De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Forma decima verborum tres praecipuos habet sensus:

Primum, quasi vocis mediae verborum formae quartae, ut in hoc استسلم, istaslama, id est deditus est sive se dedidit, ex illo formae quartae أسلم, ʾaslama, id est dedidit; vel in hoc استخرج, istaḵraja, id est extraxit (saepe enim cum aliquid extrahas, tibi extrahas), ex illo formae quartae أخرج, ʾaḵraja, id est expulit (huius radicis etiam formam simplicem ante vidimus, خرج, ḵaraja, id est exiit).

Alterum, existimandi aliquid aliquo modo esse, ut in hoc استحسن, istaḥsana, id est bonum putavit sive probavit, ex illo formae simplicis حسن, ḥasuna, id est bonus fuit; vel in hoc استكبر, istakbara, id est magnum putavit sive magni fecit, ex illo كبر, kabura, id est magnus fuit.

Tertium, aliquid petendi, ut in hoc استعلم, istaʿlama, id est scire voluit vel percontatus est, ex illo علم, ʿalima, id est scivit; vel in hoc استطعم, istaṭʿama, id est cibum petivit, ex illo طعم, ṭaʿima, id est edit. Talia autem saepe accusativum capiunt eius a quo aliquid petitur, nonnumquam et rei quae petitur, vel utriusque simul.

Declinantur vero verba formae decimae sic:

In perfecto activo استعلم, istaʿlama. In perfecto passivo استعلم, ustuʿlima.
In imperfecto activo يستعلم, yastaʿlimu. In imperfecto passivo يستعلم, yustaʿlamu.
In coniunctivo et in iussivo exitus tantum mutantur sic ut semper.
In imperativo استعلم, istaʿlim.
In participio activo مستعلم, mustaʿlimun. In participio passivo مستعلم, mustaʿlamun.
In nomine verbali استعلام, istiʿlāmun.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba formae decimae quorum prima consonans principalis est و aut ي ad regulam praefatam declinantur nisi in perfecto passivo et in nomine verbali; eis enim locis illa و aut ي cum vocali praecedenti confunditur in vocalem longam, sic:

In perfecto passivo fit u longa, ut in hoc استوقف, ustūqifa, id est impeditus est, ex illo istawqafa, impediit.

In nomine verbali fit i longa, ut in hoc استيقاف, istīqāfun, ex eodem verbo.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quae autem و aut ي tertiam consonantem principalem habent sic declinantur:

In perfecto activo استسقى, istasqā, id est potum rogavit. In perfecto passivo استسقي, ustusqiya.
In imperfecto activo يستسقي, yastasqī. In imperfecto passivo يستسقى, yustasqā.
In coniunctivo activo يستسقي, yastasqiya. In coniunctivo passivo يستسقى, yustasqā.
In iussivo activo يستسق, yastasqi. In iussivo passivo يستسق, yustasqa.
In imperativo استسق, istasqi.
In participio activo مستسق, mustasqin. In participio passivo مستسقى, mustasqan.
In nomine verbali استسقاء, istisqāʾun.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quae و aut ي secundam consonantem, sic:

In perfecto activo استقام, istaqāma, id est rectus fuit vel factus est. In perfecto passivo استقيم, ustuqīma. Hoc autem verbum intransitivum est, itaque passivae eius species non nisi impersonaliter ponuntur. Potest enim ut in Latina sic in Arabica lingua verbum passivum tertiae personae singularis impersonaliter adhiberi ut nihil aliud quam rem fieri significet.
In imperfecto activo يستقيم, yastaqīmu. In imperfecto passivo يستقام, yustaqāmu.
In coniunctivo activo يستقيم, yastaqīma. In coniunctivo passivo يستقام, yustaqāma.
In iussivo activo يستقم, yastaqim. In iussivo passivo يستقم, yustaqam.
In imperativo استقم, istaqim.
In participio activo مستقيم, mustaqīmun. In participio passivo مستقام, mustaqāmun.
In nomine verbali استقامة, istiqāmatun.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Modo didici casum pronominum relativorum in lingua Arabica non sic accomodari prout pronomen quid in membro relativo facit aut patitur, ut fit in lingua Latina, sed nomini antecedenti assimilari. Sic dicas الرجلان اللذان رأيتهما هما أخي وأبي, ar-rajulāni llaḏāni raʾaytahumā humā ʾaḵī wa-ʾabī, duo viri quos vidisti ii sunt frater meus et pater; at illud pronomen relativum اللذان casu nominativo est, sicut hoc الرجلان, duo viri.

Ceterum haec lex non saepe apparet, cum dualis tantum numeri pronomina relativa pro casu mutentur, cetera indeclinabilia sint.

Cum exercitium Arabicum facerem quo sententias quasdam complere oportebat pronomine relativo e pluribus idoneo eligendo, in una sententia nominativum elegi cum nomen antecedens accusativum esset, quia pronomen videbatur membri relativi subiectum esse. Cumque in libro responsorum pronomen accusativum invenissem, primo dubitavi mendumne illic esset, deinde paulisper quaesivi et in alio etiam loco scriptum legi ita se rem habere ut supra memoravi.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Iam ante diximus pronominum personalium in lingua Arabica duo esse genera, quorum altera sola per se ut vocabula integra ponantur, altera fini vocis alterius agglutinentur. Illa quae per se ponuntur non nisi nominativa sunt
Perperam dixi non nisi nominativa esse ea pronomina quae per se sola ponuntur. Plerumque quidem nominativa sunt; sed tamen possunt aliis casibus poni cum obiectum aliquod, prius pronomine enclitico significatum, repetitur, ut in his:

سحرته زوجة أبيه هو وأمّه
saḥarat-hu zawjatu ʾabī-hi huwa wa-ʾumma-hu
Id est, fascinavit (eum) uxor patris eius eum et matrem eius.
Prius autem pronomen encliticum positum est in illo saḥarat-hu, id est fascinavit eum; deinde aliud pronomen in illis huwa wa-ʾumma-hu, id est eum et matrem eius.
 
Top