De modo quaerendi in scriptorum silva interretiali

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Salve Pacifica [nescio quomodo sodalem "vocare" possim]

Memini te olim modum habuisse ad verbum in scriptorum silva “Latin library” quaerendum. Sed nunc eheu hunc modum oblitus sum. Possumne quaeso eum iterum monstare. Gratias tibi.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
*potestne

Ita scribe: "quod quaerere vis"site://thelatinlibrary.com

Si quod verbum, quod nescis, inter duo verba potest esse, adhibe hoc *. Exempli gratia: "gratias * ago"site://thelatinlibrary.com
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Quid est haec "silva scriptorum interretiali" de qua dixisti, limetrees? "Silva" quasi "forest"? :confused:
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Quid est haec "silva scriptorum interretiali" de qua dixisti, limetrees? "Silva" quasi "forest"? :confused:
"Silva" (sententiarum/scriptorum) quoque collatio est (saltem quatenus scio).
Sed non est in libro, sed in interrete, igitur "silva interretialis" est.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Ah, quasi "Silvae" Statii. Comprehendo :)
 
Top