De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Participium passivum مكبّر, mukabbarun,
Tale participium est nomen prophetae quod est محمّد, muḥammadun. Vides idem exemplar esse; sic enim se utrumque verbum habet ut sit mu, prima consonans, a vocalis, secunda consonans geminata, a vocalis, consonans tertia, exitus. Nomen autem prophetae significat laudatum vel etiam laudandum, cum participia passiva Arabica nonnumquam sensum gerundivi habeant.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba quorum tertia consonans principalis est و aut ي se in forma secunda habent ad exemplar huius ولّى, wallā, id est aversus est vel fugit:

In perfecto activo ولّى, wallā, quod quidem exitus habet eosdem quos illud رمى, ramā. In perfecto passivo ولّى, wulliya; huic exitus iidem qui illi لقي, laqiya.
In imperfecto activo يولّي, yuwallī, exitibus iisdem quos habet يرمي, yarmī, id est imperfectum activum illius رمى, ramā. In imperfecto passivo يولّى, yuwallā; hoc exitus eosdem habet quos illud يلقى, yalqā, id est imperfectum activum illius لقي, laqiya.
In coniunctivo activo يولّي , yuwalliya, exitus mutans ad exemplar illius يرمي, yarmiya, id est coniunctivi illius رمى, ramā. In coniunctivo passivo يولّى, yuwallā, cuius exitus exemplar sequuntur modi coniunctivi verbi quod est لقي, laqiya.
In iussivo activo يولّ, yuwalli, exitus habens ad exemplar huius يرم, yarmi, ex verbo quod est رمى, ramā. In iussivo passivo يولّ, yuwalla, cui exitus iidem qui illi يلق, yalqa, id est iussivo illius لقي, laqiya.
In imperativo modo, qui in activa tantum voce extat, ولّ, walli, cum exitibus nimirum ad exemplar imperativi verbi quod est رمى, ramā.
Participium activum est مولّ, muwallin, passivum مولّى, muwallan; exitus autem utriusque iidem ac participiorum verborum formae septimae et octavae quae و aut ي tertiam consonantem principalem habent.
Denique nomen verbale est تولية, tawliyatun.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Iam ante diximus pronominum personalium in lingua Arabica duo esse genera, quorum altera sola per se ut vocabula integra ponantur, altera fini vocis alterius agglutinentur. Illa quae per se ponuntur non nisi nominativa sunt, altera vero possunt vel verbo particulaeve agglutinata accusativa esse vel nomini praepositionive genetiva, eadem semper servata forma.

Sunt autem ut in Latina sic in Arabica lingua quaedam verba quibus duo obiecta accedant, ut puta in Latina hoc doceo vel hoc rogo. Quod ubi Arabice fit et obiecta pronomina sunt, obiecta ambo verbo agglutinari licet, ordo autem eorum is est ut pronomen primae personae pronomine secundae prius ponatur, rursusque pronomen secundae prius pronomine tertiae, sic:

علّمكه
ʿallamakahu
te id docuit

ʿallama autem est docuit, ka est te, hu est eum vel id.

Hoc tamen saepius in antiquiore lingua fiebat, postea alia constructio increbruit, in qua ponitur vox haec إيّا, ʾiyyā, cuius de usibus dicam. Ea vox nihil per se significat, sed usurpatur eo tantum ut pronomina, quae sola poni non possunt, sustineat ubi quandam ob causam nulli alteri voci agglutinantur. Id potest fieri, ut praemisi, ubi duo obiecta sunt, ut hoc علّمكه, ʿallamakahu, etiam dicatur علّمك إيّاه, ʿallamaka ʾiyyāhu. Item adhibetur vox illa pronominis baiula ubi pronomen ad vim ipsius augendam vel ante verbum ponitur, ut in his إيّاك نعبد, ʾiyyāka naʿbudu, te adoramus, id est te nec quemquam alium; vel etiam repetitur, ut in his فإيّاك لأقتلنّك, fa-ʾiyyāka la-ʾaqtulannaka, quod est fere te igitur, prorsus occidam te! Post coniunctiones quoque quasdam ponitur quibus ipsis pronomen agglutinari non solet, ut in his إنّي وإيّاك نعلم هذا, ʾinnī waʾiyyāka naʿlamu hāḏā, ego et tu hoc scimus. (Sunt autem hic subiecta accusativa nec nominativa, quia illa particula ʾinna qua sententia incipit subiecta in accusativum semper vertit.)
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Forma verborum quinta est quasi vox media secundae. Sic hoc secundae كبّر, kabbara, est magnificavit, hoc autem quintae تكبّر, takabbara, est fere se magnificavit, id est gloriatus est. Quae verba formae secundae unum obiectum capiunt sive, ut ita dicam, semel transitiva sunt, iis verba formae quintae respondent intransitiva. Quae vero formae secundae duo obiecta capiunt, quae bis transitiva dixerim, iis respondent formae quintae semel transitiva.

Declinantur autem verba formae quintae in hunc modum (exitus nempe personarum casuumque idem sunt qui esse solent). Proprium huius formae est ut hoc ta- primae consonanti principali praeponatur.

In perfecto activo تعلّم, taʿallama, id est doctus est vel didicit comperitve. In perfecto passivo تعلّم, tuʿullima, id est fere, ut puto, compertum est.
In imperfecto activo يتعلّم, yataʿallamu. In imperfecto passivo يتعلّم, yutaʿallamu.
In coniunctivo activo يتعلّم, yataʿallama. In coniunctivo passivo يتعلّم, yutaʿallama.
In iussivo activo يتعلّم, yataʿallam. In iussivo passivo يتعلّم, yutaʿallam.
In imperativo تعلّم, taʿallam.
In participio activo متعلّم, mutaʿallimun. In participio passivo متعلّم, mutaʿallamun.
In nomine verbali تعلّم, taʿallumun.

Ubi verbi prima consonans principalis una harum est:

ت (t)
ث (ṯ)
ط (ṭ)
د (d)
ذ (ḏ)
ض (ḍ)
س (s)
ص (ṣ)
ز (z)
ظ (ẓ)
ش (š)
ج (j)

interdum vocalis ex hoc ta- perit et t littera sequenti litterae assimilatur. Quo si fit ut verbum duabus consonantibus incipiat, praeponitur alif, quae, ut solet, post quamvis vocalem elidetur. Ut exemplum aliquod ponam, ex hoc تصدّق, taṣaddaqa, id est dedit eleemosynam, fieri potest (sed necesse non est fieri) اصّدّق, iṣṣaddaqa.

Porro ubi duo ta continuantur, ut puta in hoc تتنزّل, tatanazzalu, id est mas descendis vel illa descendit, alterum excidere potest, ut ex illo verbo fiat تنزّل, tanazzalu. Ubi vero tria ta continuantur, non solum potest unum ex iis excidere, sed paene necesse est ita fieri, ut in hoc تتبّع, tatabbaʿu, id est mas persequeris vel illa persequitur, facto ex hoc تتتبّع, tatatabbaʿu, quod sane ridiculum est.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Adiectiva quaedam fiunt ad hoc exemplar xaxīx, quandam ex verbo qualitatem significantia. Haec adiectiva ex eis saepissime verbis fiunt quae stativa dici licet, id est statum quendam notantia. Sic ex illo كبر, kabura, magnus fuit, fit hoc كبير, kabīrun, magnus; ex illo خفي, ḵafiya, latuit, hoc خفيّ, ḵafīyun, latens; ex illo مرض, mariḍa, aegrotavit, hoc مريض, marīḍun, aeger. Cum etiam participia praesentia in lingua Arabica nonnumquam ut adiectiva usurpentur, tamen in verbis stativis id aliquanto rarius fit, adiectiva vero qualia supra posui saepius ex iis verbis fiunt. Fiunt etiam ex transitivis, sed tum saepius sensu passiva sunt, ut hoc أخيذ, ʾaḵīḏun, captivus, ex illo أخذ, ʾaḵaḏa, cepit. Nonnulla tamen activa sunt, ut hoc عليم, ʿalīmun, id est sciens vel multiscius vel etiam omnisciens, ex illo علم, ʿalima, scivit. Nimirum possunt etiam talia adiectiva tamquam nomina poni, ut hoc أمير, ʾamīrun, id est fere imperator, ex illo أمر, ʾamara, imperavit.
 

Serenus

Civis Illustris
Adiectiva quaedam fiunt ad hoc exemplar xaxīx,
In arte linguisticā occidentālī haec "trānsfixa" indicārī solent cum C litterīs: CaCiiC... Vel (fortasse tibi pōtius placeat) scrībere fōrmās solent arabēs cum cōnsonantibus verbī فعل faʕala, fortasse cum aliō ل lām sī quartā cōnsonante opus est (CaCiiC > فَعِيل faʕiil, CaCaaCiC > فَعالِل faʕaalil).

Arabistae cuidam quem novī, ista quae iam quattuor mēnsēs scrībis paucīs abhinc diēbus mōnstrāvī, sed vix eī interfuērunt... :( Mīrās autem ego habeō notās.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vel (fortasse tibi pōtius placeat) scrībere fōrmās solent arabēs cum cōnsonantibus verbī فعل faʕala, fortasse cum aliō ل lām sī quartā cōnsonante opus est (CaCiiC > فَعِيل faʕiil, CaCaaCiC > فَعالِل faʕaalil).
Scio, sed x litteram adhibere placuit quia omnes intellegunt ea ignotum quiddam significari. Si فعل adhibuissem, plerique sodales non intellexissent, nisi explanassem, quod facere piguit. C quidem littera uti potueram, puto, cum satis perspicue consonantem significet.
Arabistae cuidam quem novī, ista quae iam quattuor mēnsēs scrībis paucīs abhinc diēbus mōnstrāvī, sed vix eī interfuērunt...
Si iste linguae Arabicae iam peritus est, nihil est quod haec animum eius teneant qui ea iam noverit.
 
Last edited:

Serenus

Civis Illustris
Si iste linguae Arabicae iam peritus est, nihil est quod haec animum eius teneant qui ea iam noverit.
Quamquam perītus est, spērābam tamen fore ut, hīs rēbus vīsīs, aliquantō movērētur, quod Latīnē scrīpta sunt... Errāvī.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
fortasse cum aliō ل lām sī quartā cōnsonante opus est (CaCiiC > فَعِيل faʕiil, CaCaaCiC > فَعالِل faʕaalil).
Nulla adhuc istius modi vidi.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Formae quintae verba quibus و aut ي tertia consonans principalis est in hunc modum declinantur:

In perfecto activo توفّى, tawaffā, id est fere plene accepit, sed etiam significat interfecit. Huius exitus iidem sunt atque illius رمى, ramā. In perfecto passivo توفّي, tuwuffiya, id est plene acceptus est vel defunctus est. Hoc exitus habet illius لقي, laqiya.
In imperfecto activo يتوفّى, yatawaffā. In imperfecto passivo يتوفّى, yutawaffā. Horum utrumque exitus habet eosdem quos illud يلقى, yalqā, id est imperfectum activum illius لقي, laqiya.
In coniunctivo activo et passivo species eaedem sunt atque in imperfecto praeterquam quod haec -na et -ni, ut semper in coniunctivo, ab exitibus pereunt.
In iussivo activo يتوفّ, yatawwafa. In iussivo passivo يتوفّ, yutawwafa. Horum exitus iidem atque illius يلق, yalqa, id est iussivi illius لقي, laqiya.
In imperativo توفّ, tawaffa, exitibus iisdem quos habet imperativus huius لقي, laqiya.
In participio activo متوفّ, mutawaffin. In participio passivo متوفّى, mutawaffan. Participia eodem more declinantur quo in secunda et septima et octava forma verborum و aut ي tertiam consonantem principalem habentia.
In nomine verbali توفّ, tawaffin, iisdem exitibus qui in participio activo sunt.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quaedam vocabula, quae et ut nomina et ut adiectiva ponuntur, significant aliquid ab aliquo assidue fieri. Ea sic formantur ut post primam consonantem principalem ponatur a brevis, secunda consonans geminetur, post eamque geminatam ponatur a longa. Sic fit ex illo أكل, ʾakala, id est comedit, hoc أكّال, ʾakkālun, gulosus; ex illo أمر, ʾamara, id est imperavit, hoc أمّار, ʾammārun, imperiosus; ex illo كذب, kaḏaba, id est mentitus est, hoc كذّاب, kaḏḏābun, mendax. Talibus etiam nominibus vocari solent qui aliquam artem exercent; sic ex illo باب, bābun, id est ostium, dicitur بوّاب, bawwābun, ostiarius; ex illo ورق, waraqun, id est folia vel chartae, dicitur ورّاق, warrāqun, librarius; ex illo طبخ, ṭabaḵa, id est coxit, dicitur طبّاخ, ṭabbāḵun, coquus.

Haec amo.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Nomina propria Arabum sic se habent, ubi simplicissima, ut primum praenomen, deinde vocabulum filium filiamve significans, denique nomen patris ponatur. Si praenomen est eiusmodi ut n sono desinat, is sonus in hac constructione perit, ut exempli gratia ex hoc muḥammadun fiat muḥammadu. Alif quoque qua vocabulum filii, quod est ابن, ibnun, incipere solet, quaeque alioquin scribitur etsi saepe in enuntiatione eliditur, hic amittitur. Sic fiunt:

محمّد بن عبد اللّٰه
muḥammadu bnu ʿabdi llāhi
Muhammadus filius Abdallae
(Si autem nominum significationes transferas, illud est Laudatus filius Servi Dei.)

فاطمة بنت محمّد
fāṭimatu bintu muḥammadin
Fatima filia Muhammadi

بنت, bintu, id est (in statu constructo) filia, etiam ابنة, ibnatu, dici potest.

Non raro fit ut avi etiam et proavi et abavi et atavi nomina repetantur. Hoc usque ad abavum extenditur:

جعفر بن محمّد بن علي بن حسن بن علي
jaʿfaru bnu muḥammadi bni ʿalīyi bni ḥasani bni ʿalīyin
Jafarus filius Muhammadi filii Ali filii Hasani filii Ali

Nonnumquam additur nomen filii natu maximi cum patris vocabulo; hoc ante praenomen ponitur, ut:

أبو القاسم محمّد بن عبد اللّٰه
ʾabū l-qāsimi muḥammadu bnu ʿabdi llāhi
Pater Casimi Muhammadus filius Abdallae.

Post haec omnia agnomen etiam accedere potest, sive aliquam ingenii vel corporis dotem sive morem quendam sive artem signans, ut puta الصديق, aṣ-ṣiddīqu, Verax, et الحلّاج, al-ḥallāju, Carminator.

Quaedam autem agnomina fiunt e vocabulo patris quod est أبو, ʾabū, et alia quadam re tropice, ut hoc أبو الفرج, ʾabū l-faraji, id est Pater Gaudii. Talia, ut mihi e sequentibus videtur, eodem loco ponuntur atque ea quae nomen filii maximi continent.

Ultimum accedit nonnumquam nomen tribus aut patriae.

In summa, nomina Arabum interdum longius extenduntur, ut hoc:

أبو الفرج محمّد بن عبي يعقوب بن إسحاق النديم الورّاق البغدادي
ʾabū l-faraji muḥammadu bnu ʾabī yaʿqūba bni ʾisḥāqa n-nadīmi l-warrāqu l-baḡdādīyu
Pater Gaudii Muhammadus, filius Patris Iacobi filii Isaci Sodalis (id est Isaci qui cuiusdam sodalis erat), Librarius Baghdadensis
 
Last edited:
Top