De rebus heraldicis

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
S Cinefactus amicis suis salutem.

Non numquam chirographa in linguam Latinam transferre petitus quasdam formulas, scilicet de rebus heraldicis ac insignibus, inveni. Ideo nolens autem illatinismum scribere, atqui nesciens in quo modo transferre possim, talem informationem diutissime in reti quaesivi sed frustra. Sperans igitur fortasse in hoc foro sunt qui huius rei periti, rogare si forte quisdam, quo talem scientiam repperire sciat, volo.

Gratias ago ac omnes feliciter Nativitas Domini Nostri celebrare spero :)

vale.

PS Latine scripsi non quia magister sed quia discipulus sum, ergo quippe haec epistola ipsa illatina sit ;) Si erravi semper libenter corrigor :)
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Non errata multa in epistula tua sunt. Discipuli linguae Latinae quoque sumus.

Non nunc temptabo omnia invenire errata, sed ut dixi, non sunt multa.

Salve!

Post Scripsum: Cur fecisti tam multas epistulas in hoc foro et nihilominus nos salutas?
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
quemquem me facis dixit:
Cur fecisti tam multas epistulas in hoc foro et nihilominus nos salutas?
Epistolis C Plinii haud multo ante lectis, modum magistri simulare volebam. Hac facta timeo tamen ne superbiam praecedere contritionem repperiam ;)

JD
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Me puto rem intellegere...sed non omnia verba scio nec quaerere illa volo. Sed, si rem intellego, modum simulare magistri volebas sed, quia discipulus es, non superbus esse videri volebas. Remne intellego?
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
Vere intelleges :)
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
Licet hoc filum antiquissimum sit si fortasse aliquis rem huiusmodi invenire velit, tandem quaedam paginae Latine scriptae hic inveni.

JD
 
Top