De numerando

Quasus

Civis Illustris
Cum non ad res numerandas numeralia usurpamus, quod genus adhibendum est, masculinum an neutrum (an forte femininum)?

When the sorcerer counts unus, duo, tres, I think it should be in the neuter, unum, duo, tria, because he doesn't seem to be counting any specific masculine things.
Cum magus dicit «unus, duo, tres» (vel «unum, duo, tria»), non res ullas numerat, verum ipsa nomina numerorum profert. Arbitror unicuique linguae propriam numerandi rationem esse, quae nempe est comperienda.

Velut Russi numerant odin, dva, tri (один, два, три) ubi odin masculinum est, at saepius pro odin dicunt raz (раз) quod non est numerale. Neutrum odno (одно) unam solam rem designare potest perinde ac Latinum unum, in numeratione autem non usurpatur.

Nec Germanos praeteream quibus visum est eins pro ein dicere hoc modo: eins, zwei, drei.

Quoad sermonem Latinum, hoc imprimis inveni:
Augustinus Hipponensis dixit:
, 4, 2; 44 (auctor 354-430)]
sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra .
Quod etiam in operis non a Romanis scriptis apparet, ut https://books.google.pt/books?id=BKRVAAAAcAAJ&pg=PA561&dq="unum+duo+tria"&hl=pt-PT&sa=X&ved=2ahUKEwjGxf-M0erqAhWfAGMBHX8VAhgQ6AEwBnoECAgQAg#v=onepage&q="unum duo tria"&f=false
Hic quoque nomina numerorum neutra sunt, licet non numerandi causa mentio eorum fiat:
Hic vero masculina:
Quid censetis?
 

rothbard

Civis Illustris
Staff member
In the first book of Augustine's Confessions the following passage can be found:

"iam vero unum et unum duo, duo et duo quattuor, odiosa cantio mihi erat, et dulcissimum spectaculum vanitatis, equus ligneus plenus armatis et Troiae incendium atque ipsius umbra Creusae." (1.13.22).
 
Top