discussaque moenia flammis

Ybytyruna

New Member
Agrippa Ybytyrunae sal.
Equidem non modo gaudeo quod in eadem mecum es sententia, sed etiam quod lingua usus es Latina. Cum verba "Primus in orbe deos fecit timor..." legerem, recordatus sum de Lucretio qui Epicurum secutus superstitionem funditus tollendam esse censebat (cf. 1, 62-101). Lucretii de rerum natura libros sex et tibi notos esse puto.
Cura ut valeas.
Legi quidem totum opus, ſed hoc quondam factum eſt. Rurſum legam, quo memoria refricetur hujus pulcherrimi loci, verbis tuis incitatus. Soleo enim, Senecam imitans, et in aliena caſtra tranſire, non tanquam tranſfuga, ſed tanquam explorator. Gratias tibi!
 
Top