Epigrammatum Cerritorum Florilegium

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Laurentius

Civis Illustris
XCIX

Iam rursus pereunt annus mensisque December
pauper in externa nascitur urbe Deus.
Constat iter regis iussu peragrasse parentes
et miseram fessos incoluisse casam
mater ubi in lucem uirgo dedit omnipotentem
diuum qui lueret crimina nostra cruce.
Huc magus accedens natum ueneratur Iesum
sidere nocturnam praecipiente uiam
et uenit opilio dum gaudent desuper hymnis
angelici dominum magnificare chori.
Squalida percipiunt mundi cunabula regem,
halitibus puerum bos asinusque fouent.
Vos quoque natalem Christi celebrate fideles,
sub nitida iaceant arbore dona probis.
 
Last edited:

Serenus

Civis Illustris
Iam abhinc mēnsēs dēsinuit flōrilegium nostrum... Hodiē aliquid scrīpsī (mētrum: 14 syllabae, allitterātiō).

Perdēfessus vertiōnibus videor tantīs:
dēcīdam¹ nunc illōs multō malōs dēlīrantīs,
veterēs ad loquellās linguam prīscam damnantīs.

Quārē hōc modō faciam, fortasse requīrās,
antīqua mētra recūsāns. Tranquīllē respīrās,
cum audiās nec prīscās nec novās fōrmās dīrās.²

Per saecula saeculōrum animae lectōrum,³
quī omnium latīnitātum dīligant decōrum,
assiduē assevērantēs "bellē sapōrum!"


¹ ut arborēs
² id est, utrum genus mihi bonum vidētur
³ in aeternum sint, vīvant, sint in memoriā vīventium
 
Eugepae. Te oportet in musicam conuertere istos versus.
 
CI

Surrident hodie mecum crudelia Fata:
Virus Wuhani est capiti Americae
Uxor habet quoque eandem (di! mirabile dictu)
Sit tibi terra levis vultur ut *ocius edat.

*had to cheat. consonantal ‘i’
 

Serenus

Civis Illustris
CII

Ante mēnsēs hoc scrīpsī, in You are promoted disputātiōne, Isaacō Dīvō:
Promoted because your signature says:

"Sōl est stēlla clārissima, quae lūce suā et terram et lūnam illūstrat. -Ørberg the Dane"

because it reminds me of these famous lines:

天無私覆也,
地無私載也,
日月無私燭也,
四時無私行也,
行其德而萬物得遂長焉。

Heaven has no qualms to cover it all
Earth has no qualms to hold it all
The Sun and Moon have no qualms to brighten it all
The four seasons have no qualms to pass
They carry out their kindness, and the Ten Thousand Things get it and thrive

(Master Lü's Spring and Autumn Annals, chapter 1 ("First Month of Spring"); 3rd century BC)
Modo mihi in mentem vēnit id in poēma vertere:

Caelus cum stēllīs / aequō tegit omnia corde,
 Terraque, contueor, / sīc facit ut teneat;
Numquam dum mittunt / et sōl et lūna nitēre,
  Quattuor arrīdē / tempora quae abeunt.
Sīc fertur dōnum, / valeant quō mīlia rērum.
 Haec ut gustēmus / Lȳ dominus docuit.
 
Last edited by a moderator:
Mane novum lacrimas iterum mihi præbet amaras;
Tales numeri maximi mihei placent uersus. Apud me versus currentes appellarier solent.
 

Serenus

Civis Illustris
Respondēns cuidam, quī vīcēsimum quīntum annum māne celebrāns jocātus est:
Venit mors velōciter
Sōl, quem sat circumiimus māne,
accipit tē annum celebrāns, cāne.
Cautē canit nunc haec c'ōrs,
Velōciter enim nōbīs venit mors.

(Ubi vērē dīcō sōlem cum eō concelebrāre. Cāsus igitur nōminātīvus participiī "celebrāns" nōn est error.)

Respondēns cuidam, quī memor lūdī Assassin's Creed dīxit:
Everyone is lying
everything is fake
nothing is true
everything is permitted
right?
Omnēs falsa dīcunt atque mentiuntur,
Omnia dī arrīdent atque assentiuntur.
Hōc in mundō trīstī dēceptōrum,
Et tū et ego lintrem labōrēmus,
Quō inveniāmus sōlācium astrōrum:
Capiātur rēmus, vēla in caelum dēmus.

...quod carmen imāgine taeniolae Treasure Planet similī ūtitur...
 
Last edited:

Laurentius

Civis Illustris
Ver parat egelidis hiemalia pellere uentis
tempora nam brumae iam prope finis adest.
Nunc riget omnis ager glacie niuibusque coruscat,
mox ibi flauescet concita sole seges.
Quae modo frigoribus solidi constringitur amnis
libera diluto perfluet unda gelu.
Algida purpureis renitebunt arua rosetis,
ut leuis auratum pollen aceruet apis.
Floribus effusi zephiris reuehentur odores
fronsque teget spolium densa uirore nemus.
Nox dempto sileat tonitru nimbisque frequentem
non feret ablatis caelitus imber aquam.
Blanditiis foueat sic mitia pectora amantum
illa Valentini iam reditura dies.
Tu quoque parce puer nobis et pone pharetram
nec latus inclemens molle sagitta foret.
At si nulla quies dabitur mortalibus arcu
corda precor saltem mutuus urat amor.
Frangor enim mentemque fero tenet igne puella,
o utinam studio ferueat illa pari!
 

Laurentius

Civis Illustris
Magister urget saepe laboribus
heram meisque surripit osculis.
Tremit misella iam seueri
adueniente die pericli.

Stilus fatigat ulceribus manum,
et unca curuant tergora paginae.
Premet sopore mox ocellos
nox animumque metu grauatum.

Iuuare quamuis nitar amasiam
moras paratus uincere pectoris
tamen magis magisque tristis
flet lacrimisque genae rigantur.

Ines nitenti si quis in aethere
deus, sodali praesidium feras
precor timoribusque motam
ut ualeas solidare mentem.

Secunda siue fata tibi fauent,
ut ipse credo, seu male uerterit
probatione me peracta
denique conuenies amicum.

Sit hora nulla tum sine basiis,
diu lacerti colla reuinciant.
Quid est amoenius cubili
si iacet in gremio puella?
 
Hi alibi inueniuntur uersus:

"Er nullo futui," mihi dicis, amice, "potestur:
Expertus saltem bis egomet deciens.​
Spinis laesa manus, defensaque mentula culo."
"Quid? Tua," respondi, "non secus uxor habet?"​
 

Serenus

Civis Illustris
"Crās", iterum dīcis, certō sub corde, Morāte,
"dī videant: faciam quae facienda mihī."​
"Crās" autem tenuī jamjam noviēns deciēnsque,
et nihil ēgistī: sīcine mē violās?​
Cāre Morāte, miser, quī tē retinēs, meliōra
tē passum memorō: stet tibi saepe deus!​
 
Last edited:

Serenus

Civis Illustris
Metrum: glycōnium.

Aptē cum fruimur diē,
nec mūrī neque parjetēs
neque altae tegulae rubrae
possunt sistere quae salit
fēlem. Nōn fierī potest:
tam vēlōx, agilis, fugāx,
semper effugiet timēns.
Amat lūdere cum suīs;
illam enim via nōverat
cum valdē iuvenis fuit.
Tē ambulante per oppidum,
ō, quam saepe vidētur haec!
Quam crūdēliter autem agit
dum capit miserās ferās
et lentē lacerat male!
Sī sermōnem hominum sequī
posset, alloquerer statim:
"Heus, tormentum animālium:
cūr necās male mūsculōs
misellōs? Cruciāre eōs..."
Nūbēs imbriferās videt;
currit, sed pluviae cadunt
ascenditque per arborēs
—raptim rēfugium velit
sed madet nihilōminus.
Īre cōnstituit domum,
locum quō excipitur bene,
sānē propter amōrem erī.
 
Top