Epigrammatum Cerritorum Florilegium

Laurentius

Civis Illustris
LXXXIV

Obscurus quare dominus sit naribus expers
quaeris, res nimis est risu digna atque cachinnis,
incidit in lateres, ut adiret tramina, ueros.
 

Laurentius

Civis Illustris
LXXXV

Detrahit aulaeum domino mors taetra theatri.
Nuntius extemplo est atque repente datus.​
Italiam celso patriam decorauit honore
et libet hunc igitur commemorare uirum.​
Scripta quidem pepigit uere dignissima lectu
multa quibus merito praemia cepit, eum​
fascibus at fauisse ferunt bellumque secundum
inter mundanum participasse necem.​
Tristia ciuili celebrentur funera luctu,
iudicet Omnipotens nunc malefacta Deus.​
 

Laurentius

Civis Illustris
LXXXVI

Num tibi Francus edax Ranuncule crura uorauit
et telare nequis claudus adire forum​
an iubet innumeros uxor te attendere natos
quos ea ranino gignere more solet.​
Cur abes? Ipse mihi causam dic, ecquis acerbis
te uelit opprobriis improperare malus?​
Care, carent fora crocitu, mihi crede, cracenti
nostra tuo, assidue pectora cura premit​
nam de improuiso nobis sublatus es atque
nemo quid acciderit iam reperire ualet.​
Exoptat comitum te turba ualere benigna,
quisque timet nostrum ne tua morbus agat​
membra seuerus et hac ratione uenire locutum
non possis, animos anxietate leua!​
Ergo precor uenias carmen si legeris umquam
teque bona monstres nempe salute frui.​
 

Laurentius

Civis Illustris
LXXXVII

Personā terrere uiros si, femina, quaeris
pronuba vestis erit mox adhibenda tibi!​
 

Bestiola

Speculatrix
Staff member
You slacker, Laurentius, shame on you! Depriving us of your poetry, tsk tsk.
 

Etaoin Shrdlu

Civis Illustris
You know those Twitter hashtags that pop up from godknowswhere, like #OffendEveryoneIn4Words? The next time I see something inviting me to describe terror in three words, I'm going for 'everyone can write'.
 

Etaoin Shrdlu

Civis Illustris
Not in the sense that you meant it, in that this thread is open to everyone's contributions. I was thinking more of the screeds of unreadable prose produced by those who believe that they can in fact write things that others will consider worthwhile perusing.
 

Laurentius

Civis Illustris
LXXXVIII

Me tenet auratis mulier nunc fida catenis
fessos ipse quibus denique credo pedes.​
Namque fefellerunt me uanis saepe puellae
blanditiis quoniam solus et aeger eram.​
Iam scio quid sit amor merus et mendacia tandem
sunt manifesta oculis, ante coperta, meis.​
O quotiens laudare mihi quasi more clientis
uisus inutiliter sum temereque feram,​
quae sciret ueneris flammam simulare, patronam.
Est socius crebro credulitatis amor.​
Tutus ab insidiis falsae iam laetor amicae
quas satis heu uideor sustinuisse diu.​
Tu patulum nostris quamuis discrimen in annis
Delphia sit, populi neglege uerba mali.​
Iucunde tibi cura sit hanc traducere uitam,
cetera momenti nullius esse puta.​
Diues erit nobis aliquando felibus hortus
lanam ubi tu fusis texere saepe queas​
mollia dum teneris manibus tibi brachia cingam
atque caput scapulae tunc dabo mite tuae.​
Propterea cupio nunc ex te quaerere ualde
an meus esse uelis castus et unus amor.​
 

Laurentius

Civis Illustris
LXXXIX

"Inuideo uobis quibus offuscantur amaro
mens animusque mero, uos Dionysus amat.​
Me tamen annosi licet udent flumina uini
tristitiae nequeo nescius esse meae.​
Progenies Iouis et Semeles diuina, quid obstas?
En! Laudes tribuo nec uolo obesse deo.​
Non ego enim cupio tibi sacra reuellere templis,
exusta est manibus uinea nulla meis.​
Ac tua pampineis, Liber, decorata coronis
sacrilegus noctu non simulacra ruo.​
Nonne mei misereris adhuc perpauca petentis?
Me quoque, si auscultas, ebrietate iuua!"​
Sic mihi tam bibulo bibulus quam uana querenti
ex improuiso est uisus adesse deus​
et frustra digitis oculos faciemque fricabam
haec fieri potu somnia mira ratus.​
Seu torquere meum pergebam ac uellere crinem
purpureas alapis siue ferire genas,​
stabat imago tenax leopardi pellibus aucta
corporis et thyrsus lene regebat onus.​
Vitis erat passim crispis innexa capillis
atque acinis etiam maior in ore rubor.​
"Quid, puer," is dixit "longum sedare medelis
angorem breuibus uis? Tibi uina nocent.​
Heu, memini diuam satyri ridere bicornem
ausi, quae tenebras noctis adunca fugat.​
Inuiso conspexit at illa per aera uultu
mortifero iuuenem tunc equitare boue​
atque necis cupido, pecudis missura tabanum
perniciem. Toto corpore punctus acu​
sicut equus nemoris perrupit in inuia taurus.
Ampelus indomitum summa per alta uidens​
quadrupedem saeuis impulsum uadere punctis
atque futura timens mox sua fata precem​
flebiliter tribuit: "Nunc iam consiste, licebit
cras etiam breuiter currere, taure, mane!​
Ne me sola rogo sursum inter saxa trucides
fata uel ut Bacchus nesciat ista, neca!​
Nec mihi sis iratus quod tibi cornua sertis
auraui, teneor uel quod amore dei.​
Sin ita me mactare libet uiolareque Bacchum,
sique equitis maesti nil miserere tui​
quod uireo, uel quod sciui placuisse Lyaeo
membra mea ad satyros dilaceranda uehe​
fletus ut exanimis cinerem respergat abundans.
Care haec exaudi bos mea uota precor!​
Me luctus Dionysi tum placabit ademptum
morte, prius numquam quem lacrimasse ferunt.​
At si cornigerum uectorem prodere forsan,
taurina est similis qui tibi fronte, uelis​
me sumpta periisse meo dic uoce Lyaeo.
Aduerse et Cereri bis genitoque deo​
cum Bromius patitur uehementes, taure, dolores
ipsa simul Deo commiserata dolet!"​
Haec puer infernis roseus iam proximus undis
infelix dixit. Montis ad aspra furens​
culmina prosiluit taurus bene nixus in unguem
diffissam, iuuenem praecipitemque dedit​
de dorso. Cecidit pronus saxorum in aceruum
et tacito cervix, ei mihi, fracta sono est.​
Belua reliquias iterumque iterumque petiuit
et ualida cornus cuspide fixit humo.​
Decapitatum illic iacuit sine funere corpus.
Coccineus tinxit candida membra cruor.​
Sic mihi dilecto grata est a sanguine uitis
orta, satis remedi non tamen illa fuit!​
Namque meo minime carum de pectore uultum
aequora temeti mille lauare queunt.​
Sed, puer, hanc mecum bibe noctem, uina supersunt.
Si bibitur modice mens animusque ualent!​
Torua dedit senium nobis immane Selena,
Nos releuent lacrimis pocula mixta meri."​
 

Laurentius

Civis Illustris
XC

Scribere quid cessas uersus Matthaee uenustos?
Magnificis oculos, supplico, pasce metris.​
Tu decus ingeniumque etenim Sulmonis adaequas
quod rigidus iussit Caesar adire Getas.​
Sed nunc plurima post rediuius saecula Naso
Augusti tumulum liber in urbe uides.​
Cogeris at uarios studiosus uoluere libros
te tenet et crebro perficienda thesis.​
Non sinit Aoniis triplicem te dicere diuam
carminibus, tigrides quam per inane uehunt​
uel media taetro reptantia nocte sepulchro
corpora quae cerebri permovet atra fames.​
Dacia non canitur rea sub dicione Marini
inguinibus densos exsecuisse pilos.​
Nec pia iam referes umquam miracula Christi
promptaue Germani facta sodalis erunt.​
Quin libet interdum sponsam laudare modestam?
Coniugis est merito condecoranda fides.​
Mnemonidum posthac expleto iussa sororum!
Ne simules surdis te auribus esse precor.​
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Kosmokratoremne dicis?
 

Hemo Rusticus

Lounge Lizard
Cognosse istunc mihimet placuisset Matthaeum, quippe qui uisust Mahabharatum bene scire. is huc fortasse redibit priusquam patientiam perduim meam.
 

Laurentius

Civis Illustris
Cognosse istunc mihimet placuisset Matthaeum, quippe qui uisust Mahabharatum bene scire. is huc fortasse redibit priusquam patientiam perduim meam.
Tune scis Sanscritice? Matthaeus nescit et deam Durgam iocose laudat.
Sed Thomas Vulpius, Germanorum peruersissimus, huic linguae studet et eam diuam colit. Si uis, cum eo loqui potes.
 

Hemo Rusticus

Lounge Lizard
et deam Durgam iocose laudat.
Uae mihi misero!

Quis atque quoiius modi amabo iste homost quem nominasti?
 
Top