Epigrammatum Cerritorum Florilegium

Laurentius

Civis Illustris
Ipse pulchre cognosces! :D Aliquando in FB est falsis nominibus uelatus, sed me efficere posse puto ut, si mauis, in Skype quoque adueniat.
 

Hemo Rusticus

Lounge Lizard
Nomen adoranti tuum, o rex uersificator,
gratiam habere decet, pentametrose, tibi,​
Quo melius scribendo uersus nullus homo aptus,
Laurenti, nisi quem Rusticus ipse legis.​
Si potes, in linguam ex Indorum uerte Latinam
pentametre partem Rigueda quae sequitur:​
yāvayaddveṣasaṃ tvā cikitvit sūnṛtāvari | यावयद्द्वेषसं त्वा चिकित्विसूनृतावरि
inimicos-defendentem te memores, o beata,
prati stomair abhutsmahi || प्रति स्तोमैरभुत्स्महि
laudatum expergiscimur
aut
expergiscimur memores tui, ut laudemus te (aurora), quae inimicos defendit, o beata
 

Hemo Rusticus

Lounge Lizard
Recte tenes.
 

Laurentius

Civis Illustris
XCII

Tunc subito paruam iussit conscendere nauem
discipulos ut se praegrederentur eo​
trans freta dum populi dimitteret ipse cateruam
dimissoque hominum solus in alta grege​
culmina montis iit patrem ut exoraret amatum.
Vespere ibi facto solus Iesus erat​
dum ratis in medio mare iactabatur iniquis
fluctibus, aura etenim flabat oborta uiae.​
Noctis ad exitium, posito super aequora gressu
accessit dominus, sollicitudo tamen​
pressit eos quoniam per aquas aliquem ire uidebant
uoceque sublata "Phasma per aequor adest!"​
clamarunt timidi, quibus inde locutus Iesus
"Ne tremitote, ego sum" dixit "habete fidem!"​
Respondens Petrus a Christo tunc ista petiuit:
"Ire super pelagus me quoque posse iube​
si uero es dominus" dominusque "Veni, Petre" fatust;
de rate descendens flumine fultus iit​
Petrus ut appeteret Iesum. Cum turben at ille
uidisset ualidum pauit et intus aquam​
submergi coepit clamans "saluum facito me!"
Continuo tendens brachia Iesus eum​
prendit et "Es modicae fidei. Quare dubitasti?"
dixit, et in cymba dein ubi uterque fuit​
uenti cessarunt omnesque ita sunt uenerati
praesentes "Vero es filius ipse Dei."​
 

Laurentius

Civis Illustris
CXIII

Inde Tyri in partes iit et Sidonis Iesus
et Chananaea illis finibus orta "meam​
daemonium uexat natam, quaeso miserere,
progenies Dauidis sanctificata, mei!"​
clamauit. Nihil ille tamen respondit et eius
discipuli, quoniam femina pone sequi​
pergebat, rogitabant quin dimitteret illam.
Dixit "ad amissas nonnisi missus oues​
Israelis sum." Propius sed uenit adorans
maestaque poscebat "Mi, domine affer opem!"​
"Dedecet" est fatus "natorum sumere panem
ut mittas canibus". Dixit at illa "Canes​
nonne etiam micas comedunt lapsas dominorum
de mensa?". Subito dixit Iesus ei​
"Est tua magna fides, mulier fiat tibi quod uis"
et fuit ex illo filia sana die.​
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Habesne in animo plura ex Evangelio versibus scribere?
 

Hemo Rusticus

Lounge Lizard
Epitaphium Theocriti:

Χαῖρε Θεόκριτε ᾧ ὄνυμα κλυτόν ἐντι καὶ ἁγνόν
σῦριγξ ὃν τ' ἐφίλειν: νῦν δέ τυ χαῖρε πάλιν.​
Τίς τ' ἂρ ἀείδων κά ποκ' ἐρίσδεν τὶν δεδύναιτο;
Πᾷ δὲ βιῶντι τοὶ βωκόλοι ἇτε πέλευ;​
Μήτινα μόχθον ἔχοις ὡς γαῖά τυ γυῖα καλύπτει
ἀλλὰ καθεύδοις, ὦ βῶτα, κλέευς τ' ἀπόνῳ.​
 

Laurentius

Civis Illustris
Habesne in animo plura ex Evangelio versibus scribere?
Nescio. Alia enim uertere conatus sum sed aliquando mihi perdifficile est litteras illas uersibus aptare. Nec mihi placet textum nimis multum adulterare ut uersibus aptior fiat. Cur, placentne hae uersiones?
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Laurentius

Civis Illustris
XCV

Rigore mollietur aetheris calor
marisque harena deseretur algida.
Resumit usitata quisque munera
et in scholas alumnus ire cogitur.
Parant hirundines migrare in Africam
cotidieque fit dies minutior.
Rigatur imbribus solum frequentibus
uirore mox et exuentur arbores.
Vale, aestuose mensis, hinc abi celer
aueque, qui uenis tepore praeditus.
 

Laurentius

Civis Illustris
XCVI

Caesaris in partes nomen quibus atque Philippi est
uenit Iesus ubi nempe rogauit ita​
discipulos "hominis quis filius esse putatur?"
Dixerunt "alii te, domine, esse putant​
Ioannem Baptistam aliisque autem ipse uideris
Helias, te pars Hieremiamque putat,​
e biblicis unum vel dicunt esse prophetis".
"Quem me uos autem dicitis esse?" rogat​
respondensque Simon Petrus sic dixit Iesu
"Tu Christus uiui filius ipse Dei es.".​
Inquit et ille "Simon es tu Bar Iona beatus.
Nec caro nec sanguis te docuere, pater​
sed meus in caelis qui est, et uero tibi dico
es Petrus et super hanc aedificabo petram​
mox ecclesiam et inferni non porta ualebit
contra illam, claues et tibi, Petre, dabo​
regni caelorum. Quodcumque ligaueris hic tu
quippe super terram iunctum et in aethere erit​
et quaecumque super terram soluenda putaris
in caelis etiam mando soluta fore.​
Discipulis tunc ille suis praecepit ut esse
se Christum posset discere nemo ab eis.​
 

Laurentius

Civis Illustris
XCVII

Concelebrare Deum nunc fertur America faustum
sicut auis patrius mos erat ante suis.​
Nam simul ac ripam petiit, trangressus ineptis
oceani ratibus uim rabiemque maris​
Anglus ei grates pius egit cum ualuisset
incolumis mundi tangere rura noui.​
Post alii facta statuerunt messe coloni
excelsum dapibus magnificare Deum.​
Agricolas ita cum indigenis prandisse relatum est
pectora cunctorum pace tenente sacra.​
Diuo etenim fieri prohibente iniuria belli
nulla potest, nulla est hasta gerenda manu.​
Quin igitur mites exempla probamus eorum
ante quibus saeuo nil opus ense fuit?​
 

Laurentius

Civis Illustris
XCVIII

Cur dominam uinctis abscondis ianua claustris?
Nonne satis facies iam tibi nota meast?
Nonne potes nostros aditus meminisse priores?
Quin duras maesto pandis acerba seras?
An quereris nihil esse caua quod restet in arca?
Mercedem uoueo cras dabo largus erae.
Namque etiam si saepe caret mihi sacculus auro
dicar inops auri nec sine amore miser!
Triste mihi teneros non posse fouere lacertos
et uacuo noctes incubuisse toro.
Eius agunt impressa labris me basia anhelum,
si quidem abesse uolo pes capit ipse uiam.
A, te dira foris primum reminiscor hiantem
et fuit illa mihi quam pretiosa dies!
Pulchra smaragdinis inerat Lucretia ocellis
in geminum nigro crine cadente sinum.
Circa aderant sedes incompositumque cubile,
uitra fenestrarum lux per aperta micat.
Tum leue sublato patuit uelamine corpus
et stupor arripuit membra repente mea.
Hanc ego perspiciens ueluti uirgunculus omnem
conticui tremulo nescius ore loqui.
Nullius esse reor super hoc uenerabile pectus,
marmorea poterat pelle nitere latus.
Terga fuisse etiam niue candidiora recordor,
subter erat Veneris numine digna natis.
Sic amplexa uirumst mulier nudata silentem
et roseis iunxit mellea labra genis.
Sed quid claustra sonant? Reserantur limina portae!
Me nunc illa iubet lector inire uale!
 

Laurentius

Civis Illustris
It seems I can't space the pentameters anymore with the new forum upgrade.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Aah! Some poetry from you at last! It had been ages!
 
Top