Die pentcostes

Iynx

Consularis

  • Consularis

Location:
T2R6WELS, Maine, USA
Nullam epistulam in missa hodie mani legitur; habemus autem pro lectio prima has litteras ex Actus Apostolorum:

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: et factus est repente de coelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparaverunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, sedique supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loquii variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

Erant in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub coelo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce, omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, Judaei quoque, et Proselyti, Cretes et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.


1. Iam his videtur lingua semitica Galilaeae ab illa Judaeae diversa fuisse. Videturne talis diversitas in evangeliis?

2. Auctor de Graecis non dicit, nec de lingua Graeca, qua lingua franca in partibus orientibus in illis diebus erat. Cur non? De Cretibus autem dicit vero. Nonne lingua Graeca lingua Cretae in tempore St. Lucae? Erant forsitan Judaei in insula, sed in Achaea nulli?
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
triste de materiebus utrisque ignorationem confiteor :(

Debetne esse "nulla epistula in missa hodie mane legitur" aut modo erravi?
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Iynx dixit:
1. Iam his videtur lingua semitica Galilaeae ab illa Judaeae diversa fuisse. Videturne talis diversitas in evangeliis?
Verbum "Judaeam" est problematicum. Multi credunt hanc lectionem non veram esse. Si autem in hoc loco "Judaea" solam terram australem significat, forsitan dialecta Galiieae non nimium distulit, sed satis quod Judaeus de Hierosolymo notare posuit.

"Judaea" in hoc tempore saepe pro "Israel" dicebatur, terra quae Galileam inclusit, ergo deliramentum. Re nota, puto (si fas dicere) verbum emendatum esse, ut adjectivum cum "Mesopotamiam" sit. Sola autem opinatio est.

2. Auctor de Graecis non dicit, nec de lingua Graeca, qua lingua franca in partibus orientibus in illis diebus erat. Cur non? De Cretibus autem dicit vero. Nonne lingua Graeca lingua Cretae in tempore St. Lucae? Erant forsitan Judaei in insula, sed in Achaea nulli?
"audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus." Forsitan pauci de hoc regione in lingua Graeca nati sunt? At erant ibi Romani et non Graecae? Nescio...
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Iynx dixit:
Catoni autem gratias ago. Forsitan non "Judaea" sed "Mesopotamian Jewry" vel "Jewish Mesopotamia"? Notio verisimilis est.
Ita; erat mea sententia. Sed lectio Graeci Novi Testamenti (vel bona emendatio) requiritur ad confirmandum.
 

Iynx

Consularis

  • Consularis

Location:
T2R6WELS, Maine, USA
Eheu, litteras Graecas haud possum legere. Hae autem videntur mihi quoque ambiguae esse:

...και οι κατοικουντες την Μεσοποταμιαν Ιουδαιαν τε...

Nonne ita est?
 
Top