Diogenis Cynicī vīta (scrīpta ā Diogenī Laertiō)

Iáson

Cívis Illústris
trānsscrībēbam vītam Diogenis in fīlō nunc perditō ac dēlētō, sed mī placet illud opus; ergō hīc pōnam.

fortasse optimum cōnsilium est ē prīmā parte incipere, et addere versiōnem Latīnam, ut plūrēs possint intelligere. istam versiōnem capiam ex hōc librō, quia ignāvus sum ut nōn velim ipse vertere...

Διογένης Ἱκεσίου τραπεζίτου Σινωπεύς.

Diogenēs, Hicēsiī mēnsāriī fīlius, Sinōpēnsis fuit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Iáson

Cívis Illústris
nec perditum
attonitus ego; nam crēdēbam tē rērī istud fīlum perditissimum.

φησὶ δὲ Διοκλῆς, δημοσίαν αὐτοῦ τὴν τράπεζαν ἔχοντος τοῦ πατρὸς καὶ παραχαράξαντος τὸ νόμισμα, φυγεῖν.

fūgisse illum, cum pater eiius pūblicē mēnsam habēret, ac pecūniam adulterāret, Dioclēs auctor est.
 

Iáson

Cívis Illústris
325
Εὐβουλίδης δ᾿ ἐν τῷ Περὶ Διογένους αὐτόν φησι Διογένην τοῦτο πρᾶξαι καὶ συναλᾶσθαι τῷ πατρί.

porrō Eubūlidēs in librō dē Diogene, Diogenem ipsum hoc fēcisse ait, et cum patre ūnā pulsum fuisse.
 

Iáson

Cívis Illústris
οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ αὐτὸς περὶ αὑτοῦ φησιν ἐν τῷ Πορδάλῳ ὡς παραχαράξαι τὸ νόμισμα.

ipse quoque in Podalō dē sēipsō ait, falsō signāsse monētam.

nesciēbam hanc significātiōnem verbī "signāre", sed clārum dēbēbat esse...
 

Iáson

Cívis Illústris
ἔνιοι δ᾿ ἐπιμελητὴν γενόμενον ἀναπεισθῆναι ὑπὸ τῶν τεχνιτῶν καὶ ἐλθόντα εἰς Δελφοὺς ἢ εἰς τὸ Δήλιον ἐν τῇ πατρίδι Ἀπόλλωνος πυνθάνεσθαι εἰ ταῦτα πράξει ἅπερ ἀναπείθεται· τοῦ δὲ συγχωρήσαντος τὸ πολιτικὸν νόμισμα, οὐ συνείς, τὸ κέρμα ἐκιβδήλευσε καὶ φωραθείς, ὡς μέν τινες, ἐφυγαδεύθη, ὡς δέ τινες, ἑκὼν ὑπεξῆλθε φοβηθείς.

quīdam vērō eum cum cūrātor effectus esset, persuāsum ab opificibus aiunt vēnisse Delphōs, sīve Dēlum, in patriam Apollōnis, percontatumque esse, An id ageret quod eī suādērētur? Quod cum sibi permissum esset, cīvīlem monētam, cuiius valōrem nōn intelligeret, adulterāsse, dēprehēnsumque, ut quīdam volunt, exiliō damnātum esse: ut autem aliī putant, metū perterritum sponte patriam līquisse.
 
Top