Denique notandum est, quo in honore inter Hiberniae Principes....

Bruodinus

Member
Dear all,
I have a paragraph that I would like someone to attempt please. Basically it is about the origins of the Broudin family from Ireland. I am especially interested in the comment at the bottom part of the text which appears to refer to privileges accorded to the family, perhaps in right of their position as poets and chroncilers which they held in late medieval times.

Grateful for someone to give an attempted translation please:

Denique notandum est, quo in honore inter Hiberniae Principes semper fuere Chronologi illi, qui diligenter, syncere, & veridice acta Regum, & praecipuarum, Familiarum, earumque Genealogias, observabant. Nam praeterquam quod ipsi antiquissimae erant nobilitatis, ex eodem ordinarie stipite originem trahentes, ex quo ij quorum erant Chronologi descenderunt (Broudini v. g. qui O'Brienoram semper fuere Chronologi, originem trahunt, non solum ab Eibero Mileri primogenito, sed etiam a Cassio,a quo O'Brien descenderunt; Broudiga namque a quo Broudini dicuntur, filius fuit Deaghi, filij Aenea capitosi, filij Cassis, ex cujus primogenito Bloid dicto, descendunt O'Brien, ut inferius fusius ostendam) sed & emptione plus, quam Ecclesiastica gaudebant. A Principibus enim annuam recipiebant pensionem. In publicis sessionibus, non infimas post Principes sedes occupabant. Tam pacis, quam belli tempore, a Contributionibus, militumque Quartirijs exempti erant. His, aliisque privilegijs gaudebant, eo sine, ut diligenter suo insisterent muneri, postpositoque omni respectu, nitidam describerent veritatem.
 
Top