر, kabbir, magnifica. Imperativi vox passiva nulla est.
Participium activum est مكبّر, mukabbirun, magnificans. Participium passivum مكبّر, mukabbarun, magnificatus.
Nomen verbale تكبير, takbīrun, magnificatio, quo etiam nomine vocatur haec locutio اللّٰه أكبر, allāhu ʾakbaru, Deus maximus est.

Quae autem verba secundam consonantem principalem و aut ي habent, iis ea consonans in forma secunda plene restituitur, ut patet in hoc خوّف, ḵawwafa, id est terruit, quod est ex illo خاف, ḵāfa, timuit.
 
Top